Upload
others
View
9
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
1
LORENZO GAMBARA DE NAVIGATIONE CHRISTOPHORI COLUMBI. (3142 vers)
LORENZO GAMBARA DE NAVIGATIONE CHRISTOPHORI COLUMBI.
DE NAVIGATIONE CHRISTOPH. COLUMBI LIBER PRIMUS.
N_1 v.1 <O> Perenotte, virum referam, qui litora primus(cf. note dans la version
2 ingentis tetigit Cubae, novaque astra retexit, ‘.doc’ du texte scandé)
3 et freta tot quondam nostris incognita nautis,
4 nuper et inventas Cancri sub sidere terras.
5 Antoni Perenotte, sacri pars magna senatus,
6 accipe quae quondam jussisti carmina, ab Afris
7 cum domitis Caesar dulcem claramque redisset
8 Parthenopen victor, qui forti milite densas
9 tot Turcarum acies validis superaverat armis
10 et pulsum regem regnis induxit avitis.
11 Non sine te maris immensos invadere fluctus
12 tentasset mea cymba, novo nec in aequore vela
13 tendere, sed Mellae tenuisset parva fluenta,
14 hic ubi Chineas arces, atque arma, virosque,
15 florentemque urbem ingeniis, opibusque potentem
16 concinerem : fuit haec olim nam condita ab alto
17 sanguine Cenomanum, quae gens fuit aspera in armis,
18 auxit et Italiam laetis successibus, unde
19 Cenomani illorum dicti de nomine montes.
20 Te Carolus semper magno est dignatus honore
21 namque tibi curam soli commiserat omnem
22 regnorum, imperiique simul, bellique togaeque
23 tempore. Nunc breviter memorabo, quae genitori
24 rettulit ipse tuo longe admiranda Columbus,
25 post lautas epulas et mensae dona secundae.
Le texte proposé ici a été établi à partir de l’édition
publiée à Rome par Bartholomeo Bonfadino et Tito Diani, en
1585.
2
26 Jam caelum et terras tenebrosa involverat umbra
27 humida nox, pelagique sinus, unoque favebant
28 ore omnes, et erant mensis sublata secundis
29 pocula jam, solitoque pius de more sacerdos
30 egerat ingentes submisso vertice grates
31 aeterno caeli et terrae rerumque parenti,
32 cum primus Granvella inquit : "Nova gloria gentis,
33 Christophore, Ausonidum, dic nunc ex ordine portus
34 inventos a te, dic regna, tuosque labores.
35 Et toties sileant vates jactare Pelasgi
36 innumeros terrae tractus lustrasse viasque
37 Alcidem, Bacchumque Indos penetrasse, sua quas
38 purpurea exoriens terras sol luce revisit :
39 hae vatum sunt ambages, longeque superstes
40 illorum fama est major, quam vivida virtus,
41 et totum implerunt variis erroribus orbem.
42 Felix Ausonia tellus, cui contigit uni
43 totius mundi imperium, nunc et quoque felix
44 quae talem te laeta tulit sub luminis oras,
45 cui Deus omnipotens alto dignatus Olympo est
46 tot pelagi monstrare vias, tot regna, tot urbes
47 egregias, quas majorum non viderat aetas.
48 Per te namque illae Cancri sub sidere gentes
49 unumque trinumque deum agnovere, repulsis
50 numinibus, veri quae gens ignara colebat,
51 quos omnes nostri tinxere salubribus undis.
52 Fondescent dum vere novo Taurique sub ortu
53 stellantis nemora, et partus non terra negabit
54 alma suos, dum purpureis e collibus uvas
55 vinitor ipse leget, metet hordea grandia messor,
56 notus eris fama aeternum, qua praecipitans sol
57 invisit gentes alias et qua redit ad nos
58 atque orbis spatium hoc revoluta luce revisit".
59 Tunc Ligur innixus solio sic fatur acerno :
60 "Quod petis ut narrem populos inventaque nuper
61 tot maria, et nostris incognita sidera nautis,
62 expediam, nec te longo sermone tenebo :
63 nec mihi res memorare leves, nec cuncta referre
64 mens est, atque oras tantarum evolvere rerum,
65 sed dicam quae causa animum justissima nostrum
66 moverit hos tentare sinus, quos alluit ingens
67 Oceanus, fluctuque ferit, pelagoque revincit,
68 ne videar tantos frustra subiisse labores.
69 Hanc caeli molem immensam et spatia ardua zonae
70 quinque tenent, quarum mediam sol lampade torret
71 assidua radiisque coquit (sic prisca vetustas
72 credidit), extremae scelerato frigore torpent
73 perpetuisque rigent nivibus, glacieque perenni.
74 Non illis aestas ulla est, redoletve novum ver
75 floribus, aut illic praeceps autumnus aprico
76 colle rubet. Nix alta tegit juga celsa tenetque
77 planitiem, silvasque, suos non flumina tradunt
78 in mare perpetuos cursus : silet aura, nemusque
79 fronde carens. Frustra silvis intenderet altis,
80 aut alta convalle plagas venator Orion.
81 Hic mare non notum nautis : has inter utrasque
82 et mediam tantum colimus nos maxima regna.
83 Haec sibi jam pridem veterum solertia finxit,
3
84 sideribusque dedit nomen, centumque locavit
85 monstra polo et positas varia sub imagine formas,
86 quae laetas messes et amicos insuper imbres
87 agricolis persaepe solent praedicere, et annos,
88 in quibus aut ingens segetum, aut penuria vini est.
89 Sed mundi, nec vana fides, primordia dicam.
90 Principio Deus omnipotens cum conderet astra
91 fulgentesque poli sedes, spatia ardua caeli,
92 solemque, lunaeque globum, noctemque diemque,
93 ille idem terram e nihilo, pontumque creavit ;
94 implevitque feris terras et piscibus altum
95 aequor, avesque simul silvis immisit opacis.
96 Mox hominem propriis manibus fabricator Olympi
97 formavit facili ex limo, praesensque recentem
98 illi inspiravit vitam, terramque patentem
99 illius imperio subjecit et aequora aperta.
100 Credere nec dignum est ipsum fecisse vacantes
101 tot maris ingentes tractus, tot inhospita regna,
102 et mundi liquisse duas habitabilis oras.
103 Est regio Tanaim juxta Rhodopeiaque arva,
104 non umquam viduata gelu nivibusque, nec aura
105 assidue gelido Boreae spirantis ab axe.
106 Hanc tamen innumerae gentes coluere, coluntque,
107 frigoribus etiam mediis sua rura domosque.
108 Quid referam Thracum regem, quibus imperet oris,
109 quosque regat late populos, quibus asperat ingens
110 Strymonias Aquilo ventosis flatibus undas ?
111 Frigentis Scythiae non carmine prosequar oras
112 arvaque, et ad gelidum constructa mapalia litus ;
113 hic ubi pastores ursorum pellibus usi et
114 frigora nil curant hiemis, specubusque juvencos
115 includunt et proceras dant ignibus ornos,
116 sive oritur canis Icarius, seu frigida caelo
117 nix cadit et niveo terras obnubit amictu.
118 Extremi Garamantes habent armenta gregesque,
119 quos numquam stabulis claudunt, et nocte dieque,
120 aut silvas, aut prata tenent, semperque vagantur.
121 Illic perpetua est aestas et nescia brumae
122 torrida, sed superante aestu caelique calore
123 unda tepet longe Oceani et cava flumina fervent.
124 Insuper Aethiopum gens totum nota per orbem est
125 atque Arabum, nec non populorum, qui loca zonae,
126 quae media est tepidas inter, quam torret iniquis
127 sol radiis : non posse gelu perferre, nec aestus
128 terrarum pontique genus mortale putabat
129 aetas prisca hominum quondam, quae vana fuerunt
130 somnia. Nam juvenis virtus spectata sub armis
131 Pellaei haud potuit longum differre morarique,
132 atque rei veterem famam dubiumque removit.
133 Ille etenim valido formavit remige classem,
134 elegitque duces assuetos vincere semper
135 bellando, jussitque novas inquirere terras,
136 quique sinus magni Oceani Austrum inter et Eurum
137 detegerent, qui dum sulcarent invia quondam
138 aequora terrarumque plagas videre per aequor.
139 Taprobana in medio posita est, quarum insula laeti
140 dives agri, dives gemmarum aurique, boumque,
141 atque frequens late populis, corruptaque nullo
4
142 aeris infecti vitio, sed quaerere testes
143 tantarum haud opus est rerum, namque aequoris aestus
144 arentis Libyae tenuerunt fortibus alnis
145 jam Lusitani, fundaruntque oppida et urbes,
146 et nautis iter insuetum invenere, novamque
147 tellurem, populosque alios immanibus ausis.
148 Ipse ego jam Libyae ratibus vada salsa cucurri,
149 Guineamque adii gemmarum aurique feracem.
150 Quin etiam cum saepe iterans maria alta profundi
151 Oceani, Gades ultra prope Lusitanos,
152 noctesque totosque dies vigil observabam
153 litore ab occiduo, quaedam vaga flamina certis
154 temporibus anni et certis spirare diebus :
155 haec gigni ex aliqua tantum tellure putabam,
156 quam rebar longe distantem a litore nostro.
157 Quid memorem populum undantem, quem Scandia misit
158 frigida in has partes, quas tunc vastavit, et igni
159 tradidit, et praeda in patriam remeavit opima ?
160 Extremique Scythae montes liquere supremos
161 Mongalli atque armis Asiam domuere, tenentque
162 imperio quasdam partes. Islandia ponto
163 Oceani vasto est, rigida et porrecta sub Ursa,
164 perque dies multos distans a litore Thule.
165 Accessi has olim partes, ubi non ego vidi
166 perpetuis nivibus montes albescere semper :
167 non etiam hic frigus penetrale ita regnat, ut unda
168 fluminea haud possit gelidum se evolvere in aequor,
169 pascunturque ferae silvas, maria aspera delphin
170 hic secat, atque lupus fluviorum pascitur undis.
171 Innumerabilibus populis cum terra frequens sit,
172 occasum quis nam variis sine gentibus esse,
173 et sine terrarum spatio pelagique negabit ?
174 Terrae etenim septem pars est subjecta Trioni,
175 pars etiam subjecta Noto, subjectaque Eoo,
176 unde aliqui veteres olim, qui non nisi partem
177 noverunt mediam hanc terrae, maris esse putarunt
178 Oceani immensosque sinus atque alta fluenta,
179 quae tegerent spatium hoc indeficientibus undis.
180 Conscia sed veri longa experientia damnat
181 hanc rem, credibilem quondam, qua praevius almum
182 Lucifer adventare diem mortalibus aegris
183 nuntiat. Innumeras dicunt sub sole oriente
184 Oceani nautas vidisse per aequora terras
185 et longe distans a nostro litore litus.
186 Has interposita est sat multum nota Cipango,
187 multarum rerum dives, nec flumina desunt
188 auroque et variis semper currentia gemmis.
189 Esse habitatum etiam quidquid sol aureus ambit
190 lumine purpureo haud dubium est, dumque hoc mare nauta
191 verberat arboribus, semper nova regna prius non
192 visa videt, tractusque maris, terrasque patentes.
193 Hinc etiam magni heroes bellique domique
194 praeclarum duxere genus : Germania testis,
195 Galliaque, et nostris divisa Britannia terris,
196 quique bibunt undam Eridani, Rubiconis et amnem,
197 Vulturnique colunt ripas, atque Acidis oras
198 Trinacrii, et longe montes litusque Pachini ;
199 nunc quoque tot proceres, habitant qui maxima regna
5
200 Europae, stirpem illorum sese esse fatentur.
201 Spero equidem post me non multo tempore nautas
202 venturos, retegent sparsas qui per mare terras,
203 litus et invenient occasu a solis ad ortum
204 continuum, quae crediderant jam lapsa virorum
205 saecula tot vana esse hominum figmenta, nec ullum
206 ulterius posse esse solum, sed inhospita tantum
207 aequora et Oceani tantum notissima monstris.
208 Hanc igitur terramque coli, trabibusque profundum
209 proscindi haud dubium est, et quae mala frigora densant
210 ipse calor laxat, passa est quaeque herba calores,
211 rore suo hanc reficit per noctis luna tenebras,
212 nam nitidus cum sol sero sub vespere terras
213 liquit et ante oriens quam sese ostendet ab orbe
214 Eoo, aerios rores bibit arida tellus.
215 Hinc laetae veniunt segetes et mollia campis
216 gramina, et occultas vires terra alma ministrat
217 arboribus : virgulta greges et roscida tondent
218 pascua, et in dumis ducit rosa nata colorem.
219 Hactenus ut finem faciam, Perenotte, loquendi,
220 dum causam expedio, quae me tentare profundum
221 impulit, ut ternas Fernando a rege carinas
222 instructas peterem, patriis qui nuper ab oris,
223 quas secat Hesperius fecundo flumine Baetis,
224 expulerat Numidas atque agmina Barbara victor.
225 Tunc ternas dedit ille rates, quas laetus ad undam
226 Pallensis portus deduxi robore duro,
227 pendula perque altum converti carbasa versus
228 non longe positas Hispano a litore Gades,
229 cum silvis jam poma rubent et collibus uva
230 jam rubet, et foetu curvatur pampinus, et cum
231 trans mare, permetuens hibernos garrula soles
232 remigio volat alarum, brumamque nivesque
233 increpitat, tepidosque dies adfectat hirundo,
234 atque catervatim Maurusia regna revisunt.
235 Nam circum facies placidi maris, et celer Eurus
236 et mitis, monstrabat iter per caerula tutum.
237 Pinzones mecum vexi, qui marmora nostra
238 atque mare Oceanum lustrarunt abiete longa,
239 et ventis hieme in media se opponere norant.
240 Una frater erat non belli ignarus et alto
241 venturas tempestates praedicere, et Austros.
242 Miles erat mecum solitus tolerare laborem
243 militiamque gravem, durique incommoda belli
244 Fernando sub rege, suis dum Barbara terris
245 agmina victor ovans infestis expulit armis.
246 Difficili haud cursu tranquilla per aequora Gades
247 deveni ; hic donis opulentum et marmore vivo
248 templum adii Christo exstructum, cui debita feci
249 vota libens, Patrique simul, ne regna petentem
250 extera me tandem sineret, sociosque, ratesque
251 illidi scopulis mergive sub aequore vasto :
252 et tu, stella maris, quae non te condis, ut astra
253 cuncta solent, toto effulges sed semper Olympo,
254 cui cedit splendore nitens luna et rutilus sol,
255 ille diem terris quamquam vehat et vehat illa
256 siderea noctis caeli per inania lumen,
257 dum nos hac classe exigua freta mota tenemus,
6
258 incerti quo nostra ferant vaga lintea venti,
259 da nostram hanc puppem portus intrare, marisque
260 per tantos tutam ire sinus. Ferque, inclyta Virgo,
261 ipsa viam hanc facilem miseris : tu namque potentem
262 concilias nobis caeli terraeque Parentem.
263 Post ubi legerunt pontes et vincula nautae,
264 mox celer immensum conscendi a Gadibus aequor
265 et cursum pelago intendi, qua praecipitans sol
266 occiduam in Cancri vergit sub sidere partem,
267 sidereum linquens caelum surgentibus umbris.
268 Canariasque viam versus tentamus, ibique
269 flammiferam legimus Teneriffem, e vertice cujus
270 saxum ingens altumque globos prorumpere ad auras
271 flammarum, et longo tractu splendescere noctem,
272 praecipue Eois cum flant e partibus Euri.
273 Ignarus tamen ipse viae, nec territus unda
274 insolita, aut metuens incognita sidera nautis,
275 ausus vel stagna alta ratis proscindere rostro,
276 sed summi Patris auxilio confisus, et aura,
277 ad Fortunatas Euro feror alite terras.
278 Hic ubi mane novo sacris de more peractis,
279 Oceani ingredior latices prius intentatos,
280 tunc nostras primum senserunt aequora puppes,
281 quae nullae secuere rates, non navita vidit.
282 Pandimus et velorum alas, nosque Eurus euntes
283 prosequitur, validis et lintea flatibus implet.
284 Conversus vero ad socios sic ora resolvi :
285 "Navita, vel milesque fuat, qui lumina primus
286 per noctem, aut molem et montes aspexerit, hunc Rex
287 extremae Hesperiae donabit munere multo ;
288 quare agite, o socii, gemmis auroque petamus
289 non gravidam bellis terram, nec litora nostris
290 pervia". Et, his dictis, assueta invertere fluctus
291 remigiis pubes securas navigat undas.
292 Ipse ego surgentem solem vagaque astra notabam,
293 nec non occasus illorum, et nubila, et aure
294 intenta spirantem auram, placidique tenorem
295 servabam maris incoeptum, et mea semper ad astra
296 lumina vertebam, nam me non noctibus illis
297 ulla quies (pacata forent licet aequora) pressit.
298 Hoc cursu magnetem illum, quo in pixide nautae
299 utuntur, quo monstret iter, non semper eumdem
300 deprendi spectare locum, stellamque polarem
301 (ut dicunt) : nostris res nondum haec cognita nautis.
302 Orta dies sine nube, Euri surgebat ab oris,
303 et radiis sol purpureis et lampade fulva
304 aureus Eoum spargebat lumine litus,
305 trigintaque dies jam vela inflaverat Eurus
306 cum timidus nollet ultra procedere miles ;
307 sed quamvis cuncti vellent in regna reverti
308 Hesperiae, longi pertaesi per freta cursus,
309 ipse viam tamen haud volui convertere, namque
310 classis erat non fracta Noto, non murice caeco,
311 nec fractus miles pugnata ob bella per undas.
