74
Dominicus Gundissalinus, De divisione philosophiae, ed. y trad. alemana Alexander Fidora y Dorothée Werner, colección “Herders Bibliothek der Philosophie des Mittelalters”, Freiburg, Herder. NB: Los números en negrita hacen referencia a la paginación de la edición de Ludwig Baur, Münster 1903. Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes suas secundum philosophos Prologus Felix prior aetas, quae tot sapientes protulit, quibus velut stellis mundi tenebras irradiavit. Quot enim ipsi scientias ediderunt, quasi tot faculas nobis ad illuminandum nostrae mentis ignorantiam reliquerunt. Sed quia nunc terrenis curis inserviunt – alii circa eloquentiae studium occupantur, alii temporalis dignitatis ambitione inardescunt –, ideo paene omnes circa sapientiae studium languescunt et praesens lumen quasi caeci non attendunt. Unde propter istos opere pretium duximus, quid sit sapientia et quas partes habeat breviter ostendere, et quid utilitatis et iocunditatis unaquaeque contineat quasi degustandum eis proponere, ut saltem in summa sapientiam degustent, quam mundana vanitate ebrii miserabiliter abhorrent, et sapore partis allecti totam sibi vindicare satagant, cuius dulcedinem magnam esse ex gustu partis approbant. 4 Dicimus ergo: Quoniam nemo est, qui aliquam rem potius quam aliam non appetat, nihil autem homo naturaliter appetit, nisi quod ad commodum carnis vel spiritus, ex quibus duobus principaliter constat, pertinere cognoverit – unde vehementius hominis studium aut est circa ea, quae carnis sunt, aut circa ea, quae spiritus sunt. Eorum autem, quae carnis sunt, alia sunt necessitatis, alia voluptatis, alia curiositatis. Necessitatis sunt ea, quibus caro vel naturaliter sustentatur ne deficiat, vel artificialiter conservatur ut sufficiat. Ea autem, quibus naturaliter caro sustentatur ne deficiat, sunt ut cibus et potus et vestitus. Ea vero, quibus caro artificialiter conservatur ut sufficiat, alia sunt quibus salus habita conservatur, alia quibus amissa restauratur ut medicinae. Voluptatis sunt ea, quibus caro delectatur ut lascivat, ut splendor et mollities vestium ac curatio ciborum et voluptas genitalium. Curiositatis sunt ea, quibus nec vita sustentatur, nec caro delectatur, sed ambitio vel elatio pascitur, ut superflua

New Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium … · 2013. 2. 28. · creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora et elementa et elementata ab eis prima

  • Upload
    others

  • View
    3

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

  • Dominicus Gundissalinus, De divisione philosophiae, ed. y trad. alemana Alexander Fidora y Dorothée Werner, colección “Herders Bibliothek der Philosophie des Mittelalters”, Freiburg, Herder. NB: Los números en negrita hacen referencia a la paginación de la edición de Ludwig Baur, Münster 1903.

    Incipit liber de divisione philosophiae in partes suas et partium in partes

    suas secundum philosophos

    Prologus

    Felix prior aetas, quae tot sapientes protulit, quibus velut stellis mundi tenebras irradiavit.

    Quot enim ipsi scientias ediderunt, quasi tot faculas nobis ad illuminandum nostrae mentis

    ignorantiam reliquerunt.

    Sed quia nunc terrenis curis inserviunt – alii circa eloquentiae studium occupantur, alii

    temporalis dignitatis ambitione inardescunt –, ideo paene omnes circa sapientiae studium

    languescunt et praesens lumen quasi caeci non attendunt. Unde propter istos opere pretium

    duximus, quid sit sapientia et quas partes habeat breviter ostendere, et quid utilitatis et

    iocunditatis unaquaeque contineat quasi degustandum eis proponere, ut saltem in summa

    sapientiam degustent, quam mundana vanitate ebrii miserabiliter abhorrent, et sapore partis

    allecti totam sibi vindicare satagant, cuius dulcedinem magnam esse ex gustu partis

    approbant.

    4 Dicimus ergo: Quoniam nemo est, qui aliquam rem potius quam aliam non appetat, nihil

    autem homo naturaliter appetit, nisi quod ad commodum carnis vel spiritus, ex quibus duobus

    principaliter constat, pertinere cognoverit – unde vehementius hominis studium aut est circa

    ea, quae carnis sunt, aut circa ea, quae spiritus sunt. Eorum autem, quae carnis sunt, alia sunt

    necessitatis, alia voluptatis, alia curiositatis. Necessitatis sunt ea, quibus caro vel naturaliter

    sustentatur ne deficiat, vel artificialiter conservatur ut sufficiat. Ea autem, quibus naturaliter

    caro sustentatur ne deficiat, sunt ut cibus et potus et vestitus. Ea vero, quibus caro

    artificialiter conservatur ut sufficiat, alia sunt quibus salus habita conservatur, alia quibus

    amissa restauratur ut medicinae. Voluptatis sunt ea, quibus caro delectatur ut lascivat, ut

    splendor et mollities vestium ac curatio ciborum et voluptas genitalium. Curiositatis sunt ea,

    quibus nec vita sustentatur, nec caro delectatur, sed ambitio vel elatio pascitur, ut superflua

  • 3

    possessio et divitiarum thesaurisatio; quibus, qui student, corrupti sunt et abominabiles facti

    sunt in studiis suis.

    Ea vero, quae spiritus sunt, alia sunt noxia, alia vana, alia utilia. Noxia sunt vitia, ut superbia,

    avaritia, vana gloria et his similia. Vana sunt honores saeculares et artes magicae. 5 Utilia

    sunt virtutes et honestae scientiae, in quibus duobus consistit tota hominis perfectio; neque

    enim virtus sola sine scientia, nec scientia sola sine virtute hominem perfectum efficit.

    Honesta autem scientia alia est divina, alia humana. Divina scientia dicitur, quae Deo auctore

    hominibus tradita esse cognoscitur, ut Vetus testamentum et Novum. Unde in Veteri

    testamento ubique legitur: „Locutus est dominus“, et in Novo: „Dixit Iesus discipulis suis.“

    Humana vero scientia appellatur, quae humanis rationibus adinventa esse probatur, ut omnes

    artes, quae liberales dicuntur. Quarum aliae ad eloquentiam, aliae ad sapientiam pertinere

    noscuntur. Ad eloquentiam enim pertinent omnes, quae recte vel ornate loqui docent, ut

    grammatica, poetica, rhetorica et leges humanae. Ad sapientiam vero pertinent omnes, quae

    animam hominis vel illuminant ad cognitionem veritatis vel accendunt ad amorem bonitatis.

    Et hae omnes sunt philosophiae scientiae. Quapropter quoniam nulla est scientia, quae

    philosophiae non sit aliqua pars, ideo in primis videndum est, quid sit philosophia et quare sic

    dicatur; deinde, quae sit eius intentio et quis finis; postea, quae partes eius et partes partium;

    ad ultimum, quid circa unamquamque earum sit considerandum.

    Philosophi vero philosophiam duabus descriptionibus descripserunt. Quarum una sumpta est

    ex proprietate eius et altera ex effectu eius. Quae vero sumpta est ex proprietate 6 eius, est

    haec: Philosophia est assimilatio hominis operibus creatoris secundum virtutem humanitatis.

    Assimilatio vero operibus creatoris est perceptio veritatis rerum, scilicet veritas cognitionis

    earum, et operationis, secundum quod convenit veritati. Perceptio autem veritatis rerum est

    perceptio ipsarum ex causis earum naturalibus quattuor, quae sunt: causa materialis, formalis,

    efficiens et finalis. Causa vero materialis duplex est: spiritualis scilicet et corporea. Spiritualis

    est sicut genera divisa in species suas, subiecta formis earum completivis specialitatis earum,

    sicut animal, quod est genus hominis et equi et reliquarum specierum, subiectum formis

    earum constitutivis essentiae ipsarum. Causa vero materialis corporea est sicut argentum,

    quod est materia vasis et similia. Causa etiam formalis similiter est duobus modis: spiritualis

    scilicet et corporea. Spiritualis est sicut forma substantialis existens in constitutione speciei,

    ut rationalitas. Forma vero corporalis est ut figura statuae et similia. Causa autem efficiens

    similiter est duobus modis, quia vel spiritualis est vel corporea. Spiritualis est sicut virtus

  • 4

    caelestium ordinata a creatore in natura, quae natura1 modificat ad faciendum in hoc mundo

    corporeo generationem et corruptionem, augmentum et vetustatem, sanitatem et aegritudinem

    et reliquas operationes naturales. Causa vero efficiens corporea est ut artifex anuli. Similiter

    causa finalis est duobus modis: spiritualis scilicet et corporea. Corporea est sicut constructio

    domus ob hoc, ut habitetur in ea et ut sit tutamen contra pluvias et alia huiusmodi et sicut

    formatio anuli, 7 ut sigilletur cum eo et ut homo fiat anulatus eo. Spiritualis vero est, ut unitio

    animae cum corpore ad hoc, ut homini manifestetur veritas rerum perceptibilium et discernat

    inter bonum et malum et faciat quod oportet, vivens in iustitia et sanctitate, quousque

    remuneretur et coniungatur splendori intelligentiae et pulchritudini sapientiae et fiat

    spiritualis coniunctus splendori increato ex virtute creatoris nullo mediante, quod est

    paradisus eius et retributio eius; et propter hoc dixit Plato, quod philosophia est taedium et

    cura et studium et sollicitudo mortis, per sollicitudinem mortis volens intelligi

    mortificationem pravorum desideriorum et carnalium voluptatum. Hiis enim mortificatis

    applicatur homo ad curam veritatis. Describitur etiam sic: Philosophia est rerum humanarum

    divinarumque cognitio cum studio bene vivendi coniuncta. Item: Philosophia est ars artium et

    disciplina disciplinarum.

    Descriptio vero philosophiae sumpta ex effectu eius est haec: Philosophia est integra cognitio

    hominis de se ipso. Cum autem homo cognoscit se ipsum integre, profecto cognoscit

    quicquid est. In homine enim sunt substantia et accidens. Sed substantia est duplex: scilicet

    spiritualis, sicut anima et intelligentia, et corporea, sicut corpus longum, latum et spissum.

    Similiter et accidens duplex est, quia spirituale et corporale. Spirituale accidens est ut scientia

    et virtus et quicquid existit in anima. Corporale vero est ut albedo et quicquid 8 existit in

    corpore. Cum igitur homo perfecte cognoscit se ipsum, profecto cognoscit quicquid est, quia

    cognoscit substantiam spiritualem et corporalem et substantiam primam creatam ex virtute

    creatoris nullo mediante, quae proprie est subiectum diversitati, et cognoscit accidens primum

    generale divisum in quantitatem et qualitatem et relationem et cognoscit reliqua sex

    accidentia composita, nata ex coniunctione substantiae cum tribus accidentibus simplicibus.

    Cum autem haec omnia comprehendit, profecto iam comprehendit scientiam omnis, quod est,

    et sic meretur vocari philosophus.