312 Turbatur semel atque iterum formidine ductor,
313 dum toties vidisse solum per lata putavit
314 aequora, saepe maris frustra tranasse profundum
315 herbosum, et varias volucres, populosque natantum
7
316 haud nostris forma similes, tunc miles amarus
317 in me me tumidusque ira mussabat, et ense
318 saepe minabatur mihi mortem, cum tegit umbra
319 nox caelum, vel luce dies, et spargere in aequor
320 insuper, atque novam monstris me linquere praedam.
321 Jamque orbem vaga luna suum compleverat et jam
322 e summo rediens sese ostentabat Olympo
323 lumine sublustri, cum jam nox ipsa teneret
324 Oceanum et terras caligine, et Eurus apertos
325 per fluctus ageret tenui jam flamine puppes :
326 "Visa mihi haud longe terra est" Rodericus Hiberus
327 navita ait summi servans carchesia mali
328 "Nonne etiam Zephyrum flantem sentitis et auram
329 jam notam nautis auram, e tellure propinqua
330 laetitia exsultant omnes laetique salutant
331 vocibus hanc visam post tanta pericula terram,
332 nauticus aequoreas tunc clamor personat undas :
333 hanc piceis mixtam tenebris prospexi ego primum,
334 mox comites videre alii, cum nox silet atra.
335 Tunc socios terram hanc versus convertere proras
336 confestim jubeo nautasque incumbere remis,
337 vixque jubar caelo sese ostentabat et astra
338 cedebant primo radiantis solis in ortu :
339 gratior haud umquam terris, nec laetior orta est
340 ulla dies, mage nec claro sese extulit ortu.
341 Nam circum mare pacatum ridebat et alto
342 nostra vehebatur pelago sine remige classis,
343 cum procul aerios montes, geminasque videmus
344 circuitu longo sparsas per caerula terras,
345 mox alias, mox inde alias : nam clara fuerunt
346 signa prius nobis sulcantibus haud procul esse
347 tellurem optatam toties, votisque petitam.
348 Hic nos laetitia lacrimas effudimus, altumque
349 aethera, spectantes Christo, Mariaeque parenti,
350 aeternoque Patri, geminos qui temperat axes,
351 reddidimus cuncti submisso poplite grates,
352 queis nostrae ducibus cursum tenuere carinae
353 jam tutum et nullo ventorum turbine victae,
354 et nullo comitum amisso ; dehinc talia fudi,
355 convertens oculorum orbes convexa ad Olympi :
356 "Tu, Pater omnipotens, ignota per aequora cursus
357 da faciles, ne nos inter maria invia surgens
358 in pelagi cursus Auster ferat atque recursus."
359 Harum prima novos flores herbasque tenebat,
360 arboris et virides frondes ; fontesque lacumque
361 hac media ingentem vidi, nam nullus ibi mons
362 eripiens prospectum oculis erat aequora juxta.
363 Currebat gens ad litus visura carinas
364 attonita et stupefacta rei novitate, putabatque
365 esse rates nostras tot monstra natantia ponto.
366 Tangimus hoc fessi litus, laetique subimus
367 Guananaim portum, parvamque intravimus urbem,
368 et grato accepti hospitio revocamus opima
369 amissas mensa vires. Nam mitis erat gens,
370 vultus item est illis placidus, frons lata licet sit,
371 quae corpus paulum et faciem turpabat, et ora.
372 Non forma exiguum corpus, crinemque resectum
373 supra aures crassum et nigrum pars major habebat.
8
374 Estque color oleae similis, qui vergit ad atrum.
375 Atque aliquis nudatum ensem, gladiumve tenebat,
376 tractabatque manu, ceu lignum, at post ubi apertum
377 aspexit vulnus, trepidansque gemensque dolebat.
378 Quaerebat signis an nos venisse suprema
379 e sede aetherea, et caeli colere ardua tecta,
380 atque una cum caelitibus. Ferrique per urbem
381 tunc belli signum jubeo, passimque viarum
382 strata per atque forum cornu instrepuere recurvo,
383 et totam implevere novis clangoribus urbem.
384 Parte alia fractos sonitus dedit aenea moles
385 flammis permixtos rutilis, et litus et aequor
386 intremuere sono insolito : longe insula Cubae
387 audiit et sonitu gens est exterrita tanto.
388 Urbemque hanc parvam sine caede et sanguine regnis
389 Hesperiae primum adjunxi, namque ordine cuncti
390 acta palam assensu cives populusque probarunt.
391 Non fluat e terrae venis aurive metallum,
392 aut aeris, ferrive licet, sitque insula pauper,
393 at gens illa tamen gestat bipatentibus aurum
394 naribus. Hic gentes sunt nudae et versicolore
395 pictura exornant corpus. Armantque preustas
396 piscis dente sudes vice ferri, sunt quibus hostes
397 pellere consueti et circum sua regna tueri.
398 Septem ex his juvenes mecum per caerula vexi.
399 Hic vidi aspectu horribili torvoque Molossos,
400 quos sine latratu referunt componere soles.
401 Atque hic non pelagi tractus, non noscere mores
402 permisit breve me tempus, nam nocte dieque
403 detegere has terras ingens me cura premebat.
404 Mox iter ingentis direxi ad litora Cubae ;
405 quattuor aspexi non longe per freta terras,
406 quarum cuncta novis redolebant floribus arva,
407 consita erant passim arboribus, queis garrula lympha
408 non deerat, fugiens per gramina odora, rigansque
409 vicinum nemus atque halantes floribus hortos.
410 Res vero his terris nulla est mihi visa relatu
411 digna mage hac, quam nunc memorabo : ramus adoptat
412 ramum alium, variis foliis varioque colore,
413 pomaque sunt intus varios servantia succos
414 cortice non simili, mater quae stipite ab uno
415 Daedala terra creat ; haec numquam poscit avari
416 dura ministeria agricolae sub tempore veris.
417 Dehinc nos ardentes placido cava lintea ponto
418 solvimus atque viam velis deflectimus inter
419 has pelago sparsas nullo discrimine terras.
420 Illic nos silvas legimus, quas longa gerebant
421 litora, et arva simul nullis obnoxia rastris ;
422 vidi lanigeras non longe a litore silvas
423 et passim arboreis pendentia vellera ramis.
424 Vidi et odoratos alio sed litore lucos,
425 frondentes quorum rami mollissima servant
426 vellera, quae levibus siliquis inclusa teguntur.
427 Quid memorem pictas volucres, quae florea circum
428 prata volant, cantusque suos noctique dieique
429 aequant, et variis implent concentibus auras ?
430 Frondosisque sedens ramis Philomela canebat,
431 quas inter canit Eois non natus in oris
9
432 psittacus, et volucrum cantus imitatur, et altis
433 arboribus strepit, et lingua nova verba loquaci
434 ingeminat, repetitque avium per guttura voces.
435 Hic volucres fundunt cantus sub mense Decembri,
436 pars dulcem frondentis alunt in vertice pinus
437 progeniem, pars ova fovent, pars arbore nigra
438 nidificant latebrisque domos frondentibus abdunt,
439 namque dies erat hic tepidus, ceu vere rubenti.
440 Non desunt illic portus et flumina nautis
441 grata nimis Zephyri si quando spiritus undis
442 insonat insequiturque rates revoluta per alta.
443 Accessi tandem Cubam, magnumque fluentum
444 tendere in Oceanum vidi, portumque capacem
445 non parvae intravi classis, tutumque procellis ;
446 namque erat hic portus saxis circumdatus altis,
447 in morem stagnantis aquae, quo clausa silebat
448 unda, nec undantes fluctus ventosque timebat.
449 Nec longum haec statio tenuit me, sed cava ponto
450 vela dedi, numquam linquens ea litora Cubae
451 per multos soles. Resonans sed flatus ab alto
452 vertice spirantis Boreae et maris unda tumescens
453 terruit ulterius procedere. Nec mora vento
454 obverti adverso sinuosa per aequora cursum,
455 permetuens instantem hiemem, pelagique furorem,
456 et gemitum. Cum jam Boreas nos horrifer oris
457 Quiqueiae appulerat, legerent et carbasa nautae (Haiti)
458 laetitia perfusi animum et de more coronas
459 puppibus aptarent, subito praetoria pinus
460 est brevibus inflicta vadis, qua longa jacebat
461 saxea planities subter mare, puppis et imis
462 solvitur icta vadis, nautasque relinquit in undis.
463 Continuo impellunt socii per caerula cymbas,
464 auxiliumque ferunt timidis, ratibusque reponunt
465 incolumes : navis scopulo sic fracta resedit.
466 Corpora sed madidi comites dum litore curant
467 et sagula ad tepidum solem madefacta reponunt,
468 protinus ingredior densum nemus ; hic ubi primum
469 conspexi indigenas cursu juga celsa secantes,
470 nosque videre viros cupidi, nova cernere regna,
471 tela manu intrepidi capimus, sequimurque fugaces.
472 Tunc illi celerare viam, et transmittere cursu
473 praecipiti patrios colles, et fidere silvis :
474 haud aliter fugere viri montes super altos,
475 quam timidi damae sub primae tempora lucis
476 conspecto procul herbosa in convalle leonum
477 agmine, dum silvis errant, sic illa petivit
478 turba virum loca nota metu, seque abdidit umbris.
479 Compressi subito gressum tristisque redibam
480 ad naves sine praeda, ederis cum condita virgo
481 concussit folia et frondes, quibus ipsa latebat.
482 Has motas petimus frondes, tunc abdita virgo
483 exsiluit facie insignis, sed fusca colore ;
484 confestim illa capi sese permisit et una
485 mecum incedebat silvis non maesta sub altis.
486 Haec ducta ad naves epulis expletur, et alba
487 induitur laena, disponuntque ordine crines,
488 crystallum dant et digitis et iaspide ; cingunt
489 virgineum latus, hic gentes nam corpora nulla
10
490 veste tegunt, nudi incedunt, et cum redit aestas
491 et cum bruma redit, venit et cum purpureum ver.
492 Mox virgo in notos rediit jam libera colles,
493 primoresque petit nemorosa in valle latentes,
494 ostenditque habitus, atque ordine cuncta recenset,
495 narrat et ingenium gentis mite et genus alto
496 e caelo venisse novum : tunc ocius omnes
497 decurrunt properi, qua semita ducit ad aequor,
498 et veniunt ad nos ultro, signisque salutant,
499 cum quibus et digitis loquimur, nutuque frequenti.
500 Planitie fractam scopuli ut videre carinam,
501 tranarunt rapidi stagnantes lintribus undas,
502 et patrium ad litus remos, et vela, rudentesque,
503 et ratis arma ferunt : tunc gaza reducitur omnis
504 nautica et ad litus defertur lintribus altis ;
505 nos illos donis fessos cumulamus agrestes,
506 crateras septem vitreos, et pocula septem
507 fictilia, heroum variis decorata figuris,
508 bissenasque damus tunicas, totidemque cothurnos.
509 Interea dum nos jam quassam in murice puppim
510 Teximus, aptamusque trabes, redit extera pubes,
511 quae nobis fuit auxilio, et lectissima secum
512 frusta auri, atque auro permixtas portat arenas,
513 et teretes donant parvo pro munere baccas.
514 Noctesque totosque dies ad litora nota
515 orbe alio advectas gentes visura ruebat
516 turba virum, natisque patres, pariterque nepotes
517 permixti, armatosque duces mirantur, et auro,
518 purpura et indutos proceres, sonitusque tubarum.
519 Gestat acu hic pictam tunicam, cristasque volantes,
520 hic picturatis radiantia baltea signis.
521 Ast alii tenuere locum, quo quadrupedantes,
522 insultantque solo, glomerantque in litore gressus :
523 praevertuntque Notos cursu, et candore ligustra,
524 et vix in prima figunt vestigia terra.
525 Miranturque novos habitus, mirantur et arma
526 bellantum non visa prius nec cognita quondam.
527 Parte alia volitare vident sine remige puppes
528 atque maris penetrare sinus, licet Auster aquosis
529 incumbat pelago nimbis, hiemesque minaces
530 ingeminent, piceisque cadant e nubibus ignes.
531 Sternit humi se quisque, sonum dum territus haurit
532 auribus, effundit reboans quem ferrea longe
533 machina, fumososque ignes attollit ad auras,
534 perstringitque oculos flammis fumoque sequaci.
535 Erexique crucis signum venerabile curvo
536 litore confectum palma pinuque virenti,
537 quam populi circum signis nutuque colebant ;
538 unanimique sacerdotes haec carmina sacra
539 in laudes, Pater alme, tuas cecinere : "Deum te
540 laudamus, trinumque Deum, Dominumque fatemur ;
541 te Patrem aeternum veneratur litus utrumque.
542 Te veneranda cohors caeli et caelestia regna,
543 atque potestates sublimi voce vicissim
544 insigni, te laude ferunt super omnia, quae tu
545 fecisti, et caeli spatiosa per atria dicunt
546 ter sanctum, nostrumque Deum, Dominumque Patrem
547 te celebrant, cum cuncta tuo sint numine plena,
11
548 qua sol luce sua lustrat, dum circuit oras
549 aethereas, tractusque maris terrasque patentes ;
550 atque tibi assurgunt gentes felicis Olympi,
551 et duodena cohors comitum te, Christe, tuorum
552 concelebrat, fudit quae pro te caesa cruorem,
553 quorum vox late occiduas pervenit ad oras,
554 atque Arabum, Indorumque domos. Vos o quoque vates
555 Abramidae, quibus ore dedit praedicere nati
556 adventum Deus ipse sui et rerum abdita. Vosque,
557 qui quondam sparso meruistis certa cruore
558 praemia, nunc alacres Dominum laudate supremum.
559 Vos quoque virginei coetus, quibus una fuit mens,
560 una pudorem ipsum a teneris coluisse, nec umquam
561 concessos subiisse toros, nec floris honorem
562 virginei amisisse, Deum laudate parentem
563 immensae majestatis. Vos o quoque sancti
564 caesariem lauro insignes, palmasque tenentes
565 dextera Idumaeas alacres, et vestibus albis
566 induti, immensas Patri vos dicite laudes,
567 caelestique simul divini numinis aurae
568 nos etiam Christum unigenam, magnoque Parenti
569 aequalem canimus, summi tu magna Tonantis
570 gloria, stellantisque poli : dignatus et alvo
571 tu de virginea nasci, tu funus acerbum es
572 in cruce pro nobis passus, quos sanguine et ipsa
573 morte redemisti, patefactaque janua caeli
574 his nece, Christe, tua est, tua qui sunt jussa secuti.
575 Es Patris aeterni aeternus tu Filius, et Rex
576 gloriae, et ad dextram Patris omnipotentis, et alto
577 ipse sedes solio sublimi in vertice caeli ;
578 venturumque diem te judice credimus olim,
579 quo tu digna malis et justis praemia reddes.
580 Tu nobis igitur succurre precantibus et nos
581 aspice, sulcantesque ignota haec caerula puppes
582 innocuas serva, et dextram ne subtrahe nobis,
583 namque in te posita est spes nostra, sinusque repostos
584 te maris Oceani duce nos penetrasse fatemur.
585 Quas et agam grates tibi nunc, qui me duce terras
586 non visas olim voluisti ostendere saeclo
587 huic nostro atque alio positas sub sidere gentes ?"
588 Jam Guacanarilli pervenit rumor ad aures
589 externos venisse viros, litusque tenere :
590 obstupuit Cemium repetens oracula secum
591 (indigenae sic appellant sua numina gentes),
592 noluit et capere arma manu et depellere classem
593 finibus, eventu rerum factisque sinistris
594 territus. At properans ad litora nota tetendit,
595 atque ultro dedit ex auro mihi munera multa,
596 et sumus hospitio a populis et rege recepti,
597 anseribusque alius nautas onerabat opimis,
598 pars patrias epulas et viscera tosta ferebant.
599 Sed dicam cur depositis rex venerit armis,
600 rettulit ipse olim nam rem mihi saepius omnem.
601 Quiqueiae extremus rex Guarionexius oris
602 et Guacanarillus, materno sanguine juncti,
603 dum super imperio Cemes rebusque futuris
604 consulerent, flexoque orassent poplite ad aras,
605 interea per quinque dies, solitoque sopore
12
606 et solitis epulis sese abstinuere, nec umquam
607 cessarunt in vota oculos ad numina semper
608 intenti, quibus est adytis vox reddita : "Reges,
609 audite haec responsa : dies inopina propinquat,
610 qua regnum hoc felix et regia sceptra tenebunt
611 vestibus indutae gentes, quas extera classis
612 hunc vehet, evertentque urbes, operosaque templa,
613 et quoque nos legesque novas et sacra docebunt.
614 Nec vos, o reges, vox haec deludet inani
615 augurio : tu rex populis audita referto."
616 Inde recens illos luctus maerorque tenebat,
617 atramque invisamque diem taciti exspectabant.
618 Finierat, tremuitque solo mota ara recusso,
619 concussaeque fores templi, et penetralia longe
620 insonuere : fragor templi tecta alta replevit.
621 Tunc reges rerum attoniti novitate recedunt
622 tristes et Cemium populis responsa retexunt.
623 Tempore, quo has terras petii, rex Guacanarillus
624 ingens exstincti regnum jam patris habebat,
625 praeclarum referens nomen genitoris amati ;
626 jam ratus advenisse diem, quo dicta supremum
627 finem habeant Cemium, vectas sibi jungere gentes
628 foedere amicitiae quaerit, speratque tenere
629 posse sua imperio tali sub foedere regna.
630 Dum vero surgens attolleret aethere Taurus
631 cornua, decrevi remeare ad litoris oras
632 extremae Hesperiae, victorque inventa referre
633 tot maria atque alio gentes sub sole repostas :
634 praecipue liquidi soles et vertice ab alto
635 leniter aspirans Zephyrus discedere tum me
636 cogebat, laetumque meos invisere reges.
637 Ut vero faciles populos, mitem quoque regem
638 aspexi, visum est paucos mihi linquere posse
639 his terris impune viros, et tollere parvis
640 securam tectis arcem, et circumdare fossa.
641 Xamana in regione novi sub tempore veris
642 exiguae vallos arcis de caespite vivo
643 exstruxi ex trabibus nexis et vimine flexo,
644 aggereque incinxi valido. Atque ex milite certos
645 delegi bello expertos, quos Guacanarillo
646 commendo, illorumque ducem liqui Rodericum,
647 Corduba in arma parens primo quem miserat aevo,
648 assuetum obsessas urbes et castra tueri.
649 Dehinc ipsum regem placido sic alloquor ore :
650 "Maxime rex, qui sponte tuis consistere regnis
651 invitas fessam hanc classem et consurgere portu
652 litoreo sinis hanc molem, victumque ministras,
653 promissis maneas oro, quae saepe dedisti,
654 et serva hanc gentem precor, et defende cohortem
655 hanc solita pietate : erimus, rex inclyte, numquam
656 immemores tanti meriti, regnisque potentem
657 atque armis nostrum jungemus foedere regem.
658 Non veni populare domos, non perdere ferro
659 hanc gentem, vel te patriis expellere regnis."
660 Et mox ad socios converti lumina et illos
661 talibus aggredior dictis : "Vos bellica pubes,
662 unanimes laetique dies agitate, metumque
663 mittite, nam vobis validum rex maximus ultro
13
664 auxilium feret, imperio qui litus, et undas,
665 et circum regit hos montes, atque oppida circum ;
666 vos regis quaecumque sequi ne temnite jussa.
667 Quae vobis, juvenes, praeclaro hoc digna labore
668 praemia persolvam ? Caelo quae gloria jam vos
669 sublimes factis ventura in saecula tollet ?
670 Fernandus vobis meritos persolvet honores,
671 non sine muneribus magnis. Convertere cogor
672 per maria alta rates, iterumque revolvere fluctus
673 ut Regem faciam certum cursusque viaeque,
674 quasque alio sub sole novas deteximus urbes :
675 vere novo has iterum dulces rediturus ad oras."
676 Tum rex laetus ait : "Curas seclude sequaces,
677 dux demisse polo, nam miles nullus adibit
678 hos armis : haec terra mea est, et caerula circum,
679 semper eos ope praesenti auxilioque juvabo.
680 Per mare pacatos tibi dent tua numina vento."
681 Mox meme et socios dextra petit, et tenet ipsos
682 amplexu, lacrimansque alios complectitur, et sic,
683 corde nefas versans, se in regia tecta recepit.
684 Tunc comites intrant arcem sub foedere regis,
685 et nautae mare purpureum nigra rate currunt,
686 nam flabat crepitans Zephyri levis aura per aequor
687 suadebatque maris cursus tentare patentes.
688 Indigenasque decem, fratemque, per aequora mecum
689 ducere decrevi, certosque relinquere in arce,
690 ne forte imperio premeret trabis advena terras
691 regnaque, litoreosque sinus, populosque propinquos.
692 Et mox aequoreas curva rate verrimus undas
693 et tandem Hispanas Zephyris comitantibus oras
694 deveni, Taurus celso cum surgit Olympo.
695 Et primum accessi Gades, altariaque auro
696 et donis onerans, Christo pia vota supremo
697 facta prius solvi, solverunt et sua mecum
698 vota alacres media templi testudine nautae.
699 Protinus has linquo terras, puppesque volarunt
700 immensum mare per, laetique potimur arena
701 optata et tandem regalia tecta subimus,
702 et simul inventas alio sub sidere gentes
703 (nam regem egregium bello tunc Barchino habebat)
704 narramus regi. Atque auri purissima dona
705 perferimus, nec non baccas, nostrisque volucres
706 dissimiles, similesque etiam, nam corpore major
707 psittacus est, pulcherque magis, pennisque coruscis
708 et variis, quam nos cavea servare solemus.
709 Cinnamaque attulimus suavi fragrantia odore,
710 acriaque, et gustu torquent quae protinus ora,
711 atque aloen herbam, quae tristi est plena liquore.
712 Solus per silvas et prata cuniculus illis
713 in terris quadrupes depascit gramina : mecum
714 hunc triplici vexi specie. Mirarier omnes
715 quos illinc vexi juvenes, pallentiaque ora,
716 auribus et simis dependens naribus aurum,
717 deformes visu ac breviori corpore. Tum rex
718 his visis, mora nulla, parat classemque virosque
719 expertos bello atque armis, suetosque periclis,
720 et lectos centum artifices, totidemque colonos.
721 Addit mille viros, qui secum barbara contra
14
722 agmina pugnantes victricia signa tulerunt.
723 Magnanimus non defit equus, qui Baetica pascit
724 pascua, quique Tagi vitreos bibit accola fontes.
725 Narrarem ac breviter dum regna inventa, sinusque
726 tot maris, et sparsas per tot maria aspera terras,
727 Fernandi jussu, populo spectante, sedebam
728 illum et Reginam juxta, qui magnus in oris
729 est honor extremae Hesperiae, quin sponte supremum
730 rex me rectorem classi praefecit et alto
731 Oceano. Dehinc vectigalia regia dono
732 quaedam concessit, fratrem quoque non sine honore
733 dimisit, cui jam partas concesserat oras
734 ut regeret, litusque maris, populosque Quiqueiae.
735 Artifices mecum varios, armentaque vexi.
736 Omnigenumque gregem delegi, armentaque primum,
737 ut maribus cum tempus erit submittere possem ;
738 Elegi in spem gentis equos, selectaque farra,
739 grandiaque herbarum beneolentum semina, ut hortos
740 tam pingues nostri colerent. Plantaria viva
741 camporum nemorumque tuli, nam haud nascitur illis
742 partibus ulla arbor, nisi pinus stipite recto
743 et tereti, celsaque coma, proceraque palma ;
744 duritie hac sunt indomita, quibus arma ferox gens
745 conficit atque enses, ferri est sine terra metallo,
746 hosque acuunt saxis, quae secum flumina ducunt.
747 Collibus apricis dum vero rusticus uvas
748 jam legeret, properansque domum sarmenta referret,
749 scinderet atque agros procurvo vomere, jussi
750 erigere et malum, maloque innectere funes,
751 ne ruere antemnae, scindi ne carbasa possent.
752 Hispanas etiam conplures maximus ardor,
753 tantarum et rerum novitas, adapertaque regna,
754 impulerunt ignotum aequor percurrere mecum,
755 unanimesque damus spirantia flamina classi.
DE NAVIGATIONE CHRISTOPH. COLUMBI LIBER SECUNDUS.
N_2 v.1 Tunc ipse Hesperiae fines portusque reliqui,
2 cumque decem et septem ingressus sum puppibus aequor :
3 Ad Fortunatas meque Eurus detulit oras.
4 Ut Graii referunt vates, vatesque Latini,
5 actutum applicui ad litus, quo ferrea tantum
6 insula habet gelidum laticem, purumque levemque,
7 qui non e terra erumpit, non fonte perenni,
8 non e rupe cava emanat per scrupea rivus ;
9 litora non surgunt illic puteique lacusque,
10 humida sed nubes circum collecta virentes
11 arboris obnubit ramos frondesque diebus
12 continuis, cum mane novo sol aureus orbem
13 invisit, pulsaque diem jam nocte reducit,
14 quae liquidas versa in lymphas, ex arbore, ceu ros
15 frigidus, instructam muro saxisque lacunam
16 distillat, potumque gregi, populisque ministrat :
17 haec dulcis gustu est, nec non et frigida tactu.
15
18 Post hinc digressus placidum mare puppe cucurri,
19 et Boreae cursum tendebam semper ad oras.
20 Ter septem cessere dies, cum per mare nullas
21 conspexi immensum terras, tandem insula longe
22 cannibalum se Luciferi monstravit in ortu :
23 est Eurus perflans adeo nos usque secutus.
24 Nulla hic turris erat, non ulla mapalia toto
25 litore, at arboribus multis et gramine plena.
26 Ultra provehimur ponti per caerula : suaves
27 vicinum late fundebat litus odores.
28 Transibam loca multa mari circumdata vasto,
29 nulli habitata viro ; non his animalia terris
30 vidimus, aut ullos homines, sed corpore tantum
31 ingenti ac vario magnos errare lacertos
32 per silvam et litus. Jacet insula Guariqueia,
33 quae caeli nitidum lumen nil praeter adorat,
34 ad quam delati fluvium conspeximus unda
35 perspicuum, fundoque ingenti et vortice nullo.
36 Collis erat juxta litus, quem plurima pubes
37 conscendit visura solum telluris et omnes
38 cannibalum tractus circum : videt arma, domosque
39 ruraque, frondosumque nemus, septemque fluenta.
40 Nostrorum pars descendunt e navibus, ipsosque
41 explorant fines vicinaque tecta peragrant :
42 Cannibali juga celsa petunt tutasque latebras.
43 Nostri ad cannibalum sedes facto agmine tendunt ;
44 tecta vacare viris cernunt, sed sparsa recenti
45 sanguine. Viderunt trabibus pendentia membra
46 multa virum, multa et verubus confixa cruentis,
47 humanis permixtus erat queis psittacus, anserque
48 artubus, atque aliae nemorum, pelagique volucres,
49 inclusas testa quas flamma accensa coquebat.
50 Tunc primum fatur sic puppi interpres ab alta :
51 "Haec est imperii sedes et regia gentis
52 Cannibalum, rapido circum pulsata profundo,
53 qua genus acre virum floret, belloque juventus
54 aspera, finitimasque armis invadere gentes
55 assueta, et pelagi percurrere lintribus undas.
56 Captivos verubus figunt et pinguia torrent
57 viscera, et in campis laeti vescuntur apricis.
58 Evellunt pueris testes, nec corpora leto
59 dant tristi, donec florens accesserit aetas
60 et cute sint pingues nitida ; mox ense recludunt
61 spiramenta animae et tectis epulantur in altis.
62 Femineo generi parcunt, servantque puellas
63 praestantes aliis forma, quo gignere natos
64 ex illis possint. Tecti custodia turpis
65 est anus et nexis virgultis atria verrit.
66 At vero juvenes, quibus est jam firmior aetas,
67 Cannibalum gens haec in quattuor effera partes
68 dividit (horrendum) atque illos eviscerat, inde
69 corporis extremas partes abscindit, ahenoque
70 imponit, flamma aut torret, manditque voratque ;
71 cetera membra sale inspergit cellisque reponit.
72 Et quoties vento fervet mare, protinus arma
73 corripiunt, litusque petunt, pulsasque procellis
74 litora ad ipsa rates rapiunt, spoliantque feruntque.
75 Ipse decem mecum Quiqueiae litore vexi
16
76 per maria alta viros, sed septem tabida febris
77 invasit, letoque dedit, dum caerula verro.
78 Hos ego non vinclis, non dura compede vinctos
79 ducebam, sed erant comites, semperque vicissim
80 illorum sermone dies noctesque fruebar,
81 ut me sermonem patrium moresque docerent.
82 Mox ait interpres : "Fugite hinc, tortosque rudentes
83 rumpite, quaque vocant nos flamina parte sequamur.
84 Ipse jube acciri socios ad litora, namque
85 quae te circumstent inopina pericula nescis ;
86 Cannibalum ingentem numerum per curva videbis
87 litora, si attigerit surgens te his Vesper in oris.
88 Nam totis effrena ruet de montibus haec gens,
89 quae pedibus superat celeres pernicibus auras ;
90 non horret gens illa necem, non vulnera vitat.
91 Vicinos terrae tractus populantur et audent
92 in fines longe positos excurrere, campisque
93 inventas abigunt praedas, semperque vagantur
94 impavidi : interdum centenis lintribus aequor
95 percurrunt, pagosque petunt, cursumque fugamque
96 injiciunt, nec certa salus fugientibus ulla est.
97 Haec sunt arma, quibus Caribes utuntur in hostes
98 finitimos, cum bellantur : saturata venenis
99 spicula, arundineaeque sudes, fustesque praeusti
100 sunt enses facti e palma pinuque frequenti.
101 Hi saxo magna ossa acuunt summumque sagittae,
102 telorumque cacumen acutis ossibus armant,
103 quorum armare acies gens illa est sueta veneno.
104 Praedones maris Oceani sunt denique, nec gens
105 ulla potest sese venienti opponere turbae.
106 Innumeros cymbis vallos et vincula secum
107 mille ferunt, optantque locum, quem cingere possint
108 aggere et in morem castrorum claudere fossa ;
109 hoc faciunt, quoties nigris nox occupat umbris
110 tellurem, sed praecipue cum condita terris
111 Luna negat nitidum caeli per inania lumen.
112 In silvis tecta aedificant sublimia nexis
113 arboribus, foliisque tegunt. Haec insula mittit
114 Gossipium et varias volucres nemora ardua pascunt."
115 Indigenas nuper captas cum munere misi
116 illae etenim norant solita qua rupe laterent,
117 atque animos blando pariter sermone, datisque
118 plurima quae secum tulerant, movere furentum
119 Cannibalum, inductos quos spe et dulcedine lucri.
120 Mane novo, cum sol tenebras depellit et almam
121 inducit terris lucem, per pascua multos
122 ante alios secum mulier ducebat, at illi
123 nos procul ut videre, metu vestigia retro
124 convertere, velut cervi, quos turba luporum
125 insequitur, notasque metu subiere cavernas.
126 Tum demum, cedente die, noctisque sub ortum,
127 nullis Cannibalum silvave, aut litore captis,
128 conscendi illorum perfractis lintribus aequor,
129 visendique viros cupidus, quos arce reliqui
130 jam structa, classis cursus ad curva Quiqueiae
131 litora vertebam. Sparsasque per aequora vidi
132 Antilias ; sulcansque salum jam nocte propinqua
133 sic est interpres fatus : "Has aspice, ductor
17
134 Hesperidum, terras et litora, Cannibalum quas
135 uxores habitant tantum nunc, namque ubi terris
136 ver redit et Taurus caelo se tollit aperto,
137 invisunt has Cannibali, et convivia silvis
138 laeta agitant, choreas plaudunt, silvisque vagantur
139 obliti solitas ad litora ducere praedas.
140 Depulsos a lacte mares per marmora secum
141 adducunt proprium ad litus, redeuntque nec umquam
142 has sedes, nisi cum terras invisit aquosum
143 ver iterum nitidosque dies tepidamque reducit
144 temperiem, durumque gelu brumamque remittit.
145 Illae habitant certas sublimi in monte cavernas,
146 queis sese, quoties aliquis petit advena litus,
147 abdunt, et mox hostem armis solitisque sagittis
148 depellunt, et multa ineunt certamina semper
149 victrices, semper captos in tecta trahentes."
150 Hanc Madaninam vocat illius incola terrae :
151 hoc vetuit spirans Boreas me accedere litus.
152 Ultra progredior ratibus maria alta revolvens ;
153 multa per Oceani dispersas caerula terras
154 conspexi, laetae felices ubere glebae.
155 Tempus erat quo clara dies decedit et umbra
156 succedit gelidae noctis, dehinc praevius ignes
157 astrorum accendit Vesper, cum classe subimus
158 jam fessa portum ; jamque ancora jacta carinas
159 fundabat, placidum qua sese effundit in aequor
160 flumen, ibi intentis interpres talia fatur :
161 "Haec etiam dicione tenent fera regna nefandi
162 Cannibali, nosco positas in montibus aedes :
163 appellant Ayay (nomen nam rite recordor)."
164 Descendunt in terram altis de puppibus imam
165 triginta, explorantque locos, vicinaque tecta,
166 qui subito dulces hausere e flumine lymphas,
167 impleruntque cados fluviali hoc nectare. Ibique
168 quattuor invenere canes in litore tantum,
169 quos numquam latrare ferunt, silvisque nec umquam
170 frondosis turbare feras : hi rustica semper
171 tecta colunt, conduntque suos sine murmure soles,
172 queis testes geminos vellunt, stabulisque recondunt,
173 et mactant, cum laeta parant convivia silvis.
174 Femineo generi parcunt, paucosque reservant,
175 quos in spem prolis certam gens illa futurae
176 submitti, veluti pastor, qui per juga montis
177 ardua mille greges pascit, quos solus ad alta
178 flumina, et in saltus et laeta in pascua ducit.
179 Prosiluere decem juvenes, totidemque puellae
180 Caribium e domibus, petiere et litora cursu
181 praecipiti, gemitumque gravi, nautasque vocabant
182 auxilio manibus junctis et poplite flexo.
183 Cannibalique fuga solitos petiere recessus.
184 Dum vero trahimus binos in litore soles,
185 et silva remex sub opaca et miles aquantur
186 intrepidus, procul ecce vigil custodia magnum
187 adventare videt, mali carchesia servans
188 navita, Cannibalum pacata per aequora lembum ;
189 hunc subito noster venientem est miles adortus.
190 Illi autem non fracti animis, ullove timore
191 torsere hos contra volitantia tela veneno
18
192 armata, antiquo patriae de more, priusquam
193 se pictis tegeret clypeis Hispana juventus.