    Cognito autem quid sit philosophia, videndum est, quare sic dicatur: Philosophia est amor

    sapientiae. ‚Philos‘ enim graece, ‚amor‘ dicitur latine; et ‚sophia‘ dicitur ‚sapientia‘; inde

    philosophia est amor sapientiae et philosophus dicitur amator sapientiae. Sapientia autem

    1 Wir lesen mit Baurs Hs. D: natura statt naturam

  • 5

    describitur duabus descriptionibus; quarum una sumpta est ex proprietate sua et alia ex

    operatione sua. Quae autem ex eius proprietate sumpta est, haec est: Sapientia est veritas

    scientiae rerum primarum sempiternarum. Per res autem primas et sempiternas intelligit res

    antiquas natura sicut species, quae sunt primae generationis et genera earum et genera

    generum usque ad primum genus vere creatum ex virtute creatoris nullo mediante. Accidentia

    vero generantur in infinitum. 9 Genera autem dant speciebus et individuis nomina et

    definitiones suas; et ex hoc est unumquodque individuorum id, quod ipsum est, quoniam

    unumquodque individuorum dicitur substantia, quia est per se existens subiectum diversitati;

    et dicitur corpus, quia est longum, latum et spissum; et dicitur animatum, quia extremitates

    diametrorum eius naturaliter elongantur; et dicitur sensibile, quia est mobile voluntate; et

    dicitur homo, quia est animal rationale. Quia igitur individua recipiunt nomina et definitiones

    specierum et generum usque ad ultimum, ideo unumquodque eorum est id, quod est, scilicet

    veritas. Definitio enim veritatis est: „Id, quod est“, sicut definitio falsitatis est: „Id, quod non

    est aliquid.“ Descriptio vero sapientiae ex effectu suo haec est: Sapientia est comprehensio

    virtutis intellectualis secundum exitum eius, quod est in duabus extremitatibus contradictionis

    de vero et falso, cum scilicet talis est contradictio, ut eius extremitates dividant verum et

    falsum in omni materia necessitatis et possibilitatis et impossibilitatis absque omni genere

    sophismatis.

    Viso autem quare sic dicatur, videamus nunc, quae sit eius intentio. Intentio philosophiae est

    comprehendere veritatem omnium, quae sunt, quantum possibile est homini. Sed 10 omnium,

    quae sunt, alia sunt ex nostro opere et nostra voluntate, ut nostra humana opera sicut leges,

    constitutiones, Dei cultus exercitia, bella et alia huiusmodi; alia sunt non ex nostro opere nec

    ex nostra voluntate, ut Deus, angeli, caelum, terra, vegetabilia, animalia, metalla, spiritus et

    omnia naturalia. Quorum omnium universitas sic comprehendi potest: Omne, quod est, aut

    coepit esse aut non coepit esse. Non coepit esse, ut Deus creator omnium: Pater et Filius et

    Spiritus sanctus; et hoc est vere aeternum carens initio et fine. Coepit autem esse, ut omnis

    creatura. Omne autem, quod coepit esse, aut coepit esse ante tempus, ut hyle et angelica

    creatura, aut cum tempore, ut caelestia corpora et elementa et elementata ab eis prima

    compositione, et haec sunt sempiterna fine carentia; aut coepit esse post tempus, ut cetera

    omnia. Quorum alia carent fine, ut rationalis anima, alia finem habent, ut omnia temporalia,

    quae in tempore incipiunt et in tempore desinunt. Quorum alia sunt naturalia, alia artificialia.

  • 6

    Naturalia sunt, quae motu naturae invisibiliter2 operantis de potentia ad actum prodeunt, ut

    omnia animata, quae de terra nascuntur et species iumentorum; et inanimata, quae vel ex

    complexione vel ex compositione vel ex conversione elementorum sunt vel quae ex

    passionibus aeris proveniunt, ut nix et grando et pluvia et alia huiusmodi. Artificialia vero

    sunt, quae arte et voluntate hominis fiunt, ut subtellares. Sunt 11 autem quaedam simul

    naturalia et artificialia, ut vinum, statua, gladius et spica et similia. Sed haec naturalia sunt

    quantum ad materiam, ex qua sunt, artificialia vero quantum ad formam, per quam sunt id,

    quod sunt. Telae vero aranearum et nidi avium et cellulae apium et similia inter naturalia

    computantur. Ex hiis igitur manifestum est, quia omne, quod est, aut est ex nostro opere et

    nostra voluntate aut non est ex nostro opere, sed Dei vel naturae. Sed quia nulla scientia est,

    quae non habeat subiectum, de quo tractat, nihil autem est, quod non sit de uno istorum

    duorum generum, ideo philosophia primo loco dividitur in duo; quorum unum est, quo

    cognoscimus dispositiones nostrorum operum; alterum est, quo cognoscimus omnia alia, quae

    sunt. Una enim est pars philosophiae, quae facit cognoscere, quid debeat agi, et haec dicitur

    practica; et altera est, quae facit cognoscere, quid debeat intelligi, et haec est theorica. Una est

    ergo in intellectu, altera in effectu; una consistit in sola cognitione mentis, altera in

    executione operis. Quia enim philosophia ad hoc inventa est, ut per eam anima perficiatur,

    duo autem sunt, quibus anima perficitur, scilicet scientia et operatio, idcirco philosophia,

    quae ordo est animae, necessario dividitur in scientiam et operationem, quemadmodum anima

    dividitur in sensum et rationem; ad partem enim 12 sensibilem pertinet operatio, et ad partem

    rationalem pertinet speculatio. Sed quia rationalis pars animae dividitur in cognitionem

    divinorum, scilicet quae non sunt ex nostro opere, et in cognitionem humanorum, scilicet

    quae sunt ex nostro opere, ideo finis philosophiae est perfectio animae, non ut sciat tantum,

    quod debeat intelligere, sed etiam ut sciat, quid debeat agere, et agat. Nam finis speculativae

    est conceptio sententiae ad intelligendum; finis vero practicae est conceptio sententiae ad

    agendum.

    Partes igitur, in quas primum philosophia dividitur, hae sunt: scilicet theorica et practica. Post

    haec restat, ut quae et quot sint partes cuiusque istarum primarum partium philosophiae

    videamus. Superius diximus, quod theorica est cognitio eorum, quae sunt non ex nostro

    opere. Ea vero, quae sunt non ex nostro opere nec ex nostra voluntate secundum quosdam ex

    philosophis primo dividuntur in duo; nam eorum alia sunt, quibus nullus unquam accidit

    motus, ut Deus et angelus; et alia sunt, quibus accidit motus, ut identitas, unitas, multitudo et

    2 Wir lesen mit Baurs Hss. C, H und R: invisibiliter statt visibiliter

  • 7

    causalitas. Sed haec, quibus accidit motus, similiter dividuntur in duo; nam eorum alia sunt,

    quae nunquam possunt esse sine motu, ut humanitas et quadratura; et alia sunt, quae possunt

    esse sine motu, ut unitas et causa. Ea vero, quae non possunt esse sine motu, similiter

    dividuntur in duo; nam eorum alia possunt intelligi sine materia 13 propria, quamvis non

    possint esse sine materia, ut quadratura; et alia nec possunt esse nec intelligi sine propria

    materia, ut humanitas. Quae vero possunt esse sine motu, quamvis accidat eis motus, duobus

    modis considerantur: uno prout sunt in se ipsis absque omni materia, alio prout accidit eis

    motus. Consideratio vero eorum, secundum quod accidit eis motus, fit duobus modis: aut

    enim considerantur secundum propriam materiam et proprium motum, ut cum ignis dicitur

    unus et elementa dicuntur quattuor et calor vel frigiditas dicitur causa et anima dicitur

    principium motus corporis, quamvis separata possit existere per se; aut considerantur non

    secundum propriam materiam nec secundum proprium motum, sicut cum intelliguntur

    dispositiones eorum, quae sunt aggregatio, divisio, multiplicatio et cetera, quae consequuntur

    materiam, quamvis haec non accidant ei nisi ex materia et commixtione motus. Haec enim

    sequuntur numerum, sed vel sunt in intellectu hominum vel existunt in rebus mobilibus

    divisis, segregatis et aggregatis. Sed cum intellectus abstrahit ea aliquo modo, tunc non est

    necesse, assignari eis speciales materias. Eorum igitur, quae non sunt ex nostro opere, alia

    sunt et intelliguntur sine motu et numquam accidit eis motus, ut Deus et angelus; et alia sunt

    et intelliguntur sine motu, sed motus accidit eis, ut unitas et causa et numerus et similia; et

    alia sunt, quae quamvis non sint sine motu, tamen intelliguntur sine motu, ut quadratura; et

    alia sunt, quae nec sunt nec intelliguntur sine motu, ut humanitas. 14 Secundum alios vero

    praedicta divisio videtur aliter fieri, sed tamen sub eodem sensu hoc modo: Omnia, quae

    intelliguntur aut omnino sunt extra materiam et motum, nec coherent corporibus

    convertibilibus et mobilibus, ut Deus et angelus et unitas, causa et causatum et conveniens et

    inconveniens et esse et privatio et similia; sed ex hiis quaedam sunt, quae impossibile est

    existere in materia, sicut Deus et angelus; et quaedam sunt, quibus licet non sit necesse

    existere in materia, accidit tamen eis existere in materia, ut unitas et causa – corpus enim

    dicitur unum et dicitur causa sicut et angelus dicitur causa et unus –, aut omnia sunt in

    materia et motu, ut figura et humanitas. Sed ex hiis quaedam sunt, quae nec possunt esse nec

    possunt intelligi esse nisi in materia propria ut homo, vegetabile, animal, caelum, terra,

    metallum et reliquae species corporeae; et quaedam sunt, quae possunt intelligi esse sine

    materia propria, ut figura, quadratura, rotunditas, curvitas et similia, quae quamvis non

  • 8

    habeant esse nisi in materia, tamen ad esse suum non est necessaria eis una materia potius

    quam alia.

    Secundum has igitur omnes divisiones necessario partes philosophiae theoricae tres sunt:

    scilicet aut speculatio de hiis, quae non sunt separata a suis materiis nec in esse nec in

    intellectu; aut est speculatio de hiis, quae sunt separata a 15 materia in intellectu, non in esse;

    aut speculatio de hiis, quae sunt separata a materia in esse et in intellectu. Prima autem pars

    divisionis dicitur scientia physica sive naturalis, quae est prima et infima; secunda dicitur

    scientia mathematica sive disciplinalis, quae est media; tertia dicitur theologia sive scientia

    prima, sive philosophia prima, sive metaphysica. Et ob hoc dicit Boethius, quod physica est

    inabstracta et cum motu, mathematica abstracta et cum motu, theologia vero abstracta et sine

    motu. Et hae tres tantum scientiae sunt partes philosophiae theoricae, eo quod non possunt

    esse plus genera rerum quam haec tria, de quibus posset fieri speculatio. Unde Aristoteles:

    Ideo scientiarum sunt species tres, quoniam una speculatur, quod movetur et corrumpitur ut

    naturalis; et secunda, quod movetur et non corrumpitur ut disciplinalis; tertia considerat, quod

    nec movetur nec corrumpitur ut divina.

    Huius autem tripartitae partis theoricae communis utilitas est cognoscere dispositiones

    omnium, quae sunt, ad hoc ut describatur in animabus nostris forma totius esse secundum

    ordinem suum, quemadmodum forma visibilis describitur in speculo, huiusmodi enim

    descriptio in anima nostra est perfectio ipsius animae, quoniam aptitudo animae ad

    recipiendum eam est proprietas ipsius animae; unde describi eam 16 in anima in praesenti

    quidem est summa nobilitas et est causa felicitatis in futuro.

    Sed quia ad consequendam futuram felicitatem non sufficit sola scientia intelligendi quicquid

    est, nisi sequatur etiam scientia agendi, quod bonum est, ideo post theoricam sequitur

    practica, quae similiter dividitur in tres partes. Quarum una est scientia disponendi

    conversationem suam cum omnibus hominibus. Cui necessaria est grammatica, poetica,

    rhetorica et scientia legum saecularium, in quibus est scientia regendi civitates et scientia

    cognoscendi iura civium, et haec dicitur politica scientia et a Tullio „civilis ratio“ vocatur.