194 Quid dicam ? Mediis pugna aspera surgit in undis,
195 quamquam essent pauci numeroque, et corpore nudi.
196 Hic mulier bona missilibus, longeque sagitta
197 fallente, ex nostris unum confodit acuta
198 cuspide stridentis teli, qui protinus ictu
199 trajectus calido foedavit transtra cruore.
200 Militis interitu illa eadem laetata, recurvo
201 telum aliud cornu aptavit, jecitque sagittam
202 contra alium, quem tunc transfixit arundine jacta.
203 Hos inter, ni fallor, erat regina, puerque
204 regius aspectu torvo, namque illa ferox gens
205 his assurgebant solis, moremque gerebant.
206 Videre ut nostri sese in discrimine tanto,
207 unanimes potius volverunt cominus illis
208 tunc conferre manus, quam longe occumbere jactis
209 Caribium jaculis. Mora nulla, per aequora proras
210 impellit clypeata cohors, subitoque suburget
211 illorum solida confectum ex arbore lintrem
212 et mersit pelago : spectabam hanc litore pugnam.
213 Forsitan et pugnae finem, Perenotte, requiras
214 extremam, breviter referam. Non obruit illos
215 Oceani rapida unda maris, per nota natabant
216 aequora et in nostros vibrabant spicula cornu
217 adducto, haud pavidi juvenes, pavidaeve puellae.
218 Ad saxum pelago tectum mox illa recepit
219 effera se pubes, miscens bella aspera in undis,
220 ut prius ; hi tandem longo in certamine victi
221 in nostras venere manus, telo unus acuto
222 Cannibalum interiit, duplicato at regia proles
223 vulnere anhelantem una animam diffudit in auras.
224 Hi ducti ad naves, vinctique, ferocia corda
225 non posuere tamen : non tantum in retia lapsus
226 saevit aper, clausive cava sub rupe leones.
227 Hujus pertaesi pugnae, tunc litore funes
228 solvimus, et Caribum terram exsecramur, et aequor,
229 nostrorum ob caedem maesti, resonoque volamus
230 Oceano aeratis confisi curribus aura
231 nimborum impulsis valida ; sic cetera pubes
232 insequitur laxisque fretum proscindit habenis
233 non horrens pelagus, non procurrentia saxa
234 in mare, nec tumido spirantia flamina ponto.
235 Sub lucem passim multas per marmora terras,
236 in morem Cycladum, sero sub vespere vidi,
237 quarum aliae plenae arboribus a vertice summo
238 montis erant, usque ad procurvi litoris oram,
239 plenae et erant aliae passim beneolentibus herbis.
240 Parte alia ad caeli tollebant sidera sese
241 saxosi montes, rubro varioque colore
242 conspicui, atque oculis grati. Nos sistere classem
243 et capere his portum terris vetuere frequentes
244 difficilesque maris scopuli, turbataque circum
245 aequora, et inspersum spumosa aspergine litus.
246 Aspera erat facies atque intractabilis unda
247 latrantis pelagi, secum intolerabilis Auster
248 et foedam tempestatem, nimbosque ferebat.
249 Hujus tam vasti tractus rapidique profundi
19
250 in medio Burichena jacet circumdata latis
251 litoribus ; non his terris nemora ardua desunt.
252 Sunt illic magni portus, quamquam incola pontum
253 non tranet, sed sit domibus contentus avitis.
254 Infensae sunt hae gentes, et litora cunctis
255 Cannibalis, finesque suos tutantur ab hoste,
256 victores et saepe domum sueta arma reportant.
257 Captivos lacerant, flammis torrentque vorantque,
258 eliduntque oculos sociis spectantibus ambos.
259 Oppidaque aggeribus, fossaque, et flumine cingunt.
260 Tunc nostri trabe descendunt, fontisque liquores,
261 celsaque tecta adeunt : montes fugit omnis in altos
262 agricola et vacuas sedes custode relinquit.
263 Hic Burichena suum regem (ceu numen) honorat.
264 Sub noctem geminae indigenae furtim et puer ore
265 egregius fugere simul, tacitique natarunt
266 marmora, quos olim eripui de compede dura
267 et manibus Caribum, et patriam petire, suosque,
268 tantus amor erat his patrias invisere terras,
269 quamvis Cannibalum adventus atque arma timerent.
270 Nos tandem fessi servata classe tenemus
271 primam Quiqueiae terram revoluta per alta,
272 atque antennarum sublimia cornua nautae
273 funibus intendunt, pelagique ad caerula proras
274 obvertunt, mox exponunt equitesque virosque
275 pontibus, et primis ducibus comitatus ad altum
276 accessi collem, ut socios arcemque viderem
277 Xamana in regione, maris prope litora vasti.
278 Quid referam ? Constructae arcis vestigia nulla
279 apparent, non agger erat, non vallus, at arcis
280 relliquias ingens cineris celabat acervus.
281 Descendunt armati equites, peditumque manipli,
282 litoreosque tenent portus ; petit ardua miles
283 terrarum et positas altis in rupibus arces.
284 Aerea personuit vicinos machina montes,
285 convallesque cavas, sonituque impleverat oras
286 litoreas frustra, namque incola traxerat omnes
287 ad letum Hispanos, flammisque involverat arcem.
288 Hic Guacanarilli vectus prope litora lembo
289 per mare germanus regis tunc nomine binas
290 detulit ex solido statuas auro mihi, sed tunc
291 non potui seriem facti, non noscere causam,
292 interpres quia nullus erat, nam de tribus unum
293 ex illis abiens, quos mecum per mare vexi,
294 ultro dimisi, patriam petiere natando
295 furtim alii, cum nigra tegit nox aethera et aequor.
296 Haec animo sedit sententia, mittere certos
297 decrevi ad regem subito, ut causamque modumque
298 diceret, excidiumque arcis, stragemque meorum.
299 Ut vero rediere viri, tunc unus in ipso
300 litore stans tumulo flavae sic coepit arenae :
301 "Et si ficta reor, quae rex mihi Guacanarillus
302 dixerit, hoc regis dictum nam Fama refellit
303 in cunctis vulgata locis, quos circuit ingens
304 insula, at ipse tamen referam, quae dixerit ille.
305 Aurato rex in thalamo stratisque jacebat
306 vulnere se simulans aegrum, cui crura pedesque
307 caerula multiplici cingebant vincula nodo.
20
308 Hic mihi tunc fandi postquam est data copia, regem
309 alloquor atque equites narro, peditumque phalangas
310 venisse et nostram tetigisse haec litora classem ;
311 succensaeque arcis causam, seriemque rogabam.
312 Tunc rex : "Hanc classem non me adventasse latebat,
313 venissemque volens ad litus, ni mea quondam
314 crura gravi bello fixisset cuspide telum.
315 Eversaeque arcis memorabo ex ordine causam,
316 quam petis. Haec multos (ut scis) habet insula reges,
317 uberibus late regnis populisque potentes,
318 qui postquam audivere meis consistere terris
319 puppibus advectas gentes, armisque tenere
320 litora, molirique urbes, atque oppida valle
321 munire, et totum sua sub juga mittere pontum,
322 exarsere graves animis concordibus irae.
323 Audivere etiam peditum liquisse cohortem
324 arce nova et secum raptas abducere praedas
325 Christophorum, inque oras ratibus rediisse superbas,
326 Quiqueiaeque novas in regna reducere gentes
327 vere novo, cum se partu terra alma resolvet."
328 Tunc super his commoti animi mentesque duorum
329 sunt regum, bellumque parant inferre relictis
330 gentibus, et positam convellere funditus arcem :
331 dant alii auxilium reges, suaque agmina mittunt.
332 Procedunt instructae acies et ad aequora tendunt,
333 nec mora litoribus nostris bina agmina regum :
334 apparent dextraque sudes, laevaque pharetras,
335 tela inimica gerunt atque arcem milite cingunt.
336 Postquam aures allapsa meas est nuntia Fama,
337 accessi subito multis cum millibus arcem
338 incoeptisque viros suasi desistere et arma
339 ponere, et hanc gentem redituram ad litora dixi
340 "Magna equitum peditumque manu, sic nam fore nostri
341 jam cecinere Cemes, sed nil mea verba, precesque,
342 nil monitus valuere deum. Tunc lampada jecit
343 ardentem rex longaevus, quae jacta perussit
344 frondea tecta domus tabulataque proxima turri.
345 Tunc celer insequitur juvenum facto agmine nimbus,
346 connexisque parant trabibus convellere vallum.
347 At parte ex alia juvenum globus arma manusque
348 expediunt, late sonitum dat stridula cornus,
349 missile telum alii rapiunt : it clamor ad auras,
350 accensasque faces flammis ad moenia portant,
351 invaduntque novam longis hastilibus arcem.
352 Hispanam volui gentem defendere vallo
353 inclusam et ferre auxilium, meaque agmina contra
354 opposui pugnantem aciem, flammasque ferentem.
355 Tendebam per castra manus, tristisque profabar :
356 "Arma inhibete duces, irasque remittite reges,
357 parcite et hanc arcem flammis dare, parcite, quaeso,
358 militibus, vos triste manet sub sidere veris
359 supplicium ; accedet nostrum gens advena litus,
360 et nostras exuret opes, fundoque revellet
361 montibus impositas urbes ; migrabimus omnes
362 extorres patria amissa, rebusque relictis."
363 Sed dum per medios ignes mediamque ferebar
364 structam aciem, numero tamen et bellantibus impar,
365 vulnere crudeli suras transfixit arundo :
21
366 restat adhuc parvum laeso sub poplite vulnus.
367 Me lapsum famuli accipiunt, humerisque reportant
368 ad litus, sed me ut cedentem ex agmine reges
369 videre, incingunt duplicatis moenia flammis.
370 Tunc miles furit et tectis incendia miscet,
371 atque arcem, inclusosque viros involvit in ignes.
372 Testor amicitiam sancitaque foedera quondam,
373 et patrios Cemes, me non potuisse tueri
374 commissam hanc gentem fidei et nova moenia nostrae.
375 Responsa audistis proceres, audistis inanes
376 nectentem regem causas, incendiaque arcis."
377 Protinus ulcisci socios ipsumque volebam
378 perjurum iratus violata ob foedera regem
379 perdere, sed trepido timui ne regna tumultu
380 et populorum animos turbarem rege perempto.
381 Ad Guacanarilli montanas mittitur aedes
382 Melchior, haec eadem qui rettulit omnia, quae jam
383 dixerat interpres : regem nam viderat alto
384 porrectum lecto, nec laesum crura sagitta,
385 regali at thalamo simulata mente jacentem.
386 Ad me blanditiis hic regem duxit, et illum
387 dimisi, ut patriam ad propriam, sedesque rediret,
388 quem mulier facie insignis formaque per aequor
389 undosum, cum septem aliis, confisa lacertis
390 est Guacanarillum sub opaca nocte secuta.
391 Melchior interea legeret dum curva Quiqueiae
392 litora, militibus multis comitatus, ut ipsum
393 quaereret huc illuc fugientem per juga regem,
394 invenit portum procurvum et navibus aptum,
395 cum pelago incumbit pennis niger Auster aquosis.
396 Cingebant summi hunc colles, quibus unda silebat
397 clausa, nec iratum pelagus, ventosque timebat.
398 Hic adeo est portus curvum falcatus in arcum,
399 quo postquam ingressus fueris mediumque tenebis
400 navigio, dextra quamvis flectasve sinistra,
401 at facile haud poteris quaerens cognoscere primum
402 hic aditum, quamvis conjunctis frontibus intrent
403 tergeminae has fauces nullo discrimine puppes.
404 Inque sinu medio montis scaena ardua celsis
405 tollit se arboribus densisque : hic psittacus alas
406 depictus varias atque Indis corpore major
407 pervolitat, repetitque avium per guttura cantus,
408 hic dulci nemorosa canunt aviaria voce.
409 In portum duo decurrent sat magna fluenta
410 et varios ducunt secum ad maris aequora pisces :
411 ipse etiam pelagi gentes, squamosa propago,
412 flumineis subeunt lymphis, gratoque recessu,
413 insano laticis capti fluvialis amore.
414 Decrevi ipse urbem sublimi in colle secundum
415 hunc portum (namque aptus erat locus his satis urbi)
416 condere : silva hic alta trabes, vicinaque rupes
417 saxa ministrabat. Juxta hunc longissima montem
418 planities et lata satis, quam plura fluenta
419 parvula et alta rigant, aurumque in caerula ducunt.
420 Ipse autem hunc portum regalem nomine dixi.
421 Vestigare viros circum vaga flumina et urbes,
422 ductores valido certos cum milite misi :
423 Hoiedas hos inter, Corlanus et alta propago,
22
424 ante acies dextra, atque animis praestantibus ambo.
425 Quattuor horum alter demonstrat flumina et alter
426 parte alia tria conspexit labentia ab ipsis
427 montibus, auratis longe radiantia arenis :
428 legerunt ciceris non pauca leguminis instar
429 grana auri comites, majoraque legit Hoiedas.
430 Mons erat haud longe a portu, quo condere castrum
431 institui, coepique domos attollere saxis,
432 atque magis tribus erexi, statuique sacellum.
433 Hic ubi decurrunt immixtis flumina arenis
434 et lento, nitidoque auro, nec copia parva est,
435 castrum aliud posui dictum de nomine Thomae.
436 Atque peragrata Cibavo laetus ad urbem
437 mox Isabellam redii, cum jucundum ver
438 et tepidi crescunt soles. Tunc fratre relicto,
439 cui summam volui rerum, cui credere classem,
440 assueto et bellis jampridem Margaritaeo,
441 quos jussi circum positas perquirere terras,
442 et subito inventas communi subdere regi.
443 Tendo iter ad Cubam cum terna puppe per aequor,
444 ne forte imperio premeret ratis advena terras,
445 oppidaque, regnumque novum, gentesque repertas,
446 Oceanique meis inventum puppibus aequor.
447 Deserimus socias naves, maestique volamus
448 per mare, er aspirant animosis flatibus Euri.
449 Sub lucem nitidi solis sese mihi portus
450 ostentat, scopuli incurvo quem murice cingunt
451 ingentes, vastique maris silet unda refusi :
452 Nicoleo divi hunc portum de nomine dixi,
453 spectantem longe ditissima litora Cubae,
454 sed latus accessi Cubae, qua spectat ad Austros ;
455 Maitii apparet tantum Jamaica dives,
456 hortorumque simul vario laetissima cultu.
457 Unum habet in medio sublimi haec insula montem
458 vertice, qui latis tangit radicibus aequor
459 et sese circum nemoroso a litore tollens
460 paulatim molli ascensu se attollit ad auras,
461 et media excelsum monstrat tellure cacumen,
462 unde licet spectare rates sua tecta petentes,
463 quae celso imposuere jugo ; quotiensque feroces
464 Cannibali hos turbant, subito de vertice currunt
465 incurruntque, alacresque ineunt in litore pugnas,
466 nam semper cum Cannibalis bella aspera ducunt.
467 Hanc gens dura colit, longoque exercita bello
468 hostiles contra incursus, contraque Quiqueiae
469 finitimos. Volui fessam ter sistere classem
470 litore jam capto, classem ter reppulit hostis,
471 et loca nota tenent, opponuntque agmina nostris
472 puppibus. Adprensa tandem tellure, ruentem
473 ad litus turbam aggredior, quae nescia cuiquam
474 terga dare a patria nostros pellebat arena.
475 Pacati sunt tandem animi pressique tumultus,
476 visurique novas gentes ad litora currunt.
477 Linquimus hanc etiam terram, solemque secuti
478 occiduas versus terras currentia vidi
479 torrentis fluvii in morem freta fata, sinusque
480 innumeros, centum et sparsas per caerula terras.
481 Dum vero impellunt a tergo flamina puppes,
23
482 sub noctis tenebras, Cubae nos accipit ingens
483 iridis in faciem portus atque unda silentis
484 Oceani, quem ferventi tutantur ab aestu
485 aequoris et magno ventorum a turbine colles
486 hinc atque hinc stantes, quo nos subsistere visum est.
487 Protinus optatam in terram descendimus omnes,
488 intramusque domos non longe a litore binas,
489 in quibus innumeros pisces ardente videmus
490 impositos pruna aut transfixos corpora vallis.
491 Accedo propius silvam, quae fronde virenti
492 vicinas aedes scopulis litusque tegebat,
493 qua nexos vidi ramis frondentibus angues
494 atque adstricta alios conspexi funibus ora,
495 avulsos alii dentes (nec fallor) habebant.
496 Serpentes alit horribiles haec insula, qui non
497 immittunt membris hominum letale venenum,
498 aut tactu, morsuve truci, torvoque ferinoque
499 aspectu sunt, et vario sunt membra colore.
500 Hi pelagus terramque colunt, silvisque vagantur,
501 pomisque ingluviem atque herbis beneolentibus explent,
502 bisque decem interdum (dictu mirabile) soles,
503 nec potant, solitumque cibum, nec gramina carpunt.
504 Regale hoc epulum est : hos frusta in parvula sectos
505 infingunt verubus, domibusque epulantur avitis.
506 Dum vero positis in litore vescimur omnes
507 piscibus, aufugere viri, sed Didacus illos
508 accedens linguam edoctus moresque Quiqueiae,
509 ad nos deduxit, dedimus queis plurima dona.
510 Insula Cuba tenet mores, quos ipsa Quiqueia,
511 et lunam, solemque colit, similemque relinquit
512 haeredem, et fruges similes projectat in arvis.
513 Ingenio felix est gens, et mitis, et expers
514 armorum, sua rura colunt, cupidique videre
515 advectas nuper longinqua per aequora gentes,
516 descendunt puppesque petunt, secumque canistris
517 vimineis portant epulas, lymphamque ministrant ;
518 nosque etiam fessos descendere navibus orant.
519 Consita erant passim densis haec litora et altis
520 arboribus, patrios fructos quae ferre solebant.
521 Litore in hoc adeo calidarum est flumen aquarum
522 vix ut fumantes possit contingere lymphas
523 ipsa manus ; longo hic se fundit in aequora tractu,
524 at procul ingenti fumant freta salsa calore
525 ferventes nec erat tutum transire per undas,
526 qua late involvebat aquis se fumidus amnis.
527 Jamque die nitidus ducebat Lucifer ore
528 purpureo, et luce infusa fulgebat Olympus,
529 cum nostri videre ratem, qua per mare pisces
530 captabant nudi nautae : tunc cominus illos
531 aggredimur levibus vicina per aequora cymbis.
532 Intrepidi nos exspectant, gaudentque profundo
533 Oceani ignotas illis spectare carinas.
534 Illi etenim utuntur nulla compage phaselis
535 intextis, solido atque uno sed robore, et undas
536 sulcant remorum valido tantum agmine freti :
537 non illis velorum usus, non nautica noscunt
538 arma ratis, non astra polo surgentia servant.
539 Vim nullam intulimus nautis piscantibus alto,
24
540 sed tibi nunc mirum dicam, dignumque relatu :
541 hic piscis salsa est clarus venator in unda
542 Quiqueiae, necnon vastae circa aequora Cubae,
543 anguillae similis nostrae, sed corpore major,
544 et facie informi, nostris non notus in oris.
545 Hic pisces insectatur, veluti canis acer
546 errantes capreas campisque et montibus altis,
547 multiplices cujus squamae certo ordine corpus
548 permixtae spinis armant, veluti rubus asper.
549 Hunc Guaicanum appellat gens incola piscem :
550 pellem habet hoc monstrum summa in cervice supraque
551 squallentes humeros, supra et squallentia colla.
552 Piscator trahit hunc intorto fune revinctum
553 obstrictumque ratis lateri, patriisque sub undis
554 pabula captivo noctesque diesque ministrat ;
555 affixa est laevo lateri nam lignea sedes,
556 quam colit aequoreas cum volvit turbidus undas
557 Auster, et ex alto cadit imber, et Eurus arenas
558 attollit supra scopulos : tunc sueta sub alto
559 fornice tecta habitat, tutusque quiescit in undis.
560 Luce nova piscosa tenet loca nauta profundi
561 et secum ducit vinctum per caerula piscem,
562 atque ubi squamosam prolem per marmora cernit
563 demittit subito funem ; tunc ille per aequor,
564 ceu liber vinclis, graditur, secumque rudentem
565 ducit, et errantem sequitur per caerula praedam :
566 sic contra ruit hos animis et robore fidens.
567 Impositam dorso pellem mox explicat omnem,
568 implicat et piscem conjecta pelle, capitque
569 intrepidus, spinisque ferit (nam carcere nigro
570 hunc frenat). Tunc nauta vigil de gurgite funem
571 paulatim trahit ad litus, captosque sub undis
572 luctantes simul adducit, sed cum prope litus
573 accessit nova praeda, levi piscator in altum
574 dat sese celerans saltu, turbamque per aequor
575 sustinet ; accurrunt comites, pariterque labori
576 succedunt, at piscis ovans captiva tenaci
577 corpora rete tenet semper, semperque teneret
578 impavidus, patrio dum viveret aequore, sed cum
579 caelum haurit pellem laxat, piscesque relinquit,
580 et celer aequoreis mox sese fluctibus abdit.
581 Ille etenim caelum hoc nostrum, non aera nostrum
582 ferre potest, ideo nautae piscem aequora supra
583 tollunt, ut clausam linquat viso aere gentem.
584 Saepe etiam varios glomerato examine pisces
585 insidiis capit, et visa testudine contra
586 tendit iter, nam dum placido nova pabula quaerit
587 concha mari, tenet ora suae non praescia mortis
588 exserta, et nullas pascens timet aequore fraudes.
589 Hic piscis maria alta colit, piscator et omnis
590 unum habet, facilisque unda quaerentibus ille est.
591 Quattuor hi conchas nobis, piscesque dederunt,
592 nos illis contra dedimus gratissima dona.
593 Pandimus has inter dum vero lintea terras,
594 indigenae ruere ad ponti cava litora gentes,
595 et panem, et fructus, et secum ferre volucres ;
596 intentique oculis nostras mirarier alnos,
597 dicere et e caelo nos descendisse supremo.
25
598 Insula sese etiam tractu tollebat eodem,
599 qua vidi tantum sinuosa ad litora torvo
600 aspectu turpique canes, quos educat illa
601 barbara gens, illosque neci demittit, et exta,
602 cunctaque membra coquit, mensisque epulatur avitis,
603 et consanguineas vocat ad convivia gentes.
604 Hos referunt sine latratus componere soles :
605 vidi ego verberibus domitum non edere vocem,
606 non gemitus, non latratus, dum linqueret auras
607 vitales tandem sub fuste et verbere torto.
608 Sed dum sulcarem has inter rapida aequora terras,
609 ingredior multas non tuto in gurgite fauces
610 angusti maris : hic poterat non navita retro
611 vertere cunctantes jam fesso remige puppes.
612 Pontus erat nive candidior, sparsusque recenti
613 lacte videbatur passim candescere fluctus.
614 Luna tenebat iter medium sublimis Olympi,
615 cum maris intravit scopulos prope litora tendens
616 puppis iter Zephyrisque legens felicibus oras.
617 Dumque darem Cubae turgentia vela per undas,
618 mons procul ostentat sese densissimus umbris :
619 hunc fessi petimus montem, silvisque subimus
620 umbriferis, quarum summo de vertice fontes
621 surgebant raucoque sono vada salsa petebant.
622 Hic pinus sese in caelum pulcherrima tollit
623 palmaque summa petit caeli convexa flagellis.
624 Tunc nautae ingressi silvas ligna arida ferro
625 scindebant, liquidisque implebant fontibus urnas.
626 Transirem has inter sed dum freta concita terras,
627 hic miles captare feras assuetus opacam
628 est silvam ingressus, vidit qui vestibus albis
629 indutos homines usque ad vestigia : qui tunc
630 vertit iter, meque admonuit vidisse togatam
631 hoc nemore aerio gentem. Tunc laetus in altam
632 immisi silvam selecto ex ordine certos,
633 qui nemus umbrosum transgressi haud tendere gressus
634 incoeptos potuere ultra, namque herba tegebat
635 plurima planitiem camporum aditumque vetabat.
636 Tunc subito rediit miles, rediensque ferarum
637 grandia conspexit vestigia tramite in alto,
638 percussusque metu mentem rediit celer ad nos.
639 Parte alia silvam ingentem fragantia versus
640 litora conspexi, quam vitis plurimus ambit
641 pampinus, innectitque comas, ramosque virentes.
642 Litus ad Hesperium tali de vite racemos
643 attulimus succo gravidos, dulcique sapore.
644 Atque grues magnas per pascua florea vidi.
645 Hos tractus regionis aquae obduxere palustres,
646 in quibus ad litus conchylia lucida vidi.
647 At dum vela Notus tendit flatuque secundo
648 aspirat nostris ratibus, procul ardua nautae
649 culmina terrarum aspiciunt, lucosque sonantes ;
650 vertimus huc laeti puppes, qua vasta secundum
651 aequora se geminae tollebant rupibus aedes :
652 his domibus vir solus erat, confectus et aevo
653 et macie, et nulla velutus corpora veste.
654 Hunc ducunt propere ad naves et ad aequora, quem mox
655 Didacus interpres dictis compellat amicis
26
656 et fari hortatur, cui sint haec subdita regno
657 litora, quaeve habitent trans montis culmina gentes,
658 sed captus non dicta capit, nec percipit aure.
659 Ille tamen montem hunc ultra signisque manuque
660 monstrabat populum esse alium, regemque potentem,
661 qui sese indueret diversis vestibus, ut nos.
662 Tunc cupidi versus juga celsa ratesque sinusque
663 dirigimus primae solventes tempore lucis.
664 Dumque maris molimur iter per caerula, centum
665 occurrunt nobis lintres, signisque salutant,
666 miranturque novas puppes, habitumque, virosque
667 armatos, ostroque duces auroque nitentes.
668 Hoc etiam tractu longo conchylia multa,
669 quae baccas gignunt limoso in litore vidi.
670 Me tenuit mora nulla loco, sed protinus ultra
671 progredior : nec erat rupes, nec culmen in ipso
672 litore, fumiferos quod non effunderet ignes.
673 Dum legimus scopulos latebrosaque saxa sub undis,
674 et quae spectabant Austrum et quae litus Eoum,
675 tercentum positae sinuoso in marmore terrae
676 apparent, densis spectandae frondibus omnes.
677 Invitus tandem convertere lintea cogor,
678 namque omnis vario ventorum turbine puppis
679 victa erat, et comites fessi, et fracta omnia nostra
680 arma ratis longum ob cursum et cava litora Cubae ;
681 tardaque classis erat, quae jam mare lassa vadosum
682 presserat et laxis acceperat aequora rimis,
683 panis et Oceani emensis corruptus ab undis
684 nauticus, atque omnis rerum jam navita fessus.
685 Mons erat ante oculos rapide praeruptus aquai,
686 ut me tunc positum conspexi in limine leti,
687 sustuli ad alta oculos supera et sic voce Parentem
688 Unigenae Christi lacrimis sum fatus obortis :
689 "Dum nos hac classe exigua freta mota tenemus,
690 Davidica o proles Virgo, qua clarius ullum
691 lumen, nec terrae, nec habent celsa atria caeli,
692 heu, quianam tanti disjecta per aequora Cauri
693 proelia concurrunt inter se, haud ipse ego possem
694 solvere me his rapidis (nisi me Deus adjuvet) undis ?
695 Respice nos, audique preces. Non (te duce) Syrtes
696 aut Maleae horrendas cautes, fluctusque timebo."
697 Deinde ferit tumidum contis mare nautica pubes,
698 nec curat venturam hiemem, ventosque procaces.
699 Haud longum in medio tempus freta mota quierunt
700 et circumstrati fluctus, Zephyrique resedit
701 spiritus et caelo tempestas clara refulsit.
702 Tunc meme ad socios vertens, sic sum ore locutos :
703 "Vidistis maris insidias, murmurque minasque,
704 ingeminare Notos, piceamque insurgere noctem,
705 mox posuisse Notos, pacataque murmura ponti,
706 et lucem Oceano et terris rediisse serenam.
707 Sint quamvis sine nube dies, sine flamine noctes,
708 attamen haec non fraude carent, nec credere nautis
709 huic monstro sese tutum est, nec lenibus undis."
710 Sed dum nimborum crebescere proelia sensi,
711 ipse sinum obliquo spirantia flamina contra
712 et nautae subigunt remis fera per freta puppes :
713 uncta natat pinus, quamquam esset fessa profundo.
27
714 Dum redeo, Boreas me vexit in aequora magnis
715 plena adeo testudinibus ut navita cursum
716 flectere non posset magna sine mole retrorsum ;
717 has fauces tandem evasi, mox aequoris alti
718 ingentem tractum ingredior, qui gurgite ab imo
719 Scythonia magis albus erat nive lacteque puro,
720 et passim niveis spumabant fluctibus undae.
721 Ipse gubernator, metuens vada prona, propinquum
722 contorsit proram ad litus, qua venerat, et qua
723 non spirant vada, nec scopulis immurmurat aequor.
724 Et (mirum) nobis Cubae venit obvia pubes
725 (nam nullos mea gens populos turbaverat armis)
726 plurima dona ferens ad navem laeta, palumbesque
727 ingentes, quorum spirabat guttur odores
728 Assyrios : nos tunc accepto munere laeti
729 vela damus. Quos et quondam metus acer agebat
730 in montes agitare fugam, nemorumque latebris
731 abdere se, nunc ad naves et ad ipsa ruebant
732 sponte vada, et nostrae gratissima munera classi
733 portabant ; panem et lympham, viridesque volucres,
734 et varios fructus quos tellus illa ferebat.
735 Hanc gentes quae tunc habitabant litoris oram
736 quod rectum est servant, vivunt sine legibus ullis,
737 indice non illis opus est ; hi turpia damna
738 non norunt, ullive novas intendere lites.
739 Omnia sunt illis communia gentibus, ut sol
740 et luna est, atque arva colunt quantum indiget usus,
741 nec quisquam servat sua praedia : multa supersunt
742 jugera, queis illic committere semina possent.
743 Non habet haec regio felix regemve, tyrannumve,
744 aut civem vitas et crimina castigantem.
745 Oppida non cingunt muris, non saepibus arva,
746 maitiumque colunt tantum, juccasque agiesque.
747 Hinc ego digrediens iterum rediturus easdem
748 in partes sub casum hiemis, placido feror Euro
749 Jamaicum ad litus, tepidum qua spectat ad Austrum,
750 et latera illius vidi, et nemora ardua longe,
751 et passim virides hortos beneolentiaque arva :
752 auriferaeque illic detexi litus Haiti,
753 atque ignota mihi nemora, et non parva fluenta.
754 Ipse viam hanc alacris tranquilla per aequora inivi,
755 dehinc sancti portum Nicolai intramus, ibique
756 accepit statio fessas tutissima puppes.
757 Portus erat circum saxis incinctus et alto
758 gurgite stagnantis ponti, quo clausa silebat
759 unda, nec horrisonos fluctus, ventosque timebat.
760 Transirem autumni dum tempore litus Haiti
761 per maris irati rabiem perque horrida saxa,
762 quaerebam vigil ipse locum, quo condere possem
763 litore procurvo fessas cum remige puppes ;
764 me Deus interea haud liquit, dum solis in ortu
765 aspexi terram, quae respondebat Haiti
766 litoribus curvis contra, quam nomine dicunt
767 Adamanam indigenae : validis has inter utrasque
768 deferor impulsus ventis, ubi nocte sequenti
769 passa suo de more graves est luna labores.
770 Tempestate eadem quinque horas atque trientem
771 cognovi Gades inter differre, marisque
28
772 quos ego sulcabam, abrupto cum sidere, fluctus,
773 turbati quae causa maris fuit atque procellae.
774 Cete instar monstrum horrendum vada turbida tranans
775 venturam ob tempestatem, nec habere receptus
776 jam tutos poterat, ponto se immiscuit atro.
777 Tunc ego me in portus penetralia et in cava saxa
778 addideram multos soles sed post ubi vidi
779 pacatum pelagus direxi carbasa versus
780 optatos portus, speratae et litus Haiti.
781 Hic ubi germanumque meum, comitesque, ratesque
782 inveni incolumes, populum et parere volentem,
783 atque novam struere est visum hoc tunc litore puppem,
784 quassatasque Notis aliquot sarcire carinas.
785 Miles tela novat, discissaque carbasa nautae,
786 cum gravis autumnus silvis ponebat et arvis
787 innumeros latis foetus. Reditumque parabam
788 Cannibalum in terras, ut possem exurere sedes
789 illorumque rates flammis, et perdere ferro,
790 vicinasque illis gentes, populumque timore
791 solvere finitimum, sed enim gravis occupat ossa
792 morbus ob insomnes tot ductas per mare noctes.
793 Semianimisque dehinc Isabellae vectus ad urbem.
794 Me leto tandem eripui, rursusque redire
795 vinique, frugumque, oleique coegit egestas
796 litus ad Hispanum, namque illis navita noster
797 non poterat milesque cibis assuescere, quos fert
798 insula : ad Hispanum decrevi tendere litus,
799 evenere mihi sed quae prius ordine dicam.
800 Nos urbes geminas populi ut fundasse, novasque
801 aedificare domos videre et tollere caelo,
802 cingere et ingenti fossa et circumdare vallo,
803 et premere imperio terras atque aequora circum,
804 confestim exarsere animis, petiereque castrum
805 unanimes divi Thomae cum milite multo,
806 vallaruntque nova muros fossa atque corona.
807 Cujus erat dominus tunc rex Caunoboa, gentesque
808 illius mensem totum obsidione tenebant,
809 haud pavidi nostros in proelia saeva vocantes,
810 nam castrum posui dictum de nomine Thomae
811 aeterno rerum domino in regione Cibavi.
812 Saxea sitque licet tellus, vaga flumina multo
813 attamen effulgent auro, cum praecipue sunt
814 imbribus aucta trahunt madidis de montibus aurum.
815 Actutum hanc arcem praecinxi caespite vivo
816 permixtis fruticum virgis et robore secto,
817 et trabibus fractae vicino in litore puppis,
818 ut sese posset defendere miles ab hoste
819 inclusus, si qua interea sors aspra fuisset,
820 delegique locum supremo in colle, procul qui
821 spectabat regionem omnem, montesque remotos.
822 Hanc arcem intravit bello praeclarus et armis
823 Margaritaeus princeps, dehinc ductor Hoiedas.
824 Hoc castrum indigenae se vincere posse putabant,
825 ut Guacanarillus quondam, qui funditus arcem
826 quam nostrae fecere manus delevit et igni
827 tradidit, et nostros vita spoliavit. Adessent
828 cum pauci, et rex rupisset foedusque fidemque.