    Secunda est scientia disponendi domum et familiam propriam; per quam cognoscitur qualiter

    vivendum sit homini cum uxore et filiis et servis et cum omnibus domesticis suis, et haec

    scientia vocatur ordinatio familiaris. Tertia est scientia, qua cognoscit homo ordinare modum

    proprium sui ipsius secundum honestatem animae suae, scilicet ut sit incorruptus et utilis in

    suis moribus; et haec scientia dicitur ethica sive moralis. Quia enim omnis homo vel vivit

    solus vel cum aliis, sed si cum aliis, tunc vel cum domesticis suis vel cum civibus suis, ideo

  • 9

    haec scientia, practica philosophia, necessario dividitur in has tres scientias, scilicet in

    scientiam ordinandi conversationem communem cum concivibus, et in scientiam

    conversationem ordinandi privatam cum suis familiaribus, et in scientiam ordinandi

    conversationem 17 propriam sui ipsius, ut sibi bene conveniat et in nullo a se dissideat.

    Utilitas autem communis huius tripartitae scientiae practicae est cognoscere per eam

    maneries actionum agendarum, ex quibus proveniunt nobis utilia in hoc mundo et certificatur

    spes vitae aeternae in futuro. Veritas autem horum omnium certificatur probatione

    speculativae et auctoritate legis divinae. Sed unumquodque sigillatim certificatur divina lege.

    Et in hiis sex scientiis continetur, quicquid potest sciri et debet fieri; et idcirco dictum est,

    quod intentio philosophiae est comprehendere, quicquid est, quantum possibile est.

    Cuius utilitas est acquisitio perfectionis humanae animae ad consequendam futuram

    felicitatem. Perfici autem anima humana non potest, nisi per cognitionem veri et dilectionem

    boni. Nam communis finis scientiarum speculativarum est cognitio veritatis; et communis

    finis scientiarum practicarum est amor bonitatis. Illae docent, qualiter in omni re veritas

    cognoscatur, istae docent, qualiter in omni re virtus diligatur et opere compleatur. Hiis igitur

    duobus perficitur homo et efficitur dignus aeterna felicitate, quae sunt cognitio veri et dilectio

    boni.

    18 Verum autem aliud est notum, aliud ignotum. Notum verum est, ut duo plus sunt quam

    unum et omne totum maius est sua parte et similia. Ignotum autem verum est, ut mundus

    coepit et angelus constat ex materia et forma et similia, quae probatione egent. Unumquodque

    autem ignotum non fit notum nisi per aliquod, quod est notum. Sola ergo logica est scientia,

    quae docet per notum pervenire ad cognitionem ignoti, quod postea probabitur; quare logica

    naturaliter praecedit omnes partes philosophiae theoricae et est necessaria illis ad

    acquirendum verum. Sed quia logica verum non nisi propositione significat, omnis vero

    propositio ex terminis constat, sed terminos formando et componendo sibi scientia

    grammaticae praeparat, ideo grammatica logicam et omnes alias scientias tempore praecedit,

    quae prima hominem quasi nutrix in recte loquendo peritum reddit.

    Et ita omnis scientia vel est pars philosophiae vel instrumentum, vel pars simul et

    instrumentum. Pars philosophiae est ut naturalis vel mathematica vel divina, sicut

    praediximus. Instrumentum autem tantum est ut grammatica. Sed pars et instrumentum simul

    est logica. Grammatica vero instrumentum est philosophiae, quantum ad docendum, non

    quantum ad discendum, sine verbis enim philosophia potest sciri, sed non doceri. Logica

  • 10

    vero, secundum quod utilis est ad veritatem in se et in aliis scientiis inveniendam,3 19

    instrumentum, sed secundum quod philosophia subiecti eius dispositiones inquirit, sicut et de

    ceteris, pars eius est.

    Cognitis autem tribus principalibus theoricae philosophiae partibus, quae sunt naturalis,

    disciplinalis et divina, nunc quid circa earum unamquamque inquirendum sit videamus. Circa

    unamquamque autem earum haec inquirenda sunt, scilicet: quid ipsa sit, quod genus est, quae

    materia, quae species, quae partes, quod officium, quis finis, quod instrumentum, quis artifex,

    quare sic vocetur, quo ordine legenda sit.

    [Scientia naturalis]

    Sed quoniam inter omnes theoricae philosophiae partes naturalis prior est quantum ad nos,

    ideo circa eam prius ista inquiramus.

    Quid autem sit ipsa sic definitur: Scientia naturalis est scientia considerans sola inabstracta et

    cum motu.

    Nam quia omnis forma materiae aut potest abstrahi a materia aut non potest, naturalis autem

    considerat materiam simul cum forma, quae a materia abstrahi non potest, sicut praedictum

    est, ideo inabstracta dicitur; sed quia forma quamdiu in materia est, semper variatur, ideo in

    motu esse perhibetur.

    Genus autem eius est, quod ipsa est prima pars theoricae philosophiae, prima siquidem

    quantum ad nos. Prius enim 20 nobis est formam cum materia simul apprehendere sensu,

    quam formam sine materia intellectu.

    Materia vero naturalis scientiae est corpus, non secundum quod est ens, nec secundum quod

    est substantia, nec secundum quod est compositum ex duobus principiis, quae sunt materia et

    forma, sed secundum quod subiectum est motui et quieti et permutationi. Consideratio enim

    corporis potest fieri hiis omnibus modis, qui conveniunt aliis scientiis, quae tractant de

    corporibus; sed naturalis non considerat corpora nisi secundum quod permutantur et

    convertuntur.

    Sed quia scientiarum aliae sunt universales, aliae particulares, universales autem dicuntur,

    sub quibus multae aliae scientiae continentur, tunc scientia naturalis universalis est, quia octo

    3 Wir lesen mit Baurs Hs. H: inveniendam statt inveniendis

  • 11

    scientiae sub ea continentur: scilicet scientia de medicina, scientia de iudiciis,4 scientia de

    nigromantia secundum physicam, scientia de imaginibus, scientia de agricultura, scientia de

    navigatione, scientia de speculis, scientia de alquimia, quae est scientia de conversione rerum

    in alias species; et haec octo sunt species naturalis scientiae.

    Partes autem huius scientiae naturalis sunt octo. Quarum prima est inquisitio de eo, in quo

    communicant omnia corpora naturalia sive simplicia, sive composita: scilicet in principiis et

    accidentibus consequentibus illa principia; et hoc docetur in libro, qui dicitur: De naturali

    auditu. 21

    Secunda pars est inquisitio de corporibus simplicibus an sint; et si sint, tunc quae corpora sunt

    et quantus est eorum numerus. Et haec consideratio est de mundo quid est et quae et quot sint

    partes eius et quod in summa sunt tres vel quinque; et haec consideratio est de caelo et de

    distinctione eius in reliquis partibus mundi; et quod materia eius una est; et hoc docetur in

    prima parte primi libri eius, qui dicitur: Libri caeli et mundi. – Deinde sequitur inquisitio de

    elementis corporum compositorum an sint in istis simplicibus, quorum esse demonstratur, an

    sint corpora alia ab eis; si autem sunt in istis, nec possibile est illa esse extra ea; tunc an sint

    totum eorum an partes; si autem fuerint partes eorum, tunc quae sint ex eis; et haec inquisitio

    est usque ad finem primae partis primi libri eius, qui dicitur: Caeli et mundi. – Deinde

    sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia simplicia, quorum alia sunt elementa

    et principia compositorum corporum et alia quae non sunt ipsis elementa; et haec inquisitio

    est de caelo et partibus eius et docetur in principio secundae partis eius libri, qui dicitur: Liber

    caeli et mundi et durat circiter usque duas tertias eius. – Deinde sequitur consideratio de eo,

    quod est proprium eorum, quae sunt elementa, et eorum, quae non sunt elementa, tam de

    principiis quam de accidentibus concommitantibus ea; et hoc 22 docetur in fine partis

    secundae et tertiae et quartae eius libri, qui dicitur: Liber caeli et mundi.

    Tertia pars est inquisitio de permixtione et corruptione corporum naturalium communiter et

    de hiis ex quibus componuntur et de qualitate generationis et corruptionis elementorum et

    qualiter alia ex aliis generantur et qualiter generantur ab eis corpora composita in summa

    summa;5 et docet principia omnium istorum; et hoc totum docetur in libro, qui dicitur: De

    generatione et corruptione.

    4 Wir folgen dem Wortlaut des von Gundissalinus hier zitierten anonoymen Traktats De ortu scientiarum; Baur: indiciis 5 Wir folgen dem Wortlaut des hier von Gundissalinus zitierten al-Farabi; Baur: summo

  • 12

    Quarta vero pars est inquisitio de principiis actionum et passionum, quae propria sunt

    elementis tantum et compositis ab eis; et hoc continetur in primis tribus partibus libri, qui

    dicitur: De impressionibus superioribus.

    Quinta vero pars est consideratio de corporibus compositis ab elementis et de hiis, quae sunt

    similium sive dissimilium partium, et quod ex hiis, quae sunt similium partium, sunt ea, quae

    sunt partes, ex quibus componuntur ea, quae sunt diversarum, sicut caro et os; et ex hiis sunt,

    quae nullo modo sunt pars corporis naturalis diversarum partium, sicut sol et aurum et

    argentum. Deinde sequitur consideratio de eo, in quo communicant omnia corpora composita;

    deinde consideratio de eo, in quo communicant omnia composita similium partium, sive sint

    partes corporis compositi diversarum partium sive non. Et hoc continetur in quarto libro De

    impressionibus superiorum.

    Sexta vero pars est consideratio de eo, in quo 23 communicant corpora composita similium

    partium, quae non sunt partes compositi diversarum partium; et haec sunt corpora mineralia

    et species rerum mineralium; et de eo, quod est proprium unicuique speciei eorum. Et hoc

    docetur in libro, qui intitulatur: De mineris.

    Septima est consideratio de eo, in quo communicant species vegetabilium, et de eo, quod est

    proprium cuiusque eorum; quae est una ex duabus partibus speculativis de compositis

    diversarum partium; et hoc docetur in libro De vegetabilibus.

    Octava est consideratio de eo, in quo communicant species animalium, et de eo, quod est

    proprium unicuique eorum; et haec est secunda pars speculationis de compositis diversarum

    partium; et hoc docetur in libro, qui intitulatur De animalibus, et in libro De anima et in eis,

    quae sunt usque ad ultimum librorum De naturalibus.

    Scientia igitur naturalis de omni specie omnium corporum dat principia quattuor et accidentia

    eorum concommitantia illa principia. Haec igitur summa est de eo, quod est in scientia

    naturali et de partibus eius, et summa eius, quod est in unaquaque parte eius.

    Officium autem eius artis est contemplari corpora 24 naturalia et accidentia, quae non habent

    esse nisi per ista corpora; et docet res, a quibus et per quas et ad quas existunt corpora haec.