829 Sed cum coepisset magnum increbescere murmur,
29
830 obsidione premi nostros in monte Cibavi,
831 armari pedites jussi, lectamque cohortem
832 infrenare leves currus. Tunc cornua rauco
833 clangore instrepuere cavum per inane, frementesque
834 alipedes in bella movent, graviterque juventus
835 saevit ob obscuro socios in carcere clausos.
836 Mox iter arripuere duces nullo ordine, sed cum
837 hac gentes videre procul volitantia signa,
838 deseruere locum et montes petiere supremos.
839 Hoiedas, cui credideram nova moenia castri,
840 jam liber certos duxit, certosque reliquit,
841 qui curam gererent arcis ; mox obvius illis
842 processit, qui subsidio sub nocte serena
843 ibant ; tunc acies junctae quaeque obvia morti
844 corpora dant. Mox Hoiedas se contulit ad nos
845 et totam seriem facti, remque ordine dixit.
846 Illum ad Caunoboam decrevi mittere regem,
847 ulterius bello ut nollet contendere mecum,
848 suaderetque illi injustis discedere ab armis,
849 inter nos coeant potius sed foedera pacis.
850 Dumque moram traheret rex in regione Cibavi,
851 missi etiam legati aderant mandata ferentes
852 ad regem, ut gentem sumptis detruderet armis,
853 quae duro imperio circum sua regna tenebant,
854 quorum unus regem alloquitur : "Rex inclyte, tu nunc
855 nonne vides gentem hanc nostras subjungere terras
856 imperiis ausam, et tot vectigalia numquam
857 his nostris audita locis imponere, circumque
858 aequoreos alias sub leges mittere tractus,
859 condere et his nostris etiam nova moenia terris ?
860 Illorum tanta est animis innata cupido
861 rumpere tranquillam pacem et longa otia, nosque
862 cogere servitio, et duro parere tyranno.
863 Quin etiam (heu facinus) nostros infringere dicunt
864 velle deos sese penitusque abolere, parantque
865 ipsorum sacras avertere protinus aedes.
866 Agricolae infindunt patrios non amplius agros,
867 maitiique solo non mandant semina, et aurum
868 impulsi inquirunt per terrae viscera tantum
869 (pro dolor), unde fames nostris regionibus orta est.
870 Quid referam ? Uxores nostras rapuere parentum
871 e manibus gremiisque, fuit non tuta jugales
872 nondum experta toros virgo, praedaque recenti
873 ducti et avaritia sese involvere rapinis.
874 Matresque et consanguineos, abductaque furtim
875 pignora ab insolito miserescere milite deflent.
876 Ne dubita, cuncti venient in foedera reges
877 finitimi, sparsae circum hoc toto aequore terrae,
878 auxilioque omnes venient. Rem nunc tibi dicam,
879 quam forsan minime reris, gens aspera bello
880 atque a stirpe genus durum ; hoc immitte licet nunc
881 sit nobis regnisque aliis, tamen arma capesset
882 hos contra, cum nos victos aliosque videbunt,
883 illud idem tecum facient, quos saevus aperto
884 advena hic insequitur bello, terraque marique.
885 Auxilioque aderit nota insula Madanino,
886 quam Caribum uxores habitant, gens effera sumptis
887 arcubus et jaculis, ullos quae non timet hostes,
30
888 adversaque acie pugnans non vulnera vitat :
889 tendit in hostiles eadem quot tela phalangas,
890 impia contento tot vulnera dirigit arcu."
891 Talia vociferans, cunctis mirantibus, aulam
892 orator strepitu ingenti fremituque replevit,
893 impulit et capere arma, locumque involvere flammis.
894 Parte alia Hoiedas suadebat foedera regi
895 jungere, amicitiamque novam cum Rege potentis
896 Hesperiae, poterat solus qui vincere gentes
897 occiduas, ne dum hos populos, quorum otia tantum
898 delectant muliebrem animum, non bellica virtus,
899 verborumque memor sit rex, quae plurima Cemes
900 jam cecinere sui. Stabat velut ardua cedrus
901 in Libano sita, quam Boreae fera verbera flectunt
902 huc illuc, coguntque comas contingere terram
903 interdum, lapsasque ferunt per inania frondes.
904 Blanditiis tandem atque astu deduxit Hoiedas
905 ad me Caunoboam regem, qui post ubi captum
906 se vidit, animum varias convertit ad artes,
907 conscius ipse sibi sceleris, nam fortia leto
908 viginti dederat nostrorum corpora nuper.
909 Non aliter frendet, quam lapsa in retia tigris,
910 quae modo vi propria, modo dentibus et modo aduncis
911 unguibus, aut astu perrumpere vincula tendit.
912 Admonet et fratrem collectas ducere gentes
913 in bellum : mora nulla vocat germanus in arma
914 subjectos regi populos, vicinaque cogit
915 auxilia, et vastant cultoribus arva remotis.
916 Horridus ante aciem in jaculis, vultuque minaci
917 Caunoboae germanus erat, nec terruit illum
918 armorum longe fulgor, sonitusque tubarum.
919 Hic gentes in quinque acies diviserat, et dux
920 expertus bello pugnas de more ciebat,
921 Atque instigabat laetis clamoribus alas,
922 opposuitque suas contra agmina nostra cohortes,
923 stans medius. Cernens Hoiedas tutius esse
924 laevam aciem nostris armis invadere, aperto
925 agminibus quam tot junctis concurrere bello,
926 dehinc dubius stetit an primum prosternere nodum
927 an dextrum vellet peditum, cornuve sinistrum
928 immissis turbaret equis, ceu saeva leaena,
929 quae videt in specula silvis errare juvencos,
930 parte alia gregibus permixtos carpere gramen
931 intonsum cernit subter memora ardua tauros ;
932 illa animum rapit huc illuc, an florea cursu
933 prata petat, laceretque gregem, pariterque juvencos
934 invadat, dubia : in tauros resoluta feroces
935 vertit iter. Sic Hoiedas cum milite lecto
936 aggressus cuneum est dextrum, nam dehinc ubi vidit
937 illorum ductor, princepsque expertus, Hoiedam
938 fulgentem phaleris, flammasque umbone vomentem
939 et galea, secumque metum, strepitusque ferentem
940 ignibus immixtos, et equo clypeata regentem
941 agmina, non aliter pugna perterritus haesit,
942 quam lupus, Atlantis sequitur dum per juga tauros,
943 aeria longe spectans de rupe leonem
944 perfusum latos humeros atque ora cruore :
945 olli animus subito injecta formidine torpet,
31
946 nec versare dolos audet nec fidere cursu,
947 non animis contra ire cupit. Verum ille ubi vidit
948 jactum intra teli pugnam adventare, remissis
949 tunc loris equitum erupit clamore, et equorum
950 pectoribus stravit pugnantum pectora cursu,
951 et belli nodo, laeva de parte, timorem
952 immisit. Fugere alii per prata, cavasque
953 per rupes tenuere viam, pacemque petebant.
954 Ductorem belli captivum duxit Hoiedas.
955 Accidit et nostris sors haec adversa carinis,
956 impediit quae classis iter, nam sideris ortu
957 sub Cancri Eoo surgens de cardine venit
958 turbo ingens, qui praeruptis radicibus imis
959 evertit, stravitque solo, et nemora ardua longe
960 planitiem in latam traxit, piceasque procellas,
961 et tumido fluctu radiantia sidera tinxit,
962 immersitque rates undis, et vincula rupit ;
963 namque mare in terram irrupit cum turbine vasto,
964 Quiqueiae et pariter litus, vicinaque ponto
965 proluit arva, domosque maris devexit ad undas.
966 Jamque fere amissis ratibus in gurgite, tristes
967 pectore volvebam curas : hinc bella premebant
968 Cannibalum, hinc tanto quassatae a turbine puppes,
969 hinc fessi comites, illinc penuria rerum.
970 Haec animis potior nobis sententia surgit :
971 jussi ego tunc subito geminas aptare carinas
972 atque rates refici, perfractaque transtra novari.
973 Certatim socii incumbunt et in aequora classem
974 deducunt, Taurus cum sese attollere caelo
975 inciperet. Nos exorto jam sole tenemus
976 aequoreos cursus ratibus, sed fratre relicto,
977 qui late regeret populos, et quem penes esset
978 imperium maris Oceani, atque exercitus omnis.
979 Ducebam mecum hos geminos per caerula reges ;
980 hi, testes mihi sunt proceres, quos non mala febris
981 corripuit, non morbus edax maerentia pressit
982 corpora, sed miseros dolor ingens abstulit, ut se
983 viderunt duci captos ad regna potentis
984 Hesperiae, quam dives aquis fecundat Iberus.
985 Adversa redii sine tempestate remenso
986 aequore ad optatos portus ; solita urbe morantem
987 inveni propere regem. Rex protinus armis
988 instructas octo puppes, atque aera, manumque
989 lectam hominum, vinique cados, frugesque ministrat.
990 Atque illas solvens Hispano e litore tandem
991 deveni exiguam tota cum classe Maderam,
992 et misi ad fratrem naves, mala et aspera sed sors
993 Quiqueiae nobis inimicas detulit oras,
994 Roldanus quas et socii dicione tenebant.
32
DE NAVIGATIONE CHRISTOPH. COLUMBI LIBER TERTIUS.
N_3 v.1 Inde ego digrediens ternis cum puppibus aequor
2 ingredior maris ; hic sparsas per caerula terras
3 invenio, quas Hesperidas coluisse superstes
4 fama refert : has infectas vitio aeris oras
5 effugimus densaque simul caligine caelum.
6 Dehinc testudinibus plenum tandem ad mare veni,
7 applicuique rates vicini ad litoris oram,
8 quod gentes habitant diversa per aequora vectae,
9 quas scabies mala pertentat, quam sanguine largo
10 et gelido illarum tingunt, niveumque colorem,
11 invisamque luem toto de corpore pellunt ;
12 has solum mandunt aegri, dum corpora curant.
13 Insula non longe posita est, quae vertice ab alto
14 et circum latera et circum juga celsa ruebat
15 ignitos caeli rapido cum turbine tractus,
16 cum spirant contra validi de partibus Euri
17 et cava percurrunt immissis flatibus antra,
18 ardentesque globos flammarum ad sidera volvit
19 sulfureo immixtos fumo atque bituminis aura :
20 non secus Aetna solet luce exspirare cavernis
21 Sicaniis volucres fumos, et noctibus ignes.
22 Atque viam tenuit vasti maris aerea pinus
23 australis, tandemque, in fervida marmora ponti
24 rumpimus. Hic calor austrinus membra, ossa, medullasque
25 intrabat, nec erat requies, nam mole fluebat
26 corporea immundus sudor calefactus, et aer
27 paene ipsa urebat cava vela, gravisque carinas
28 vexabat fessas pelagi sine murmure fervor,
29 atque cados aestus scindebat et arida transtra,
30 navita nec poterat tantos perferre calores.
31 Et tunc tempus erat, quo messor laetus aristas
32 colligit, et late Cancri sub sideris ortu
33 aestuat omnis ager, campique ardore dehiscunt.
34 Interea hic octo soles, sine flatibus ullis
35 ventorum, placidus tanto in discrimine pontus
36 oppressum me detinuit, ubi nulla salutis
37 spes erat, et juvit nos tunc densissima nubes,
38 quae texit spatium hoc ponti nostrasque biremes.
39 Hic ego me caelo vertens sum talia fatus :
40 "Eripe me his, Pater alme, malis et per mare vectum
41 respice in infidas Syrtes, da tendere cursus
42 posse ratem ad portum, tantamque evadere pestem.
43 Adsis, o Virgo alma, precor sanctissima, namque
44 in sua vota vocat te navita, cum mare fundo
45 aestuat et rapidi volvunt freta fervida venti,
46 inque fugam infesto conversus miles ab hoste
47 te semper vocat auxilio, silvisque viator
48 Luciferi insidiis hominum deprensus in ortu
49 alta suos tendens ad caeli sidera vultus,
50 latronum duce Te sperat se evadere fraudes,
51 unigenamque tuum, mihi qui Dominusque, Deusque,
52 et fuit, et mihi semper erit, ne deserat, ora."
53 Nec mora spirarunt Vulturni flamina, et aequor
54 per placidum puppis fertur, rostroque profundum
55 tranquillum ruit huc illuc, versusque cadentem,
33
56 qua longe montes aperit, silvamque comantem,
57 impello solem puppes, et verrimus undas.
58 Tunc noster sese vertex subducere coepit,
59 astrorumque alios hunc contra aspeximus ignes
60 atque aliam caeli faciem, quam noram ego primum
61 esse plagam austrinae partis, nam sidera nostris
62 elucent mage, temperies mitissima passim est.
63 Ipsa ratis vasti dorsum maris ascendebat,
64 haud secus ac celsum montem, sed non tamen ulla
65 ardua terrarum prope, vel longinqua videbam.
66 Tunc nos ignarique viae, trepidique calore,
67 protinus excutimur longinqua per aequora cursu
68 atque iterum sese nostris ostendere coepit
69 luminibus caelo vertex sublimis ab alto.
70 Tertia lux tandem nebulis erupit et alto
71 fulsit, et e nostris aestusque colorque recessit
72 ossibus et membris venit vigor. Inde per aequor
73 ignotum tentamus iter, quo marmore vasto
74 nulla videbatur circum se attollere tellus.
75 Conscendit malum Mendez ut cernere posset
76 eminus Oceani tractus, tunc lumina vertens
77 ad nos exclamat longe se cernere terram,
78 quae montes ternos monstrat, silvamque comantem.
79 Quo laeto clamore, dolor procul abfuit omnis
80 et solitae vires animo rediere, abiitque
81 pallidus ore color, nosque anxia cura reliquit.
82 Sed non hoc potui propter vada proxima litus
83 tangere, tunc illic silvas, et prata sub umbris
84 arboreis, et litoreo beneolentia tractu
85 gramina, et halantes conspexi floribus hortos.
86 Persequimur nostros cursus, tandemque sub ortu
87 aurorae et solis radiantia lumina contra
88 ingentem portum intramus, cum lucidus inter
89 signa Leo late attollit humerosque jubasque
90 fulgentes, et triticeas terit area messes,
91 agricolamque labor durus sub sole fatigat.
92 Portus erat prope fontis aquam, quae tramite lapso
93 gramineo mites undas litusque petebat.
94 Huc nobis visum est defessas condere puppes,
95 compagesque simul quassas conjungere, et arma
96 instaurare ratis, curare et corpora fessa.
97 Indigenae nulli hanc terram litusque colebant,
98 hisque locis novi vestigia multa ferarum.
99 Vicinum litus tacitis accedere remis
100 aspexi cymbam, quae per vada salsa vehebat
101 proceros membris juvenes, quibus arma sagittae,
102 scutaque, et arcus erant, semiustaque cuspide tela.
103 Longa his caesaries et non intorta fluebat
104 per latos effusa humeros, nigrantiaque ora.
105 Inguina gossipio cuncti, mixtoque colore
106 velabant, vittisque femur, at cetera nudi.
107 Ipse hos et signis et laeta voce vocabam,
108 queis non visa prius ostendi munera longe,
109 et specula hinc calybe e nitido, paterasque figuris
110 diversis auro pictas, varioque colore.
111 Aera foraminibus pertusa et concava dulces
112 tinnitus longe edebant strepitusque canoros ;
113 tincta colore rubro ramosa coralia pansis
34
114 portabant nautae manibus. Sed post ubi vidi
115 nescia muneribus nostris mansuescere corda,
116 detorsi hos contra lecto jam milite proram.
117 Illi autem validis conatibus impellebant
118 per pelagus retro lembum, nec dona putabant
119 nostra carere dolis, qui non cava vela ratesque
120 cessabant spectare oculis, atque arma, tubasque,
121 atque intertextas argento et murice laenas,
122 et longe rauca stridentia tympana voce.
123 Tunc ego conspiciens oblato munere me nil
124 proficere, hic jussi juvenes inflare cicutas
125 atque ebur, et cantus prora exercere vicissim,
126 ducere et assuetas sublimi in puppe choreas,
127 illorum ut sonitus animis dulcedine motis
128 ne fugerent. Cymbam sistunt, remisque relictis
129 arma manu intrepidi rapiunt, cantuque vocari
130 insolito sese in certamina dura putabant,
131 ignari sonitus litui, vocumque canentum.
132 Nostrorum pars tela manu, nervoque sagittas
133 aptabat, nec non pugnae se quisque parabat.
134 Hi tandem pacati animos ad litora tendunt,
135 descenduntque simul, sequitur quos cetera pubes
136 atque inter sese signis nutuque loquuntur.
137 Illi sed postquam rectorem accersere puppis
138 me dextra videre, ruunt ad litora et alnum
139 conscendunt veriti insidias : volat illa per undas,
140 quos non insequimur. Sed recto tramite vasti
141 prosequimur pelagi tractum, quo non procul ingens
142 cursus aquae liquido veniebat ab aequore, qua sol
143 surgit et occiduas tendit se vertere ad oras.
144 Invia erat nautis et non tractabilis unda,
145 quam tenui, et fateor toties me mille procellis
146 jactatum, atque in vota Deum me saepe vocasse,
147 qua late fervet Scyllae tumida unda sequacis,
148 non me vexavit tantum tamen ullus in undis
149 terror et indomitum mediis in Syrtibus aequor.
150 Ulteriusque ruens in aperta pericula, tandem
151 invenio immensas hoc ipso in litore fauces
152 ad quas ille ingens fluxus tendebat aquarum
153 et se condebat sinuoso hoc gurgite ponti ;
154 his ego navifragis decursibus ora Draconis
155 imposui nomen. Juxta haec jacet insula vasto
156 cincta mari, non illa ullis habitata colonis :
157 huic "Margaritae" mihi nomen ponere visum est.
158 Non nullos cursum tenui per marmora soles
159 dulcis aquae, quantoque magis, Perenotte, cadentem
160 carbasa vertebam ad solem, tanto magis amnis
161 gratus erat : tantus sese erumpebat aquarum
162 impetus in pelagi fluctus e faucibus alti
163 fluminis occurrens salsis resonantibus undis,
164 atque inter sese veluti certamen inibant.
165 Altus hic ad laevam praecelso vertice se mons
166 tollebat caelo, quem simius ora colebat
167 horrida habens nigrosque oculos, caudamque reflexam.
168 Nudum litus erat, nullique habitabilis ora.
169 Descendunt pauci in terram, qui sat bene cultos
170 passim agros cernunt vacuos cultore, domusque
171 exiguas, qui forte habitabant montibus altis.
35
172 At latere e montis laevo videre patentem
173 planitiem, quam nos petimus, venere sed ipsi
174 indigenae externas visuri ad litora gentes.
175 Tellurem hanc Pariam signis et voce vocari
176 novimus, et plenam populis, atque ubere campi ;
177 moribus haec facilis gens est, membrisque decora.
178 Quattuor indigenas mecum per caerula vexi,
179 ut loca vel signis circum, nutuque notarent.
180 His mihi non visum est Pariae considere regnis,
181 sed dum litoreos me velle capessere tractus
182 abnuerem, procul ecce ruit gens nuda carinas
183 visendi studio ad litus, classique propinquant
184 certatim innumerae scindentes marmora cymbae.
185 Puro colla auro ornati, gemmisque, lacertosque
186 armillis : petii signis quo litore baccas
187 totque auri massas legerent, tunc barbara pubes
188 per nutus responsa dabat, gemmasque repertas
189 atque aurum fulva inventum monstrabat arena.
190 Armatos ego tunc vicina ad litora misi,
191 qui pelago et silvis loca proxima cuncta notarent ;
192 horum ductor erat miles, qui vidit in orbem
193 constructas aedes, nigroque sedilia ligno :
194 ast operosa tamen portant ad litora fructus
195 ignotos penitus nostris, varioque colore,
196 alba ferunt nec non et vina rubentia secum,
197 non uvis expressa, tamen gratissima vina
198 fructibus innumeris facta et pluvialibus undis.
199 Sunt albi indigenae, mites placidique, nec ullum
200 ipsorum hospitio nec litore cominus arcent.
201 Inguina gossipio velant, ac cetera nudi.
202 Qui vero missi fuerant exquirere montes
203 vicinosque sinus, redierunt ad cava laeti
204 litora, baccarumque simul candentia serta
205 portarunt, vinique cados, fructusque recentes.
206 His trahere haud sivere diu me tempus in oris
207 undis corruptae fruges, sed linquere visum est
208 has terras, iterum invisuro vere sequenti.
209 Has Manacapanam indigenae, ditemque Cubanam,
210 Curianamque vocant felices ubere campos.
211 Et vetuere aurarum animae, pelagusque vadosum,
212 praecipitesque maris cursus, nam turbine magno
213 ipsa movebatur huc illuc regia puppis.
214 Syrtibus his tandem et brevibus dubiisque periclis
215 emersi classe incolumi, vada praetervectus
216 saxea. Dehinc tenui jam lasso remige tractus
217 ingentis Pariae, credens hanc esse marinis
218 fluctibus incinctam et metuens, dum vela per oras
219 occasus tendo credens me posse tenere
220 litora Quiqueiae, classis devenit in altum
221 et rapidum flumen, cui cedat turbidus Ister
222 et Nilus, quamvis magno comitatus aquarum
223 agmine septenis campos maris intret apertos
224 fluminibus. Paulo ulterius mox maestus ad ipsum
225 occasum solis verrebam caerula classe,
226 queis passim (nam vera loquor) viret herba profundo
227 remigiis invisa : rates fluitantia ponto
228 semina tardabant virides imitantia baccas
229 lentisci, laetaeque maris sub fluctibus herbae.
36
230 Sed cum me in vastoque sinu ignotisque viderem
231 herbis implicitum, verto mea vela retrorsum
232 ad Boream, fluctusque seco Quiqueia versus
233 litora, quae tandem jam nota per aequora vecti
234 prendimus, optatasque diu devenimus oras,
235 cum gravis autumnus fructus ostenderet altis
236 arboribus, summisque in collibus uva ruberet.
237 Pauca super celebri dicam, Perenotte, Quiqueia,
238 has inter fama quae non est ultima terras.
239 Castaneae similis folio est haec insula vasto
240 cincta mari, circum in numerum quam mille coronant
241 portusque, et liquidi fontes, et stagna, lacusque.
242 Haec gens natura est facilis, nam poplite flexo
243 ipse salutabam quoties de more Parentem
244 Unigenae Christi, genua inflectebat et altam
245 ad caeli sua tunc vertebat lumina sedem.
246 Haec minor Hesperia paulo est, quam quattuor inter
247 flumina lata fluunt, quae delabuntur ab altis
248 montibus in medio positis, quibus insula surgit.
249 Junna petit nitidi resonans ingentia solis
250 lumina et Eoum litus, Jacheque secundus
251 volvit in Oceanum cursus, qua perfurit Auster.
252 Tertius incurvo decurrit Naiba cornu
253 horrificum versus Boream, gelidosque Triones,
254 quartus Atibunicus tendit qua lucida solis
255 lampas ad Oceanum vergit, rutiloque recedens
256 lumine sideribus terram, noctemque relinquit.
257 Quattuor haec numquam robustus flumina fossor
258 aggeribus (fama est) cingit, vel caespite vallat :
259 attonitus sata laeta videt non vecta per agros
260 undantes, non tecta natant, non flumen abundans
261 involvit homines undis, aut hordea fossis.
262 Deducuntque rates remis, sed palmula nostris
263 longe est dissimilis, mage lataque, et aequore lembum
264 brachia lenta trahunt, dehinc retro brachia ducunt,
265 namque carent scalmis, ubi possint ponere remos.
266 Quiqueiae in cunctis fodiunt regionibus aurum,
267 Cibavo tamen in tractu, magnaque Cubana
268 est facile, illud enim non sese abscondit in altis
269 visceribus terrae, at primo se ostentat ab ictu
270 cuspidis incurvae, dum terram scindit agrestis.
271 Saepe etiam effossis fluviorum quaeritur alveis,
272 qua rutilant undae, sed cum cadit humidus alto
273 humor et undanti tellurem verberat imbre,
274 tunc mixtos auro latices vaga flumina ducunt,
275 et parvus labor est ipsis, nam caerula subter,
276 atque lacus, fluviosque natant, nec flatibus Austri
277 terrentur, subita nec tempestate recedunt.
278 Pars implet cumulo vannum fluvialis arenae,
279 quem manibus geminis quatiunt : illa acta sub auras
280 effulgens flavis aurum secludit arenis.
281 Non baccis, gemmisque carent haec flumina, et omnis
282 Quiqueiae sinus, atque eadem sunt monte Cibavo.
283 Auri terra ferax parva in dicione Cotoi est,
284 qua si quis tofum frangat, vel saxa cavernis
285 inclusa, apparent auri vestigia fulvi,
286 et venae elucent effossis rupibus auri.
287 Jamiroae flumen qua tangit litora fons est,
37
288 qui subter mare se condit et rursus ad auras
289 occulto rediens saxoso erumpit hiatu :
290 indicio est immissus aquis ex subere cortex
291 aridus, aut folia autumni labentia ramis,
292 quae collapsa fluunt una cum fonte sub antris
293 Oceani, latebrisque cavis, et vecta superne
294 illo eodem ostentat vasto se rupis hiatu.
295 Haec tellus est cincta mari, densisque cavernis.
296 Piscator colit hos scopulos, atque aequora tantum,
297 lintribus exiguis, quae sunt sat proxima, nam sex
298 milia Quiqueiae distant a litore magnae.
299 Effodiunt hac electri regione metallum,
300 quod grave, quod solidum atque sonans, fulvoque colore est.
301 Succinaque his etiam nascuntur montibus, ipsisque
302 e specubus stillat flavus color, egregiusque,
303 acceptusque ideo, et gratus pictoribus ; illis
304 nascitur atque frutex silvis, qui grana coloris
305 producit rubri tingendis vestibus apta :
306 scriptores fruticem hunc coccum dixere Pelasgi.
307 Dulcis aquae salsaeque lacus sunt montibus illis,
308 planitieque alii in lata, quos verberat amplis
309 retibus et funda : pisces, praedamque reducit
310 ad ripam piscator. Ego hunc fallacibus hamis
311 edocui errantes per stagna liquentia pisces
312 fallere, et intextis illos includere nassis,
313 conficere atque hamos docui, et detexere nassam,
314 nam capere hac nostra non norat arundine praedam,
315 hic nassae non usus erat, non tortilis hami.
316 Vere novo viret herba comis graveolentibus, et cum
317 ingruit aestatis fervor, nec tempore defit
318 autumni, aut cum saevit hiems, cui Bagua nomen,
319 exiguum nec dant illis sua flumina lucrum,
320 stagna, lacusque ; legit piscator callidus herbam hanc
321 atque minutatim tundit, spargitque per undas,
322 queis mixta attonitos pisces facit, hosque vagantes
323 atque supinatos in aqua, non retibus illi,
324 sed manibus vivos captant : mos hic quoque nostris
325 in fluviis servatur adhuc cum fenore multo.
326 Otia amant nemorumque leves cum cantibus umbras,
327 lususque, et choreas nitidi prope fontis ad undas.
328 Non opus est illis bis tinctas murice laenas
329 induere atque vias auro, quas femina Coa
330 disposuit : vivunt nudi. Et mollissima semper
331 illic temperies ridet, nemora ardua longe
332 frondent et mites pendent ex arbore fetus.
333 Hic genus aucupii (visu mirabile) dicam,
334 quo lacubus captant volucres, undaque palustri.
335 Namque lacus circum volitat immensa volucrum
336 copia, diversis magnam quae piscibus explent
337 ingluviem atque herba viridi, quae plurima fundo est.
338 Hic mergi stagna ipsa colunt, corvique vagantes,
339 humidaque herbosis detondent prata sub undis.
340 Hic olor albus, anas, variae fulicae, hic caput anser
341 ostentans rutilum stagnis, cui corpore toto
342 candor inest, niveo montana ligustra colore,
343 intactasque nives superans, floremque Hyacinthi.
344 Nascitur intra hortos sepemque cucurbita ventre
345 immenso, cui parva parens est arbor Hibura :
38
346 protinus hanc assuetus aquis saxo cavat auceps
347 et siccat sub sole, lacusque et stagna per alta,
348 perque undas late spargit ; huc fluctuat atque huc
349 illa lacu, qua considit genus omne volantum
350 stagna colens, liquidosque lacus, crassasque paludes.
351 Accedit mox ad ripam, et nigrantia colla,
352 et caput, et latos humeros includit inani
353 cortice, dehinc terebrat, qua spirat anhelitus et qua
354 cernere pascentes possit per stagna volucres.
355 Artibus his fretus summo tenus ore liquores
356 ingreditur, volucrumque petit densum agmen et una
357 per stagna incedit tacitus, centumque vagatur
358 alitibus permixtus, avesque intercipit arte
359 incautas, captatque dolis : nam dum caput undis
360 demittit volucris, rimatur et humida rostro
361 stagna, cibos passim non alto in gurgite quaerens,
362 dextraque laevaque caput mersum implicat auceps,
363 frangit et actutum guttur, praedamque reponit
364 exstinctam laevo lateri, qua mantica pendet.
365 Perque pedes etiam dextra furtim capit auceps,
366 dum laetae strepitant in aquis et roribus alas
367 perfundunt, alisque vocant bipatentibus imbrem,
368 quo plausu percussa sonat mota unda, sequentes
369 nec sociae terrentur aves, fugiuntve, sed illam
370 sponte putant demersam undis, solamque vagari
371 per laticem et solitas lymphis stagnantibus escas
372 quaerere, vel subter nando percurrere ripas.
373 Plurima nam fluitans per stagna cucurbita tutas
374 reddit ab insidiis anates, aliasque volucres ;
375 saepe sedet capiti volucris, quae non timet ullas
376 tunc fraudes, lacubusque volat, revolatque, iterumque
377 aucupis insidit capiti : dumque ille sub undis
378 spectat aves, canit illa, sonosque e gutture rauco
379 effundit, petit aut latices plaudentibus alis,
380 corneaque ora lacu volitans facto agmine mergit,
381 aucupis et dextra patriis occumbit in undis.
382 Atque alius tereti calamo confisus et arcu
383 alituum genus omne ferit per stagna sagittis,
384 et si forte cadit mediis moritura sub undis
385 ardea, stagna secat celerans, praedamque reportat.
386 Hunc auceps morem semper non servat eumdem,
387 cum volucres capit, interdum nam fronde virenti,
388 qua per stagna canunt volucres, collumque caputque
389 implicat, ingrediturque silens tenus ore lacunam,
390 non longe a ripa liquidis stans rectus in undis,
391 qua laetae strepitant volucres, luduntve, cibumve
392 rimantur, pelagique parant trans aequore cursum,
393 ut nostrae faciunt volucres, cum litora linquunt,
394 turmatimque petunt tepidos facto agmine soles.
395 Ut vero truncum arboreum, ramosque virentes
396 et foliis baccisque graves videre volucres
397 in mediis stantes undis, necis inscia turba
398 advolitant, ramisque sedent fallacibus, illicque
399 exercent solitos cantus, alacresque vagantur,
400 et tamquam tutae revolant ad frondea tecta,
401 et pedicas fraudesque petunt, pariterque morantur
402 frondibus, ignarae falsis se fidere ramis.
403 Callidus ast auceps sensim rostrumve, pedemve,
39
404 arripit incautis avibus, captisque repente
405 claudit iter vocis laeva dextraque premendo,
406 terreat ut nec aves strepitu, neu sanguine lympham
407 inficiat, lateri annectit, qua mantica pendet.
408 Hic praeceps it salsus aquas de montibus altis
409 Babua, qui liquidos diverso a fonte liquores
410 colligit, et terram Maguanam interluit undis.
411 Non alit hic ullos, ut cetera flumina, pisces,
412 undanti nec prata suo rigat aut sata cursu,
413 auriferas salsum hoc non torquet flumen arenas.
414 Accipit hunc terra alma sinu, conditque latebris,
415 nec ponti contingit aquas, nec cornua mergit
416 Oceano, aut illum gremio maris accipit unda.
417 Planities hic magna tacet, campique patentes,
418 quos circum montes excelso vertice cingunt :
419 commoda frumentis haec sunt et vitibus arva,
420 et pecori haud ingrata seges, nam gramina miris
421 in vacuum se laeta modis de caespite tollunt,
422 quae non laedit hiems spirantibus aspera Cauris,
423 non nix alta tegit, bruma aut glacialis adurit.
424 Non procul innumeri sunt hic per pascua fontes,
425 quorum sunt latices alto sub gurgite salsi,
426 fontis at in medio tristis se effundit amaror,
427 at qua fons summas ostendit lucidus undas,
428 dulcis aquae sapor est gratusque bibentibus humor.
429 Sunt populi agrestes Zavanae, qui loca celsis
430 montibus alta colunt et sese nocte cavernis
431 occultant, saxique ineunt sub fornice somnos.
432 Rura, domosque nihil curant, aut atria, sed quas
433 vallibus in patriis rupes natura cavavit,
434 et fructus, quos sponte tulit silva ardua, carpunt,
435 et liquidos semper fontes aut flumina potant ;
436 arvaque non curant, alias nec quaerere sedes.
437 Haec gens finitimos spernit, carpitque quietem
438 aut silvis, aut valle cava, vel montis in antro.
439 Postquam Vesper adest, noctisque supervenit umbra,
440 illic errat Amor, sed non nova cura quietem
441 sollicitat, non bella movet, non cogit amantes
442 ad letum informe, aut ferro per pectus adacto
443 oppetere, aut cum porta tonat resonantis Olympi
444 turbatos penetrare sinus veniente procella.
445 Hic Amor est semper simplex et semper inermis,
446 gaudia nec miscet curis ; hic nullus amanti
447 invidet, aut aliquam simulans spe ludit inani.
448 Humano hos cuncti dicunt sermone carere.
449 Veloces mage sunt aliis, qui lata Quiqueiae
450 regna colunt, campoque canis Spartanus aperto,
451 aut silva in longa cursu non vinceret illos.
452 Et si forte aliquis montano in vertice cernit
453 hanc gentem, tunc terga fugae palantia nudat
454 et nulli nisi nota feris petit antra per umbras.
455 Tempore non ullo gens haec mansuescit, et omnes
456 conspectum fugiunt hominum, et commercia rerum.
457 Sal quoque lucidior vitro est Diagonis in altis
458 montibus, hunc scindunt cuneis, nec copia parva est.
459 Hic sunt aequales parvo discrimine soles,
460 sive hiemem, sive aestatem sol ducit ab alto
461 aethere, et haec causa est, cur numquam prata recentes
40
462 amittunt flores, aut arbos frondis honores.