    Corporum autem alia sunt artificialia, alia naturalia. Artificialia sunt sicut vitrum et ensis et

    lectus et pannus; ad ultimum omne illud est corpus artificiale, cuius esse est per artem et per

    voluntatem hominis. Naturalia vero sunt, quorum esse non est ex humana arte vel voluntate,

    sicut caelum et terra et quae sunt inter utraque, ut pluviae et animalia. Et dispositio quidem

    corporum naturalium et artificialium consimilis est in hoc, quod sicut in corporibus

    artificialibus inveniuntur res, quae non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, et

  • 13

    inveniuntur res, a quibus et per quas et ad quas existit esse ipsorum, sic et in naturalibus,

    quamvis haec omnia magis appareant in artificialibus quam in naturalibus. Illa enim, quae

    non habent esse nisi per ipsa corpora artificialia, sunt sicut lixatura in panno et splendor in

    ense et pervietas in vitro et sculptura in lecto. Res vero, ad quas fiunt corpora artificialia, sunt

    fines et intentiones, sicut pannus factus est ut cooperiat, et ensis ut feriat, et lectus ut nos a

    terra suspendat. Res vero, propter quas fiunt corpora artificialia, sunt sicut vitrum ut in eo

    reponatur illud, quod ex//25//siccari timetur. Fines vero et intentiones, ad quas sunt

    accidentia, quae non habent esse nisi per corpora artificialia, sunt sicut lixatura panni ut per

    eam fiat pulchrior, et sicut splendor ensis ut per ipsum inimicus terreatur, et sicut sculptura

    lecti ut pulchrior appareat, et sicut pervietas vitri ut quod in eo ponitur exterius appareat.

    Res vero, a quibus sunt corpora artificialia, sunt actores et procuratores eorum, sicut

    carpentarius, a quo est lectus, et politor ensis. Res autem, per quas existunt corpora

    artificialia, duae sunt in omni corpore, scilicet materia et forma. Forma est ut in ense acuitas,

    quia acuitas est constitutio et forma ensis, per quam suam efficit operationem. Materia vero

    est ut in ense ferrum, quod est materia subiecta et est sicut deferens formam et constitutionem

    eius. Esse vero panni similiter est ex duobus, scilicet ex materia, quae fila sunt, et forma,

    quae est contextio. Et esse lecti est ex materia ligni et forma quadratura; similiter et in aliis,

    quoniam ex coniunctione istorum provenit esse ipsorum et actio et perfectio, et unumquodque

    istorum corporum non agit aliquid nec fit nec administratur aliquid, nec provenit ex eo

    aliquod vitae iuvamen nisi cum forma advenit in materiam. Similiter est in naturalibus. Nam

    unumquodque eorum non est nisi ad intentionem et finem 26 aliquem. Similiter omne

    accidens, quod habet esse per corpora naturalia: sic et esse uniuscuiusque corporis naturalis

    est ex materia et forma. Verumtamen haec in artificialibus evidentiora sunt et subiecta visui,

    sed in naturalibus non ita apparent, quorum constitutiones non sunt sensatae et ipsorum esse

    non verificatur apud nos nisi per ratiocinationem et demonstrationem. In quibusdam quoque

    artificialibus formae non sunt sensatae, sicut in vino: nam vinum est corpus artificiale; sed

    virtus eius, quae inebriat, non est sensata nec cognoscitur esse eius nisi per ipsam

    operationem, et illa quidem virtus est forma vini et eius constitutio, cuius comparatio ad

    vinum est sicut comparatio acuitatis ensis ad ensem. Similiter in medicinis compositis, quae

    non operantur in corporibus, nisi per virtutes provenientes in eis per operationem; quae

    virtutes non sunt sensatae, sed operationes earum. Sic itaque omnis medicina constat ex

    duobus: materia, scilicet speciebus, ex quibus componitur, et forma, scilicet virtute, per quam

  • 14

    sua operatio operatur, quae virtus si destruitur, iam non erit medicina, sicut si destruatur

    acuitas, non erit ensis.

    Et materiae quidem et formae corporum et actores et fines eorum, per quos existunt,

    nominantur principia corporum; et si sunt ex accidentibus corporum, vocantur principia

    accidentium, quae sunt in corporibus.

    27 Finis vero scientiae naturalis est cognitio corporum naturalium. Ipsa einm facit sciri

    corpora naturalia vel ostendendo, quod ex eis est sensibile, vel probando, quod ex eis est

    intelligibile. Et docet cuiusque corporis naturalis materiam et formam et actorem et finem,

    propter quem est illud opus; et similiter de accidentibus eius docet, in quo habeant esse et a

    quibus fiant et fines, propter quos fiant. Haec igitur scientia dat principia corporum

    naturalium et accidentium suorum.

    Instrumentum autem huius artis est syllogismus dialecticus, qui constat ex veris et

    probabilibus. Unde Boethius: „In naturalibus rationabiliter versari oportet.“

    Artifex est naturalis philosophus, qui rationabiliter procedens ex causis rerum effectus et ex

    effectibus causas et principia inquirit.

    Haec autem scientia physica, i.e. naturalis, dicitur, quia de solis naturalibus, quae naturae

    motui subiacent, tractare intendit.

    Post logicam autem legenda et discenda est; nam quia naturalis dialectico syllogismo utitur,

    logica autem docet, quomodo dialecticus syllogismus componatur, ideo post logicam legenda

    esse proponitur.

    28

    De mathematica

    Circa mathematicam quoque haec eadem requirenda sunt.

    Ipsa enim sic definitur: mathematica est scientia abstractiva considerans res existentes in

    materia, sed absque materia, verbi gratia: linea, superficies, circulus, triangulus et similia,

    quamvis non sint nisi in materia; ita tamen ea considerat, quod ad materias, in quibus sunt,

    nullum penitus respectum habeant. Unde ab aliis sic definitur: mathematica est scientia

    abstractiva considerans quantitatem abstractam; abstractam enim quanitatem dicimus, quam

    intellectu a materia separantes vel ab aliis accidentibus, ut est par, impar vel alia

    huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus.

    Nunc autem, quid sit abstractio et quot modis fiat, videamus. Abstractio est formae rei

    qualiscunque apprehensio. Hanc autem fomam aliter apprehendit sensus, aliter imaginatio,

  • 15

    aliter aestimatio, aliter intellectus. Ex hiis enim alia abstrahunt formam rei perfecte, alia

    imperfecte. Perfecte quidem formam rei abstrahunt, quae pure et simpliciter eam absque

    materia et absque omnibus aliis accidentibus, quibus in materia iuncta est, apprehendunt.

    Imperfecte vero formam rei abstrahunt, quae cum aliquibus vel pluribus accidentibus

    materiae

    eam apprehendunt. Quapropter visus imperfecte formam rei 29 abstrahit, quoniam eam non

    nisi in praesente materia et cum multis accidentibus apprehendit.

    Imaginatio vero aliquantulum plus formam a materia abstrahit, quia ad hoc, ut forma in se

    subsistat, praesentiam materiae non requirit; sed tamen formam ab omnibus accidentibus

    materiae non secernit. Formae etenim non sunt in imaginatione, nisi secundum hoc, quod sunt

    sensibiles, i.e. secundum quantitatem et qualitatem aliquam et situm, imaginatio enim non

    potest imaginare formam taliter, ut in ea convenire possint omnia individua illius speciei;

    cum enim homo imaginatur, potest imaginari sicut unus ex hominibus, et possibile est ceteros

    homines esse aliter quam sit ille imaginatus.

    Aestimatio vero transcendit hunc ordinem abstractionis, quoniam apprehendit intentiones non

    materiales, quae non sunt in suis materiis, quamvis accidat eis esse in materia. Figura enim et

    color et situs et hiis similia sunt res, quae non possunt esse nisi in materiis corporalibus;

    bonum vero et malum, licitum et illicitum, honestum et inhonestum et hiis similia in se

    quidem sunt res non materiales, quamvis accidat eis esse in materia. Si enim in se essent

    materiales, numquam intelligerentur nisi in corpore. Materia enim hic accipitur substantia

    corporea. Aestimatio ergo cum apprehendit res materiales, abstrahit eas a materia et

    apprehendit intentiones non materiales, quamvis sint materiales. Et haec abstractio purior et

    vicinior est simplicitati 30 quam duae priores. Sed tamen non omnino expoliat formam ab

    accidentibus materiae, eo quod particulariter apprehendit eam secundum unamquamque

    materiam et secundum comparationem eius ad illam ligatam cum forma sensibili et stipatam

    ab accidentibus materiae et cum convenientia imaginationis in illa.

    Intellectus vero apprehendit formas abstractione perfecta et nuda omnino a materia. Id enim,

    quod per se nudum est a materia, ad apprehendendum illud non eget abstrahi a materia; sed

    hoc, quod non habet esse nisi in materia, vel cuius esse est materiale vel cui hoc accidit: a

    materia quidem et ab omnibus appendiciis materiae, quae cum ipsa sunt, abstrahit et

    apprehendit illud apprehensione simpli, ita ut exempli gratia fiat sicut homo, qui praedicatur

    de pluribus. Sic enim apprehendit multa unam naturam et separat illam ab omni quantitate et

  • 16

    qualitate et situ et ubi. Nisi enim abstraheretur6 ab hiis, non esset apta praedicari de pluribus.

    Forma enim humana est natura, in qua conveniunt omnia singularia illius speciei aequaliter,

    quorum est una definitio. Sed quia accidit ei existere in hoc singulari et in illo, ideo

    multiplicata est. Hoc autem non habet ex natura sua: si enim ex natura humana esset, unde

    deberet multiplicari, tunc non praedicaretur homo de aliquo uno numero. Si vero humanitas

    ex hoc, quod est humanitas, esset Petri, tunc humanitas non esset alterius. Unum ergo ex eis,

    quae accidunt humanitati ex materia, est haec species pluralitatis et diversitatis. Et praeter

    haec etiam accidit ex materia aliquis modus quanti, 31 qualis et ubi et situs; quae omnia

    extranea sunt a natura ipsius, quoniam si ex hoc, quod est humanitas, esset huius vel illius

    preadicti termini, tunc oporteret, ut quisquis humanitate homo esset, conveniret cum omnibus

    aliis in hiis accidentibus. Igitur forma humana ex sua essentia non habet haec accidentia, sed

    accidunt ei ex materia, sine quibus in ea esse non potest.

    Sic ergo mathematica abstracta dicitur, quia illa, de quibus tractat, ab omni materia et

    accidentibus materiae omnino separat. Cum enim de numero vel figura agit, cuius materiae

    vel coloris vel situs sit, nullatenus attendit; sed ea ita simpliciter considerat, ut omnes numeri,

    omnes trianguli in una definitione pariter conveniunt; et ita de ceteris.

    Genus eius est, quod ipsa est secunda pars theoricae philosophiae a materia abstracta et cum

    motu. Quamvis enim res per intellectum a materia abstrahantur, tamen, quia tales quod sine

    materia esse non possunt, utique sine motu non sunt in materia, dumtaxat non in intellectu.

    Materia eius est universaliter quantitas, sed divisim magnitudo et multitudo: de hiis enim,

    quae accidunt magnitudini et multitudini, plenissime tractat.

    Mathematica quoque universalis est, quia sub ea continentur septem artes, quae sunt

    arithmetica, geometria, 32 musica et astrologia, scientia de aspectibus, scientia de ponderibus,

    scientia de ingeniis.

    Partes mathematicae sunt quattuor: magnitudo et multitudo; sed magnitudo alia mobilis, alia

    immobilis; multitudo quoque alia per se, alia relata. Sed multitudinem per se arithmetica

    speculatur, eius vero, quae est relata scientiam, musica profitetur. Magnitudinis vero

    immobilis proprietates geometria declarat; sed magnitudinis mobilis peritiam astrologia

    declarat. Constat igitur, quod totum praedicamentum quantitatis materia est mathematicae

    facultatis, quando quidem singulae species istius materia sunt singularum specierum illius,

    quapropter singulae materiae specierum partes erunt generis earum.

    6 Wir lesen mit Baurs Hss. C und D: abstraheretur statt abstraherent

  • 17

    Instrumentum vero mathematicae universaliter est demonstratio. Demonstratio autem est

    syllogismus constans ex primis et veris propositionibus. Primorum autem alia sunt sensibilia,

    ut: „omnis ignis calet“, et: „omnis nix alba est“, et similia; alia intelligibilia, ut: „omne totum

    maius est parte sua“, et similia. Huiusmodi autem intelligiblium alia sunt prima, alia secunda.

    Prima sunt, quae cum primo audiuntur, statim conceduntur. Prima sunt, quae syllogismorum

    conclusiones esse non possunt, nulla enim sunt nociora eis, et ideo dicuntur per se nota, quia

    non possunt fieri nota per alia; unde appellantur communes animi conceptiones, quas

    quisque, cum audit, approbat. 33 Secunda vero intelligibilia sunt, quae in demonstrationibus

    concluduntur, qualia sunt theoremata Euclidis; quae postquam probantur per prima, in

    demonstratione assumentur, et ideo non sunt per se nota, quia non fiunt nota per se, sed per

    alia.

    Artis autem demonstrativae duae species sunt, scilicet geometria et logica. Prima vero

    geometricae demonstrationis sumpta sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicit

    Euclides: „punctus est, cui pars non est“; et: „linea est longitudo sine latitudine“; „superficies

    est, quae habet longitudinem et latitudinem“. Similiter prima logicae demonstrationis sumpta

    sunt ab alia arte, quae est prior illa, sicuti hoc quod dicitur: „omne, quod est, excepto deo, est

    substantia vel accidens“; et: „substantia est, quod existens per se est susceptibile

    contrariorum“; et quod accidens est, quod, cum sit in aliquo, non est pars eius et destruitur

    absque destructione illius, et quod substantia alia est simplex, ut materia vel forma, alia

    composita, ut corpus et spiritus; et quod omnis substantia vel est causa agens vel causatum

    paciens; et quod causa agens dignior est suo causato paciente; et quod inter affirmationem et

    negationem non est medium, nec inter esse et non esse.

    Quisquis autem vult peritus esse in demonstrationibus lo//34//gicis, oportet, ut prius se

    exerceat in demonstrationibus geometricis, quia proximiores sunt ad intelligendum et

    faciliores ad speculandum, quoniam exempla eorum sunt sensibilia visui, quamvis intentiones

    eorum sint intelligibiles; sensibilia enim propinquiora sunt intellectui discipulorum.

    Artifex est demonstrator.

    Officium huius artis est verissime probare omne, quod proponitur.

    Finis eius est consecutio certitudinis de ambiguitate propositae quaestionis.

    Dicitur autem haec scientia mathematica, i.e. abstractiva. Mathesis enim abstractio

    interpretatur; unde dicitur: non est secunda mathesis, i.e. secunda abstractio, quia ab hiis,

    quae a materia per intellectum semel abstrahimus, alia iterum per intellectum abstrahere non

    possumus; a forma enim non abstrahitur forma, sed a materia. Et quia haec scientia de hiis

  • 18

    est, quae abstractim intelliguntur, ideo mathematica, i.e. abstractiva, vocatur. Dicitur etiam

    doctrinalis seu disciplinalis – a disciplina – pro eo quod, qui in praecedentibus scientiis per

    diversas opiniones vagatur, in mathematica quasi sub disciplina restringitur, ut unum tantum

    teneat, quod demonstratione probatur; et ob hoc etiam scientiae disciplinales, i.e. domatrices,

    apud Arabes 35 dicuntur, quia in hiis arrogantium domantur corda, dum id, quod dicitur, per

    figuram subiectam7 oculis contemplatur.

    Post naturalem autem legenda est, quia, qui per naturalem scientiam formam simul cum

    materia iam considerat, profecto quantum ad profectum scientiae pertinet dignum est, ut

    formam sine materia considerare discat, quatenus assuefactus in hiis ad speculandas formas,

    quae nullius materiae sunt, proficiendo perveniat.

    De scientia divina

    Circa divinam quoque scientiam illa eadem requiruntur, scilicet: quid sit ipsa, quod genus

    eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis, quod instrumentum,

    quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda et docenda sit, et quae eius utilitas et quis

    sit modus agendi.

    Quid ipsa sit, sic definitur: Divina scientia est scientia de rebus separatis a materia

    definitione. Item: Divina scientia est philosophia certissima et prima. Item: Divina scientia est

    sapientia certissima. Quia enim sapientia describitur hiis tribus proprietatibus, quae sunt:

    Sapientia est nobilior scientia, qua scitur id, quod est nobilius 36 scitum. Item: Sapientia est

    cognitio, quae est certior et nobilior. Item: Sapientia est scientia primarum causarum totius

    esse. Hae autem tres proprietates sapientiae conveniunt huic scientiae: ergo ipsa est sapientia,

    quae est nobilior scientia, qua comprehenditur nobilius scitum. Nobilior vero scientia est,

    quia est certitudo veritatis, et nobilius scitum, quia est Deus et causae, quae sunt post eum, et

    etiam cognitio causarum ultimarum omnis esse et cognitio dei.

    Genus autem huius artis est, quod ipsa est abstracta et sine motu. Cum enim cetere scientiae

    agant de hiis, quae sunt in materia, sed aliquando abstractis, ut disciplinalis, aliquando

    inabstractis, ut naturalis, haec sola est, quae agit de hiis, quae omnino sunt separata a motu et

    a materia secundum existentiam et definitionem. Agit enim de primis causis naturalis et

    disciplinalis esse et de eo, quod pendet ex hiis, et de causa causarum et de principio

    principiorum, quod est Deus excelsus.

    7 Wir lesen mit Baurs Hs. D: subiectam statt subiectum

  • 19

    Materiam huius artis quidam dixerunt esse quattuor causas: materialem et formalem,

    efficientem et finalem. Alii vero materiam huius artis dixerunt esse deum.

    Qui omnes decepti sunt. Teste enim Aristotele nulla sci//37//entia inquirit materiam suam;

    sed in hac scientia inquiritur, an sit Deus. Ergo Deus non est materia eius. Similiter de causis.

    Sed quia in omni scientia id, quod materia ponitur, necessario in alia probatur, post hanc

    autem nulla restat scientia, in qua materia eius probatur, ideo necessario materia huius

    scientiae est id, quod communius et evidentius omnibus est, scilicet ens, quod siquidem non

    oportet quaeri, an sit vel quid sit, quasi in alia scientia post hanc debeat hoc certificari, pro eo

    quod inconveniens est, ut aliqua scientia stabiliat suam materiam.

    Partes autem huius scientiae sunt quattuor: quoniam eorum, quae inquiruntur in hac scientia,

    quaedam sunt separata omnino a materia et ab appendiciis materiae; et quaedam sunt

    commixta materiae, sed ad modum, quo commiscetur causa constituens et praecedens,

    materia enim non est constituens illa; et quaedam, quae inveniuntur in materia et in non-

    materia, ut causalitas et unitas; et quaedam sunt res materiales, ut motus et quies.

    Species vero huius artis sunt consequentia entis, in quae scilicet dividitur ens. Ens enim aliud

    est substantia, aliud accidens, aliud universale, aliud particulare, aliud causa, aliud causatum,

    aliud in potentia, aliud in actu, et cetera de quibus sufficienter tractatur in eadem scientia.

    38 Officium autem huius artis est certificare principia omnium scientiarum.

    Finis eius est acquisitio certitudinis principiorum ceterarum scientiarum.

    Instrumentum eius est demonstratio.

    Artifex vero theologus sive philosophus divinus.

    Quare sic vocatur. Multis modis haec scientia vocatur. Dicitur enim ‚scientia divina‘ a

    digniori parte, quia ipsa de Deo inquirit, an sit, et probat, quod sit. Dicitur ‚philosophia

    prima‘, quia ipsa est scientia de prima causa esse. Dicitur etiam ‚causa causarum‘, quia in ea

    agitur de Deo, qui est causa omnium. Dicitur etiam ‚metaphysica‘, i.e. ‚post physicam‘, quia

    ipsa est de eo, quod est post naturam. Intelligitur autem hic natura virtus, quae est principium

    motus et quietis: immo est virtus et principium universorum accidentium, quae proveniunt ex

    materia corporali. Unde, quia haec scientia dicitur ‚post naturam‘, haec posteritas non est

    quantum in se, sed quantum ad nos. Primum enim, quod percipimus de eo, quod est, et

    scimus eius dispositiones, natura est; unde quod meretur vocari haec scientia considerata in

    se, hoc est, ut dicatur, quod est scientia de eo, quod est ante naturam. Ea enim, de quibus

    inquiritur in illa, per essentiam et per scientiam sunt ante naturam.

  • 20

    39 Ordo etiam huius scientiae est, ut legatur post scientias naturales et disciplinales. Sed post

    naturales ideo, quia multa de hiis, quae conceduntur in ista, sunt de illis, quae iam probata

    sunt in naturali, sicut generatio et corruptio et alteritas et locus et tempus et quod omne, quod

    movetur, ab alio movetur, et quae sunt ea, quae moventur a primo motore, et cetera. Post

    disciplinales autem ideo, quia intentio ultima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei

    altissimi et cognitio angelorum spiritualium et ordinum suorum et cognitio ordinationis in

    compositione circulorum. Ad quam scientiam impossibile est perveniri nisi per cognitionem

    astrologiae; ad sientiam vero astrologiae nemo potest pervenire nisi per scientiam

    arithmeticae et geometriae. Musica vero et ceterae particulares disciplinarum et morales et

    civiles utiles sunt, non necessariae, ad hanc scientiam.

    Hoc autem ordine ipsa tractatur: In primis inquirit de essentiis et de rebus, quae accidunt eis

    secundum hoc, quod sunt essentiae. Deinde inquirit de principiis demonstrationum in

    scientiis speculationis vel partibus specialibus. Deinde inquirit de principiis scientiae logicae

    et principiis scientiae doctrinalis et principiis scientiae naturalis; et inquirit iustificationem

    eorum et substantias et proprietates eorum et destruit errores antiquorum, qui erraverunt in

    principiis istarum scientiarum, sicut error illius, qui putavit punctum et unum et lineam et

    superficiem esse substantiam et esse separata. Postea inquirit 40 de essentiis, quae nec sunt

    corpora nec in corporibus. De quibus in primis inquirit, an sint essentiae an non, et

    demonstratione probat, quod sint essentiae. Deinde inquirit de eis, an sint plures an non, et

    demonstrat quod sint plures. Postea inquirit, an sint finitae numero an non, et demonstrat

    quod sint finitae. Deinde inquirit, an ordines eorum in perfectione sint aequales vel

    inaequales, et demonstratione probat, quod inaequales. Deinde probat, quod ipsae secundum

    suam multitudinem surgunt a minore ad perfectiorem et a perfectiore, usquequo perveniunt

    ad postremum perfectum, quo perfectius nihil esse potest, nec inesse potest ei aliquid esse

    simile nec aequale nec contrarium, et quousque pervenitur ad primum, quo nihil potest esse

    prius, et ad praecedens, quo nihil potest esse praecedens magis, et ad esse, quod impossibile

    est acquiri ab alia re; et quod illud esse est unum et primum et praecedens absolute; et

    demonstrat, quod reliqua esse posteriora sunt eo in esse et quod ipsum esse primum est illud,

    quod confert omni, quod est praeter ipsum, esse; et quod ipsum unum primum est illud, quod

    confert omni, quod est praeter ipsum, unitatem; et quod ipsum verum primum est illud, quod

    omni habenti veritatem praeter ipsum confert veritatem – et quomodo conferat illud; et quod

    impossibile est aliquo modo in eo esse multitudinem, immo 41 illud est, quod supra omnia

  • 21

    dignius est nomine et significatione unius et entis et veri et primi. Deinde ostendit, quod illud

    tantum, quod est istarum proprietatum, debet credi, quod sit Deus, cuius gloria sublimis.

    Postea docet, qualiter essentiae proveniunt ab eo et qualiter adeptae sunt esse ab eo. Deinde

    inquirit de ordinibus essentiarum, et qualiter adveniunt eis illi ordines, et quomodo meretur

    unaquaeque esse in eo ordine, in quo est; et declarat, qualis est connexio eorum ad invicem et

    quibus rebus sit ipsa connexio. Deinde progreditur ad comprehendendas reliquas operationes

    Dei in essentiis, usquequo comprehendat eas omnes. Ostendit etiam, quod in nulla earum est

    defectus neque discordia neque malitia ordinis sive compositionis nec diminutio neque

    superfluitas. Postea destruit errores quorundam de Deo et operationibus eius opinantium

    infinitatem et diminutionem in eo et in operationibus eius et in essentiis, quas creavit.

    Utilitas autem huius scientiae est profectus certitudinis principiorum singularum artium et

    certitudo eorum, quae sunt eis communia, quid sint. Utilitas enim absolute triplex est: alia est

    enim utilitas, quae provenit ab inferiore, alia, quae ab aequali, et haec utraque dicitur servitus;

    alia, quae provenit a 42 superiore, et haec dicitur procuratio sive regimen. Taliter haec

    scientia est utilis omnibus aliis scientiis; sicut enim haec scientia est illis principium essendi,

    sic est etiam principium certitudinis sciendi illas. Cum autem theologia et mathematica

    utraque abstracta dicatur, in hoc tamen differunt, quod mathematica formas materiales a

    materia, in qua sunt, per intellectum abstrahit, et sic de illis abstractis simpliciter et

    universaliter agit, theologia vero ea, de quibus agit, per intellectum a materia non abstrahit,

    quia ea prorsus absque materia esse intelligit. Utraque igitur abstracta dicitur, quia de rebus,

    prout extra materiam sunt, utraque loquitur. Sed mathematica agit de abstractis a materia per

    intellectum, theologia de separatis a materia per effectum. Illa enim habent esse in materia,

    sed intelliguntur absque materia, haec vero simul habent esse et intelligi extra materiam. Illa

    enim sunt formae materiales, haec vero sunt substantiae intellectuales; illa sunt in subiecto,

    ista sunt subiectum.

    Postquam autem, quid circa unamquamque trium universalium speculativae philosophiae

    partium inquirendum est, consideravimus, nunc, quid circa unamquamque particularium

    suarum scientiarum considerandum est, inquiramus. Sed quoniam scientiae eloquentiae

    tempore priores sunt scientiis sapientiae, iuxta illud: „Sermo datur multis, animi sapientia

    paucis“, principium autem omnium scientiarum grammatica est, utpote 43 quae docet primo

    elementa articulatae vocis, qua docetur et discitur omnis ars, scilicet loquendo, narrando,

    interrogando et respondendo: ideo, quid circa ipsam considerandum est, in primis videamus.

  • 22

    De grammatica

    Igitur circa grammaticam sicut circa unamquamque aliarum ista consideranda sunt: quid sit

    ipsa, quid (!) genus eius, quae materia, quae partes, quae species, quod officium, quis finis,

    quod instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur et quo ordine docenda et discenda sit.

    Scientiam definiendi haec et dividendi et rationibus comprobandi antiqui artem ‚extrinsecus‘

    vocant, eo quod prius extra, antequam ad agendi doctrinam perveniatur, oportet ista praescire;

    ‚intrinsecus‘ autem appellant ipsam doctrinam regularum et praeceptorum, quibus hominem

    ad agendum secundum artem informant, ad quorum notitiam istorum cognitio necessaria est.

    Non autem ista sic distinguimus quasi artem extrinsecus et intrinsecus duas artes esse

    velimus, sed quod hiis duobus modis una et eadem ars docetur; quemadmodum unam et

    eandem domum aliter attendimus, cum extrinsecus figuram eius, altitudinem et materiam et

    superficiem parietum consideramus, aliter, cum ingressi intus dominum et familiam totamque

    supellectilem contuentes et in eius tricliniis quiescentes variis ferculis saciamur. Sic ergo

    doctrina horum, quae ‚extrinsecus‘ dicuntur, non instruit artificem ad agendum secundum

    artem, sed ad 44 cognoscendum, quod necessarium est scire ante artem; turpe enim esset

    alicui, si aliquam artem exerceret, et, quid ipsa esset et cuius generis, et quam materiam

    haberet et cetera, quae praemissa sunt, ignoraret. Cum autem omnis ars dividatur in theoricam

    et practicam, quoniam vel habetur in sola cognitione mentis – et est theorica – vel in exercitio

    operis – et est practica –: profecto ars extrinsecus pertinere videtur ad theoricam, ars vero

    intrinsecus ad practicam. Ars enim extrinsecus non tradit actum, sed scientiam tantum; ars

    vero intrinsecus et actum dat et scientiam. Cum enim traduntur nobis praecepta pertinentia ad

    artem, et actum dant nobis et scientiam: actum,8 quoniam per eam docemur agere secundum

    artem; scientiam, quia per regulas et praecepta, quae discimus, scientiam operandi secundum

    artem nobis acquirimus. Singula autem, quae proposita sunt, suo ordine exequamur: et

    primum quid ipsa sit.

    Grammatica est ars vel scientia gnara recte loquendi, recte scribendi. Notandum autem, quia

    una et eadem res est ars et scientia, doctrina et disciplina et facultas. Ars et doctrina dicitur

    quantum ad doctorem, qui regulis et praeceptis suis nos constringit et artat ad operandum

    secundum artem. Unde et ars dicitur ab artando et doctrina a docendo. Disciplina vero dicitur

    respectu discipuli, quia discitur, sed scientia, cum iam 45 in anima retinetur; nam dicente

    8 Wir lesen mit Baurs Hss. C, P und R: actum statt artem

  • 23

    Aristotele, omnis scientia in anima est. Sed quia omnis scientia prius est in dispositione et

    postea in habitu, ideo cum scientia sit habitus mentis, appellatur facultas, quia dat homini

    facultatem operandi secundum artem.

    Grammatica igitur est ars vel scientia gnara, i.e. perita, recte loquendi et recte scribendi:

    recte, i.e. sine vitio soloecismi et barbarismi. Soloecismus est vitiosa ordinatio dictionum in

    oratione; cum scilicet non coniunguntur dictiones in oratione secundum earum accidentia:

    quod fit, cum casus non coniungitur consimili casu vel numerus numero vel tempus tempori

    vel persona personae et similia, ut: „Dominus venit ad domo sua.“ Barbarismus vero est

    vitiosa prolatio litterarum vel syllabarum in dictione, cum scilicet productam syllabam

    breviter pronuntiamus, et e contrario.

    Unde ad evitanda haec vitia scientia linguae, quae omnium scientiarum naturaliter prima est,

    primum in duo dividitur, scilicet in scientiam considerandi et observandi, quid unaquaeque

    dictio significet apud gentem illam, cuius lingua est, et in scientiam observandi regulas

    illarum dictionum. Illa est scientia intelligendi, ad quid significandum singulae dictiones sint

    impositae, ista est scientia ordinandi singulas dictiones in oratione ad significandum

    conceptiones animae. Illa naturaliter solo auditu addiscitur a parvulis, haec doctrina et studio

    addiscitur ab adultis. Illa solo usu audiendi, ista regulis magisterii apprehenditur. 46 Illa

    variatur apud omnes secundum diversitatem linguarum, haec paene eadem est apud omnes

    secundum similitudinem regularum, quoniam in omni arte, tam practica quam theorica, tam

    liberali quam fabrili, regulae sunt generaliter comprehendentes omnia vel plura ex hiis, de

    quibus ars illa tractat. Quae quidem ad hoc inventae sunt, ut per eas cognoscamus, si forte in

    aliquo illius artis erramus, et per eas id, quod in arte est facilius, comprehendamus et

    observemus, singulae autem res non fiunt ars, nisi cum comprehenduntur regulis

    comprehensivis in anima hominis secundum ordinem cognitum. Non solum autem omnem

    huiusmodi orationem, verum etiam omne instrumentum, per quod deprehenditur, si forte in

    arte aliqua erratur, antiqui Romani regulam vocabant; ut in arte fabrili perpendiculum,

    circinus et alia similiter in aliis.

    Quia igitur recte scribendi recteque loquendi regulae in sola arte grammatica inveniuntur,

    ideo ipsa merito scribendi et loquendi recte scientia esse perhibetur.

    Cum autem ‚genus‘ multis modis dicatur, scilicet cogitatio et quod de pluribus praedicatur,

    tamen quando cum hoc ad47iuncto, scilicet genus artis, dicitur, sine dubio pro qualitate

    accipitur. Genus igitur artis est qualitas eius secundum suum effectum. Huius autem qualitatis

    est haec ars, quod ipsa est litteralis scientia; hunc enim effectum habet in eis, qui in se

  • 24

    student, quod eos reddit litteratos. ceterae vero artes non habent hunc effectum: rhetorica vero

    non facit litteratum, sed facundum, et logica disertum, disciplinales vero artes efficiunt

    sapientes; sola ergo grammatica studiosos sibi efficit principaliter litteratos in recte loquendo

    et recte scribendo.

    Materia vero cuiuslibet artis est id, qoud artifex tractare debet secundum artem. Materia igitur

    huius artis est vox sine elementum. De hoc enim tractat artifex ostendendo ea, quae sibi

    accidunt, vel scribi et proferri vel per se vel cum aliis. Sed si cum aliis, vel in syllabam vel in

    dictionem vel in orationem.

    Sequitur de partibus artis. Partes artis dicuntur ad similitudinem partium integralium, quae

    convenientes in unum reddunt integrum totum. Ac per hoc partes artis sunt ea, quorum

    scientiae eum, in cuius mente conveniunt, in illa arte perfectum reddunt. Partes igitur

    grammaticae apud omnes gentes sunt septem, scilicet: scientia dictionum simplicium et

    scientia orationum et scientia regularum de dictionibus, quando compo48nuntur in oratione,

    et scientia regularum ad recte scribendum et scientia regularum ad recte loquendum et

    scientia regularum ad versificandum.

    Scientia autem simplicium dictionum docet, quid uanquaeque dictio significet: scilicet vel

    genus vel speciem vel aliquid aliud huiusmodi. Dictionum enim significantium in omni

    lingua aliae sunt simplices, ut ,homo‘ et ‚animal‘, aliae compositae, ut ‚homo est animal‘.

    Simpilicium autem aliae sunt propriae, ut ‚Socrates‘ et ‚Plato‘, aliae sunt communes, ut

    ‚homo‘ et ‚animal‘. Communium autem aliae sunt nomina, aliae verba, aliae ceterae partes

    orationis. Sed haec divisio non est eadem apud omnes gentes. Quocumque autem modo fiat,

    unicuique accidunt propria. Nam nominibus accidunt masculinitas et feminitas, pluralitas et

    singularitas et quaedam alia; verbis vero accidunt modi et tempora et quaedam alia.

    Scientia vero de dictionibus compositis est de orationibus, quibus apud gentem illam utuntur

    oratores vel versificatores vel sapientiores apud eos vel eloquentiores.

    Scientia vero de regulis dictionum simplicium in primis inquirit de prolatione litterarum et de

    numero earum, et de vocalibus et de non-vocalibus, et de litteris, quae cui coniungantur in

    syllabam, et de syllabis, quae cui coniungantur in dictionem, et 49 de dictionibus et

    accidentibus cuiusque earum.

    Scientia vero de regulis dictionum, quae componuntur, docet, quae cum qua dictione

    ordinetur in oratione. Compositio vero dictionum alia fit ad faciendam orationem ut: ‚homo

    est animal‘; alia ad augmentandam vel minuendam vel aliquo modo alterandam dictionis

  • 25

    significationem; ad augmentandam ut: ‚praepotens‘; minuendam ut: ‚impotens‘; alterandam

    ut: ‚compotens‘.

    Et scientia de regulis recte scribendi docet, quae littera cum qua scribi debeat, et cum qua

    non; et haec vocatur orthographia.

    Scientia vero de regulis recte loquendi docet distinctiones, subdistinctiones, medias

    distinctiones; docet etiam accentus graves et acutos et circumflexos.

    Scientia vero de regulis versificandi primum docet, quae syllaba sit brevis vel longa, postea

    de pedibus et caesuris; deinde de variis generibus metrorum. Varietatem autem metrorum

    facit numerus vel diversitas pedum; et singula metra appellantur vel a nomine pedis vel

    inventoris.

    Partes igitur artis grammaticae hae sunt, quia in quem omnes istae conveniunt, in scientia

    artis grammaticae perfectum reddunt. Qui autem dicunt litteram, syllabam, dictionem,

    orationem partes esse artis grammaticae, falluntur. Partes enim materiae sunt, non artis. 50

    Species vero artis sunt ea, in quorum unoquoque tota ars continetur ad similitudinem

    specierum generis, in quarum unaquaque totum genus invenitur. Species igitur artis

    grammaticae sunt genera linguarum ut latina, graeca, hebraea, arabica et similia, quoniam in

    unaquaque earum invenitur tota grammatica cum omnibus partibus suis.

    Officium autem cuiuslibet artis est id, quod artifex debet facere secundum artem. Offcium

    igitur huius artis est, recte scribere et recte loqui. Recte siquidem ad remotionem soloecismi

    et barbarismi. Scribere autem est figuras pronuntiabiles competenter ordinare, ut inde possit

    fieri pronuntiatio. Legere vero est ex figuris visis pronuntiationem colligere. Et nota, quod

    soloecismus potest fieri in loquendo et scribendo; sicut enim vitiose pronuntiat, qui dicit:

    ‚dominum venit‘, ita et vitiose scribit, qui sic scribit. Similiter barbarismus potest fieri in

    loquendo et scribendo; sicut enim vitiose pronunciat, qui penultimam huius dictionis

    ‚dóminus‘ producto accentu profert, ita vitiose scribit, qui notulam ad productam eam

    designandam super eandem syllabam ponit. Habent enim scriptores notulas quasdam

    corripiendi vel producendi syllabas. Nota autem, quod non ubicumque ponitur soloecismus

    vel barbarismus vitium est; fiunt enim in auctoribus schemata, i.e. figurae; et tunc, quamvis

    sit soloecismus vel barbarismus, tamen vitium non est. Unde Isidorus: „Figura est vitium cum

    ratione.“ Sed si nulla ibi ratio consideretur, non est figura, sed vitium. 51

    Finis autem est id, ad quod tendit artifex per officium, et perpenditur ex officio finis. Finis

    igitur huius artis est recte scribere et recte loqui.

  • 26

    Instrumentum autem artis est id, per quod artifex operatur in materiam. Ars autem ista

    secundum duplicem effectum, quo docet recte loqui et recte scribere, duplex similiter habet

    instrumentum. Nam instrumentum loquendi sunt illa novem instrumenta naturalia, quibus vox

    formatur et sine quibus locutio exterius non profertur, ut duo labia, superiores dentes et

    inferiores, lingua, palatum et duae arteriae et plumo. Et a poetis dicuntur haec novem musae,

    quasi ‚moyse‘ a ‚moys‘, quod est ‚aqua‘. ‚Musa‘ enim primitus nomen consonantiae fuit; et

    fuit sumptum ab hydrauliis musicis instrumentis. Quae hydraulia dicta sunt ab ‚hydor‘, quod

    est ‚aqua‘. Solebant enim antiqui ponere in aqua instrumenta quaedam, quae, motu aquae

    reciproco compulsa, inter se proportione quadam adaequata, reddebant concordem sonitum.

    Et quia in aqua per instrumenta aquatica tantum fiebat consonantia, ideo ‚musa‘ vocabatur a

    ‚moys‘, quod est aqua, et inde hoc nomen ‚musa‘ translatum est ad illa naturalia instrumenta,

    quibus vox formatur. Sicut enim in aquaticis instrumentis quaedam proportio et concordia

    erat, qua sibi ad invicem adaequabantur ad vocem formandam. Unde et grammatica musica

    dicitur, quia illa instrumenta, ut dictum est, necessaria 52 sunt ad formandam litteram

    pronuntiatione et dictione et cetera, de quibus agit grammatica. Unde dicit Priscianus, quod

    utriusque possederit artem musicae grammaticus.

    Ad scribendum vero alia sunt instrumenta, scilicet: manus, calamus, carta et encaustum. quia

    enim loqui naturale est, scribere vero artificiale, ideo instrumenta illius sunt naturalia, huius

    vero artificialia.

    Artifex vero est, qui agit in materiam per instrumentum secundum artem. Artifex igitur hic

    est grammaticus, i.e. litteratus. Et nota, quia alius est litterator, alius litteratus: litterator est,

    qui sine arte aliqua scit exponere aliquid de auctoribus, nec tamen scit ea, quae considerari

    debent circa litteram vel syllabam, dictionem vel orationem; litteratus vero est, qui omnia

    haec arte cognoscit.

    Quare sic dicatur videndum est: Grammatica dicitur a ‚gramaton‘, quod est ‚littera‘. Quidam

    dicunt, quod ideo accepit nomen a litteris, quia de eis agit. Contra quos, cum dicitur, cur

    similiter non est dicta ‚syllabalis‘ vel ‚dictionalis‘, quia de istis agit, ad hoc ipsi respondent,

    quia a digniore parte dicta est grammatica, i.e. litteralis. Quamvis enim agat de syllabis et

    dictionibus et orationibus, tamen potius ideo dicitur a litteris, quia omnia haec constant a

    litteris. Et ideo littera est dignior omnibus illis. Vel ideo tantum a litteris, ut ipsi dicunt,

    nomen accepit, quia consuetudo est auctorum ex prin53cipiis libros suos intitulare, ut liber

    Geneseos a prima parte sui nomen accepit, quamvis non ubique in eo agatur de generatione.

  • 27

    Nos autem dicimus, quod ideo a litteris nomen accepit, quasi ab effectu suo: eo quod

    litteratum reddit.

    Ordo autem huius scientiae hic est, videlicet: ut quia ipsa est scientia recte loquendi et recte

    scribendi, ideo prima ante omnes scientias legatur, et tam diu in cunabulis eius puer

    erudiendus nutriatur, quousque, factus peritus loquendi et scribendi, ad alias scientias

    discendas transferri dignus videatur. In ordine autem, quo docenda et discenda est, primo

    occurrit tractatus de littera, circa quam haec consideranda sunt: quid sit et quot et quomodo

    scribantur et nominentur et proferantur. Postea de syllaba haec similiter attendenda sunt: quid

    sit et ex quibus et quot litteris syllaba constet et quomodo litterae debeant ordinari ad

    constituendam syllabam; et deinde de hiis, quae accidunt syllabae: tempus et accentus. Tertio

    loco de dictione ostendendo: quid sit et ex quibus et ex quot syllabis constet dictio, et de

    speciebus eius et de accentibus eius. Ad ultimum de oratione: quid sit et quomodo

    exdicitonibus componatur et de speciebus eius, quod alia est intransitiva, alia transitiva, alia

    retransitiva, alia reciproca. Haec igitur sunt, quae circa artem grammaticam extrinsecus

    considerari oportet.

    De poetica

    Circa artem quoque poeticam illa eadem consideranda sunt, scilicet: quid ipsa sit, quid genus

    eius, quae materia, quae 54 species, quae partes, quod officium, quis finis, quod

    instrumentum, quis artifex, quare sic vocetur, quo ordine legenda sit.

    Quid ipsa sit, sic definitur: Poetica est scientia componendi carmina metrice. Metrum est

    temporum et pedum distincta varietate modulata oratio; et dicitur metrum a mensura, eo quod

    certis pedum mensuris atque spatiis terminatur, neque ultra dimensionis tempora constituta

    progreditur, ‚mensura‘ enim graece ‚metrum‘ dicitur; tempus autem consideratur in

    productione vel corruptione syllabae; pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio.

    Genus huius artis est, quod ipsa est pars civilis scientiae, quae est pars eloquentiae, non enim

    parum operatur in civilibus, quod delectat vel aedificat in scientia vel in moribus. Materia

    huius artis duo sunt: quia aut res gesta aut res ficta.

    Narratio autem rei gestae historia est, per quam ea, quae inter praeteritum facta sunt,

    dignoscuntur ut: „Arma virumque cano Troiae, qui primus ab oris.“ Dicitur autem historia

    ‚apo tu istori‘ graeco, quod est videre vel cognoscere. Apud veteres enim nemo scribebat

    historiam, nisi is, qui interfuisset et ea, quae conscribenda essent, vidisset. Melius enim

  • 28

    oculis, quae fiunt, deprehendimus quam quod auditu colligi55mus. Res autem ficta alia est,

    quae fieri potuit, et dicitur argumentum ut parabolae Evangelii, alia est, quae fieri non potuit,

    et dicitur fabula. Fabula enim a fando nomen accepit, quia in solo fatu consistit. Fabularum

    autem aliae causa delectandi, aliae causa aedificandi a poetis fictae sunt: causa delectandi, ut

    quas dicit vulgus vel quas Trencius composuit, quae vero causa aedificandi fiunt, aliae fiunt

    ad naturam rerum, aliae ad mores hominum: Ad naturam rerum, ut Vulcanus dicitur claudus,

    quia per naturam numquam rectus est ignis. Sic et per illam triformen bestiam, cuius

    principium leo, postremum draco, medium describitur capra, aetates hominum distinguere

    voluerunt, quarum prima adolscentia ferox ut leo, media vero, scilicet iuventus, lucidissima9

    ut capra, eo quod acutissime videat, tertia senectus casibus inflexis est draco. Ad mores

    autem, ut fabulae Aviani vel Horacii, ubi mus muri vel mustela vulpeculae loquitur. Et istae

    dicuntur ‚apologi‘, i.e. sermones ad aliud accommodi. Hoc enim totum ad mores fingitur, ut

    ad rem, quae intenditur ficta quadam ratione, sed veraci significatione veniatur. Haec igitur

    sunt materia artis poeticae, quia de hiis tractat poeta.

    Species autem eius sunt, sicut in grammatica, genera linguarum, in quarum unaquaque tota

    exercetur.

    Partes vero eius sunt diversa genera metrorum. Quorum alia a nominibus pedum appellantur,

    ut dactylicium et iambicum; alia a numero pedum, ut hexametrum et penta56metrum; alia a

    nominibus inventorum, ut sapphicum et glyconium; alia a rebus, quae describuntur, ut

    heroicum et elegiacum.

    Officium autem huius artis est ordinare dictiones in oratione secundum numerum pedum et

    temporum, prout exigit lex metri.

    Finis eius est aut ludicris delectare aut seriis aedificare, iuxta illud:

    Aut prodesse volunt, aut delectare poetae.

    Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.

    Instrumentum eius est poema. Poema vero est carmen metrice compositum causa

    delectationis vel utilitatis inventum. Poematis autem tria sunt genera: aut enim activum vel

    imitativum est, aut enarrativum, aut commune vel10 mixtum. Activum est, in quo personae

    loquentes introducuntur sine poetae interlocutione, ut tragoediae et comoediae. Quo, apud

    9 Wir folgen dem Wortlaut Isidors, den Gundissalinus hier zitiert; Baur: iocundissima 10 Wir lesen mit Baurs Hss. C, D und P sowie dem hier von Gundissalinus zitierten Beda: vel statt aut

  • 29

    nos, genere scripta sunt Cantica caticorum. Enarrativum est, in quo ipse poeta loquitur sine

    ullius11 interpositione personae, ut se habent tres libri Georgici toti et prima pars quarti et

    apud nos parabolae Salomonis et Ecclesiastes, quae in sua lingua, sicut et Psalterium, metro

    constat esse scripta. Commune vero vel mixtum est, in quo ipse poeta loquitur et personae

    loquentes introducuntur, ut sunt scripta Homeri et Aeneide Vergilii et apud nos historia beati

    Job, quamvis haec in sua lingua non tota poetico, sed partim rhetorico partim sit metrico vel

    rhythmico scripta sermone. 57

    Artifex autem est poeta, qui secundum artem poetriae novit carmina componere.

    Poetica vero sive poetria a ‚poemate‘, instrumento scilicet suo, dicitur, eo quod tota

    poematibus exercetur.

    Post grammaticam vero legenda est poetica. Cum enim primum grammatica ex litteris

    syllabas, ex syllabis dictiones, ex dictionibus orationes secundum earum accidentia

    componere doceat, consequenter poetica artis ex syllabis pedes ex pedibus metra observata

    ratione temporum facere demonstrat.

    Si quis igitur notitiam poeticae artis habere desiderat, necesse est, ut tempora syllabarum et

    species pedum, ex quot et ex quibus pedibus unumquodque metrum constet, agnoscat, de

    quibus breviter pauca subicimus, quibus ad notitiam poeticae artis lectorem nostrum

    introducamus. Omnis ergo syllaba habet tempus. Tempus autem est mora vocis, qua ipsa

    profertur. Omnis igitur syllaba aut est brevis et habet unum tempus; aut est longa et habet duo

    tempora; aut est communis et habet unum et semis. Cum igitur pedes constent ex syllabis, sed

    alii ex duabus, alii ex tribus, alii ex quattuor, profecto, qui ex duabus syllabis constant, non

    nisi quattuor esse possunt: aut enim ambae sunt longae temporum quattuor ut ‚aestas‘, et

    dicitur spondeus; aut ambae sunt breves, et dicitur pirrichius duorum temporum ut ‚malus‘;

    aut prima 58 longa et secunda brevis, et dicitur trochaeus temporum trium ut ‚tendit‘; aut

    prima brevis et secunda longa, et dicitur iambus temporum trium ut ‚boves‘.

    Trisyllabi vero sunt octo: aut enim constat ex tribus brevibus, et dicitur tribrachys temporum

    triu ut ‚dominus‘; aut e contrario constat ex tribus longis, et dicitur molosus temporum sex ut

    ‚scripserunt‘. Item aut constat ex duabus brevibus et longa, et dicitur anapestus temporum

    quattuor ut ‚pietas‘; aut e contrario constat ex longa et duabus brevibus, et dicitur dactylus

    temporum quattuor ut ‚tradidit‘. Item aut constat ex brevi et longa et brevi, et dicitur

    amphibrachys temporum quattuor ut ‚timebit‘; aut e contrario constat ex longa et brevi et

    longa, et dicitur amphimacrus temporum quinque ut ‚tartaris‘. Item aut constat ex brevi et

    11 Wir lesen mit Baurs Hss. C und P sowie Beda: ullius statt illius

  • 30

    duabus longis, et dicitur bachius temporum quinque ut ‚poetae‘; aut e contrario constat ex

    duabus longis et brevi, et dicitur antibachius temporum quinque ut ‚contemptor‘.

    Tetrasyllabi vero sunt sedecim. Aut enim constat ex quattuor brevibus, et dicitur

    proceleumaticus temporum quattuor ut ‚ariete‘; aut e contrario constat ex quattuor longis, et

    dicitur dispondeus, quia ex duobus spondeis, temporum 59 octo ut ‚consumpserunt‘. Item aut

    constat ex brevi et longa et brevi et longa, et dicitur diiambus, quia constat ex duobus iambis,

    temporum sex ut ‚propinquitas‘; aut e contra constat ex longa et brevi et longa et brevi, et

    dicitur ditrochaeus, quia constat ex duobus trochaeis, temporum sex ut ‚cantilena‘. Item aut

    constat ex brevi et duabus longis et brevi, et dicitur antispastus temporum sex ut ‚amabuntur‘;

    aut e contra constat ex duabus brevibus et duabis longis, et dicitur choriambus temporum sex

    ut ‚omnipotens‘. Item aut constat ex duabus brevibus et duabus longis, et dicitur ionicus

    maior temporum sex ut ‚docuerunt‘; aut e contra constat ex duabus longis et duabus brevibus,

    et dictur ionicus minor temporum sex ut ‚cantabimus‘. Item aut constat ex prima et longa et

    tribus brevibus, et dicitur paeon primus temporum quinque ut ‚sollicitus‘; aut ex secunda

    longa et tribus brevibus, et dicitur paeon secundus temporum quinque ut ,amabimus‘; aut

    constat ex tertia longa et tribus brevibus, et dicitur paeon tertius temporum quinque ut

    ‚dominator‘; aut constat ex quarta longa et tribus brevibus, et dicitur paeon quartus temporum

    quinque ut ‚celeritas‘.

    Istis quattuor contrarii sunt quattuor pedes, qui dicuntur epitriti. Aut enim constat ex prima

    brevi et tribus longis, et dicitur epitritus primus temporum septem ut ‚sacerdotes‘; aut ex

    secunda brevi et tribus longis, et dicitur epitritus secundus temporum septem ut ‚conditores‘;

    aut ex tertia 60 brevi et tribus longis, et dicitur epitritus tertius temporum septem ut

    ‚contempserunt‘; aut ex quarta brevi et tribus longis, et dicitur epitritus quartus temporum

    septem ut ‚docuerint‘.

    Qui vero ex pluribus quam quattuor syllabis pedes constant, sine nomine generaliter syzygiae,

    i.e. coniugationes, dicuntur, quoniam non in praecedentes pedes necessario resolvuntur. Ex

    hiis ergo necessario sequitur, quia nulla est latina dictio quoteumque syllabarum, quae vel pes

    aliquis non sit, vel in pedes resolvi non possit. Nunc restat ostendere, ex quibus et quot

    pedibus unumquodque metrum constet. Sed quia metris hexametro et pentametro quasi

    dignioribus frequentius utimur, ideo de hiis primum tractare debemus. Metrum hexametri

    recipit pedes spondeum, dactylum atque trochaeum. Sed spondeum ubique nisi in quinto

    loco, dactylum ubique nisi in ultimo, trochaeum vero non nisi in ultimo. Hoc metrum dicitur

    hexametrum, quia ex sex pedibus constat, unde dignius est ceteris propter senarii

  • 31

    perfectionem. Dicitur dactylicum, quia ipsum in quinque locis recipit vel in quinto tantum et

    spondeo aequipollet. Dicitur heroicum eo, quod hoc maxime heroum, i.e. fortium virorum

    gesta describantur. Unde Horacius:

    61

    Res gestae regumque ducumque et tristia bella,

    Quo metro scribi possint monstravit Homerus.

    Metrum vero pentametrum dicitur, quia ex quinque pedibus constat, recipit autem ubique

    dactylum, spodeum vero non nisi in primo et secundo loco.

    Dividitur autem hoc metrum scandendo in duas pentemimeres, quarum utraque continet duos

    pedes et syllabam, scilicet prima pentemimeris recipit spondeum sine dactylum, secunda non

    nisi dactylum, unde secunda pentemimeris heroica dicitur. Cum autem hoc metrum superiori

    coniungitur, ita, ut illud praecedat et hoc sequatur, carmen elegiacum vocatur, i.e. miserorum.

    ‚Elegos‘ namque miseros appellant philosophi et huius modulatio carminis querelae congruit

    miserorum. Cavendum est autem in hoc elegiaco carmine, ne de summa pentametri versus

    alquid remaneat, quod sequens hexameter recipiat.

    Sed quia in ecclesiasticis hymnis iambico metro et sapphico frequenter utimur, ideo de hiis

    etiam adiciemus. Iambicum metrum recipit iambum ubique, sed spondeum non nisi in

    imparibus locis. Unde Horacius ait: „Spondeos stabiles in iura paterna recepit.“ Ita tamen, ut

    nec a secunda nec a quarta sede recedat. Iambicum autem metrum aliquando est dimetrum,

    aliquando trimetrum. Quia enim duo pedes faciunt unum metrum, tunc 62 cum iambicum est

    dimetrum, necessario est ex quattuor pedibus et octo syllabis, ut est hoc: „Nunc, sancte, nobis

    spiritus.“

    Cum vero est trimetrum, constat ex sex pedibus et duodecim syllabis, ut est illud Horacii:

    „Ibis Liburnis inter alta navium.“

    Metrum vero sapphicum dactylicum pentametrum constat ex trochaeo, spondeo, dactylo et

    duobus trochaeis ut: „Iste confessor“, „Virginis proles“, „Ut queant laxis“.

    Post tres autem versus semper requiritur quartus constans ex dactylo et spondeo sine

    trochaeo, hoc metrum dicitur pentametrum, quia ex quinque pedis constat; dactylicum a

    principali pede; sapphicum ab inventore: Sappho enim puella hoc prius invenit. Utitur etiam

    ecclesia metro asclepiadeo, quod constat ex spondeo et choriambo et duobus dactylis sive

  • 32

    spondeo et duobus choriambis et pyrrhichio sine iambo ut: „Sanctorum meritis inclita

    gaudia.“

    Post tres autem versus sequitur quartus versus constans ex spondeo et duobus dactyli ut:

    „Victorum genus optimum.“

    Et de metris nunc ista sufficiant. Quisquis autem plurima, quae restant metra, scire desiderat,

    Odas Horacii vel Boethium De consolatione legat.

    Sed quod ecclesia rhythmis etiam utitur, oportet ut de hiis aliquid adiciatur. Videtur autem

    rhythmus metris esse consi63milis, quia est verborum modulata compositio non metrica

    ratione, sed numero syllabarum ad utilitatem aurium examinata, ut sunt carmina vulgarium

    poetarum. Et quidem12 rhythmus per se sine metro esse potest; metrum vero sine rhythmo

    esse non potest. Quod liquidius ita definitur: Metrum est ratio cum modulatione; rhythmus est

    modulatio sine metrica ratione. Plerumque tamen casu quodam invenies etiam rationem in

    rhythmo non artifici moderatione13 servatam, sed sono et ipsa modulatione ducente, quae

    vulgares poetae quamvis rustice, docti faciunt docte, sicut ad instar iambici metri factus est

    hymnus ille pascalis:

    Rex aeterne domine

    Rerum creator omnium

    Qui es et ante saecula

    Semper cum patre filius.

    In rhythmo ergo consideratur numerus syllabarum sine tempore, aliquando cum finis

    similitudine, aliquando non. In metro vero attenditur numerus et tempus, aliquando cum

    co