463 Planities magna hic late est, quam perpetuus fons
464 atque alii humectant, qui numquam frigore torpent,
465 aut acri sub sole calent ; nec pascua flores,
466 aut folia amittunt, aret nec caltha sub ortu
467 Icarii canis, aut silvae spoliantur honore.
468 Vere novo folia ipsa cadunt, non frigore primo
469 autumni, et subito redeunt, veteresque videbis
470 corticibus ramos solitaque virescere fronde.
471 Namque comam ponit pratum et se vestit eodem
472 vere, novosque parit proprio de germine flores.
473 Nec crepitans grando teneras quatit horrida frondes
474 silvarum, gelidusve cadens e nubibus imber
475 aeriis, herbas urunt nec frigora brumae.
476 Est tractu longo vallis, quam Guarionesus
477 imperio regit : hic tellus est optima jactis
478 seminibus, frugumque ferax, et fertilis herbae.
479 Terrarumque frequens humor non noxius arvis,
480 noxia et his terris non sunt animalia morsu.
481 Et silvis non errat aper, non vallibus ursus,
482 in segetes agit ante diem securus arator,
483 nec timet ora lupi. Crudus vestigia pero
484 nulla tegit, qui mortifero defendat ab ictu
485 aspidis agricolam spinoso in vepre latensis.
486 Non silvis, stagnisve nocens mala gramina serpens
487 pascitur, aut volitans armenta exterret asilus,
488 dum somnos umbris captant, dum pascua carpunt.
489 Letalis tamen est illis in partibus arbor,
490 cujus si frondes seu vir, seu femina tangat,
491 immittunt solo tactu letale venenum
492 ossibus, et papulae apparent, ceu verbera, toto
493 corpore ; mox sese torquens (miserabile) vitam
494 efflat, et ore petit terram, velut arbor ab alto
495 tacta polo. Sed salsa potest per membra dolorem
496 infusum, virusque simul, pestemque levare
497 unda maris, ponti si membra immerserit undis.
498 Quin etiam illa hominem solo necat arbor odore,
499 naribus hunc si quis captet : non stipitis hujus
500 accenso quisquam tecti penetralia trunco
501 me moneat suffire, manu vel tangere frondes.
502 Tempore si certo non has accederet oras
503 aspera Cannibalum gens bello, assuetaque rapto,
504 et verubus torrere viros, et ponere mensis,
505 laetior haud ulla hac, non hac felicior ulla
506 ora foret, populent licet et loca proxima tantum
507 litoribus, tamen adventus timet insula cuncta
508 Cannibalum, et sese specubusve, aut vallibus abdit.
509 Nulla adeo est regio, quae non sit casibus ullis
510 subdita, sit quamvis gemmis ditissima et auro.
511 Quam simplex genus hoc hominum fuit accipe : namque
512 Quiqueiae reges unum vetuere per annum
513 semina maitii campis jactare colonos,
514 ob causam hanc solum, quia nos sua regna putabant
515 esse relicturos ; quo tempore millia multa
516 illorum periere fame per regna Quiqueiae.
517 Cum rudis haec bello gens sit, tamen asperat hastas
518 ossibus atque apicem teli, cum tendit in hostem,
519 et si forte ineunt belli certamina, semper
41
520 fronte ligant geminos Cemes, creduntque juvari
521 auxilio illorum, dubiaque evadere pugna.
522 Quid referam, ut laetae vicino in litore gentes
523 perpetuum certis agitent sub moribus aevum ?
524 Illic non populi fasces tabularia servant,
525 illorum non cura animos accendit habendi,
526 non aurum effossa quisquam tellure recondit ;
527 non captant regem insidiis, bellove lacessunt.
528 Litoreis habitant constructa mapalia silvis,
529 quae pinu palmaque tegunt, tutique vagantur
530 prata per, agrestesque domos, non extera verrunt
531 aequora, non merces aliena ad litora portant,
532 non aurum, non divitias, non urbis honores,
533 non latos cupiunt fundos, non regia tecta,
534 non animum informant studiis. Fractosque tubarum
535 haud trepidi audivere sonos, pax aurea servat
536 immunes belli gentes ; non crastina curant
537 tempora, nec servant surgentia cornua lunae.
538 Morborum subito succis sua corpora curant,
539 jam correpta gravi morbo, redduntque saluti.
540 Noxia et his terris non sunt animalia morsu.
541 Omnia sunt illis communia gentibus, ut sol
542 et luna est, nec plura petunt, quam cogat egestas.
543 Castraque nec cingunt muris, nec saepibus hortos,
544 nec quisquam novit sua praedia : multa supersunt
545 jugera, queis campis committere semina possent.
546 Non vendunt, nec emunt, rerum nec pondera norunt,
547 metiri nec res ullas. Non dividit agros
548 terminus, aut demens discordia fratribus umquam,
549 aut consanguineis incessit. Nullaque tangit
550 hos cura indigenas, animus nec fluctuat ira,
551 regnandi nisi causa : ferunt namque oppida et urbes
552 arma inter sese, cum rex sine prole recessit,
553 nec caeli carpit vitales amplius auras,
554 ut solii possint vacui dicione potiri.
555 Rex habet uxores triginta, de quibus una,
556 quae quondam ante alias fuerat carissima regi,
557 post obitum illius tumulo se condit eodem,
558 sponte tamen. Quem gossypio, vittisque jacentem
559 involvunt, cum supremum comitantur honorem,
560 et capitis regale decus, vittamque trilicem,
561 quae pendet cervice, humerosque et pectora velat,
562 ornatusque ferunt solitos, conduntque sepulchro,
563 illiusque canunt laudes atque inclyta facta :
564 haud secus excubitor, nobis qui nuntiat almum
565 adventare diem, volucres ducitque, regitque
566 commissas sibi, sic illae. Cum conjuge somnos
567 nocte simul capiunt atque illum luce sequuntur,
568 Non etiam inter se oderunt, praecordia livor
569 non tentat, quamquam una magis sit grata marito.
570 Hae nudae incedunt omnes, solum inguina velant,
571 sed mulier non passa virum partusque labores
572 non experta graves, nulla inguina velat amictu,
573 collecto in nodum nec crine incedit, at ipsam
574 cervicem, inque humeros fundit, quem vitta revincit
575 alba supercilium supra, pressatque corona.
576 Res rara est illis in partibus optima nautis
577 qui liquidum per iter pelagi vasta aequora lustrant,
42
578 seu cum saevit hiems, seu cum calor ingruit arvis.
579 Est panis non ingratus : candore ligustra
580 vincit et exactum longe incorruptus in annum
581 durat, nec cariem sentit, nec mucidus umquam
582 redditur, at lymphae tactu mora nulla putrescit ;
583 viderunt hunc nec nautae, nec saecula prisca.
584 Est etiam Cubae ac Quiqueiae plurimus oris
585 corporea haud magnus forma mirabilis ales,
586 aera quae scindit nocturnum quattuor alis
587 membrana solida concretis, queis vice pennarum
588 utitur, illa volat quoties : cui lumina fulgent,
589 haud aliter quam nocte faces, geminosque sub alis
590 instar habet stellarum ignes, quotiesque per umbras
591 tendit iter, duplicem ingeminat (mirabile) lucem,
592 resque novo per noctem atram fulgore relucent.
593 Indigenae cuncti, morte adventante, sororis
594 instituunt natos fundi rerumque suarum
595 haeredes, quia non credunt ex conjuge natos
596 esse suos : ideo junctos sibi sanguine linquunt
597 totius tecti dominos rurisque paterni :
598 germanae semper natos, uterumque sequuntur,
599 sed si non superant ; fratres et pignora fratrum
600 haeredes faciunt. Rex autem, cum venit hora
601 extrema et mortem propior jam, denique amicos
602 convocat, et proceres, et quos Quiqueia mores
603 jampridem tenuit, etiam hos in morte suprema
604 servat, et haeredem instituit, qui non piger armis
605 sit sumptis, vel consilio, et depellere possit
606 finitimas, cum perturbant sua litora gentes.
607 Namque sibi externam nec rex, nec civis adoptat
608 progeniem, veluti nostris consuescimus oris.
609 Luxanus paucis sociis comitatus in altis
610 invenit silvis primo sub vere racemos
611 labruscae rutilos, mites, gratoque sapore,
612 quas auri dives producit terra Cibavi.
613 Otia amat gens haec, ideo non stringere curat
614 vere novo ramos hujus tam fertilis uvae,
615 ast illam alitibus praedamque, ferisque relinquit.
616 E nemorum ramis, foliis, et vertice pendet
617 Gossypium ; sua nec velare hi corpora curant,
618 praesertim spirat cum bruma in montibus, illic
619 namque in planitie campi ver floret aprica.
620 Hic crebraeque cadunt pluviae, sed non fluit amnis
621 per sata culta suo, vel prata per herbida cursu,
622 ut solet Eridanus, toto cum turbidus alveo
623 accipit innumeros amnes quos unda solutis
624 e nivibus tumefacta altis de montibus auxit.
625 Hi mare juxta habitant, piscosa aut flumina juxta,
626 piscandique artem exercent ; saturare ferinis
627 non cupiunt umquam sese, sed piscibus alvum
628 distendunt : artem suprema aetate reponunt
629 piscandi, nec amant silvas, nec concava saxa,
630 retia gossypio non texunt ordine nostro.
631 Incola Quiqueiae numquam sua litora linquit.
632 Denteque tergemino nullum tenet anchora lintrem,
633 dissimilis tamen est illorum palmula nostris.
634 Illa habet at remos tantum lembosque volucres,
635 quos stringunt, solidoque cavant de robore pinus ;
43
636 vela haud lembus habet, celsi aut carchesia mali,
637 octoginta intus nautas vehit arbor, et undas
638 litoreas, liquidosque lacus, stagna umida tranat.
639 Non terrae fluit e venis, vel montis ab antro
640 ferrum informe, cavant patrio sed cymbia saxo,
641 telluremque simul, solidaque ex arbore lintres.
642 Hic jucca est napi species, quam fossor ab alta
643 sublatam tellure cavat, succumque nocentem
644 subducit pressans manibus : mox frangit, et undis
645 corruptam miscet calidis, mixtamque revolvit
646 saepius, inque orbem durat, subterque calentem
647 occultat cinerem, coctamque reponit in usus
648 praesentis victus. Sed si (mirabile) succo
649 vescatur juccae quisquam, letale venenum est ;
650 haustus enim labefacta petit praecordia succus,
651 membraque nigrescunt infuso laesa veneno.
652 Ostia transversum cannas posuere, putantes
653 se tutos fore ab ingressu, bellique tumultu
654 securos, tanta est illis inscitia rerum.
655 Nascitur his campis hortisque cucurbita ventre
656 non parvo, similisque ulmo, quam gignit Hibura
657 arbor pro fructu ; solum hunc utuntur in usum
658 indigenae, ut possint haurire e fontibus undas :
659 succum habet haec intus, qui felle est acrior omni,
660 quare ea gens tristi illius sese abstinet usu,
661 duritiem testudineam quae cortice vincit,
662 quae fluvii non ima petit, nec mergitur umquam,
663 sed levitate sua liquidis haec : innatat undis.
664 Et non est illis barbam tondere, caputque
665 femina gossypio tenui, vittaque coercet
666 caesariem in nodi faciem, nec flamina curat.
667 Scribere non norunt, sed belli ingentia facta
668 et solitos mores populi, divisaque regna,
669 natisque et consanguineis stirpique futurae,
670 atque juventuti tradunt miro ordine rerum
671 res gestas, Cemesque suos ab origine pandunt.
672 Vana superstitio terras oppresserat olim
673 Quiqueiae et quae vicino circumdata ponto,
674 donec lucem illis immisit caelicolum Rex,
675 qua tandem agnovere Deum rerumque Parentem.
676 Quin etiam indigenae cuncti sub tempore certo
677 palmarum carpunt fructus et roscida poma,
678 Teutonicoque coquunt ritu, testisque reponunt
679 fictilibus : dulcis liquor est, gratusque palato.
680 Sunt pingues magis et procero corpore tauri,
681 et simul omne pecus, quod transportavimus illuc,
682 quam tauri et pecudes, quae nostris saltibus errant.
683 Quam nostris illic etiam felicius arvis
684 herbaeque, linique seges, vescumque legumen
685 proveniunt, et majores fert campus aristas,
686 campus aquis semper riguis, cum deficit humor
687 atque aestu solis magno terra ipsa dehiscit.
688 Huc vites olim attulimus, quae (credite) nunc sunt
689 conjugibus similes ulmis, et pampinus umbra
690 exigua tabulata tegit, ramosque superstat,
691 queis palmes Methymnaeus, queis Baetica cedat
692 vitis et increscit quae collibus uva Falernis.
693 Terra ferax adeo filicum est, ut culmus in arvis
44
694 illic proveniens sit major arundine nostra.
695 Inclita tale solum tercentum exercet aratris,
696 et praeclara viris et sanguine Brixia, tales
697 vomere scindit agros felix Insubria frugum,
698 et frugum pariter felix Sicana tellus.
699 Maitium speciem frumenti rusticus arvis
700 seminat, et nostro spica, culmoque virenti
701 majus arundineis foliis : verum ingruit aestas
702 torrida cum passim gravidis flavescit aristis,
703 tunc sese arenti paulatim nudat amictu
704 atque suas ostentat opes, et nuntiat ipsis
705 agricolis venisse diem, finemque laborum.
706 Noctis aves nec habent silvis domibusque rapaces
707 quae laniant rostro volucres, sed nocte soporem
708 securae capiunt, prima vel luce diei,
709 aurea cum terris Aurora nitescere coepit,
710 et laetae inter se silvis strepitantque canuntque,
711 nec metuunt certo viscatas ordine virgas
712 arboribus positas, nec noctua decipit illas.
713 Fabula vulgata est cunctis et credita terris
714 Quiqueiae, primum geminas habitasse cavernas
715 ingentes mortale genus, hominesque vetabat
716 exire e specubus geminis indignatus Sol ;
717 ast Machoel, antri custos, cum noscere vellet
718 atque videre situs telluris, et aequora, si qua
719 stent circum spectat, dum flumina concita, et aequor,
720 et caeli noctisque decus miratur, et alta
721 tot nemora, et valles curvas, atque herbida prata,
722 confusus mentis sensus errabat, et una
723 oblitus calles, nec non divortia silvae,
724 vidit ubi errantem lucis Sol percitus ira
725 in saxum Machoel subito convertit, et omnes
726 certatim indigenae montem hunc de more quotannis
727 invisunt. Alii ex antris exire volentes
728 ut nuper Machoel fecit, sensere repente
729 se verti in pictas volucres, aliique virentes
730 in prunos, alii deformi corpore turpes
731 in ranas sunt conversi, quae nocte querelas
732 ingeminant, et luce silent, donec properans Sol
733 tendat ad occasum : tunc limo ulvaque palustri
734 attollunt caput et laetanti gutture raucas
735 diffundunt voces, securae Solis ab ortu.
736 Quiqueiae postquam dominari coepimus oris,
737 legitimo mulier quamquam esset juncta marito,
738 assueto tamen hi non concubitu indulgebant
739 amplius, atque illic virgo jam nubilis ullos
740 non curabat item solito partu edere natos,
741 ne grave servitium ferrent, et si qua latenter
742 mixta viro fuerat, subito sua pignora in auras
743 aethereas ventura herbis, succoque necabat ;
744 et (mirum dictu) cum sit gens dedita luxu
745 pronaque nequitiae multum, tamen illa sorori,
746 et natae, matrique etiam non se immiscebat :
747 esse nefas immo magnum de more putabat.
748 Quin aliquis vitam exosus sese interimebat.
749 Auribus indigenae, nec non et naribus aurum
750 suspendunt, agitata movet se bractea, naresque
751 atque aures crepitat circum testudinis instar.
45
752 Spicula arundineo faciunt de stipite, quae sunt
753 duritie indomita, nec taurea tegmina curant.
754 Quanta superstitio populis sit, regna Quiqueiae
755 qui diversa colunt, paucis (advertite) dicam,
756 illorum quae longe animos oppresserat et sic
757 ducebant miseri vitam sine numine vero :
758 haud secus, ac puppis, valido quae fertur ab Austro
759 per maris Ionios fluctus, perque alta Charibdis,
760 nec sit qui clavum regat, obliquetque triremem,
761 ingenti cum immane furens Notus urgeat unda
762 in Syrtes, scopulosque rates, pelagique procellas.
763 Aerii specus est radices montis ad imas
764 Javana, quam populi indigenae gentesque frequentant
765 externae, summoque locum venerantur honore.
766 Ante fores stabant Cemium simulacra duorum,
767 quos Patris aeterni gens illa ignara colebat
768 olim ; pro Sole, ac Luna haec coluisse ferebant,
769 atque cavis ambos quondam exiluisse cavernis,
770 et caeli secuisse vias, vectosque per altum
771 aethera luminibus caelum, terramque vicissim,
772 et pontum lustrasse suis, propriosque colores
773 cunctarum rerum diffusa luce per orbem
774 detexisse ferunt Ophyrae lata arva colentes.
775 Per noctem volitare animas post funera credunt.
776 A pelago procul horrisono praecelsa Cibavi
777 saxeaque est moles, nec non et concava ab alto
778 vertice, ubi longe strepitus auditur aequorum
779 diversa de parte ruens, quod si quis ad ipsos
780 accedat sonitus lympharum cominus, ille
781 nec longum tempus surdusque fit, attonitusque.
782 Non longe lacus hinc ingens, cui tristior unda,
783 quique habet Oceani sua per stagna alta natantes
784 diversos populos, quorum non copia parva est ;
785 namque per exesam rupem influit unda patentis
786 Oceani, occultasque vias agit illa profundum
787 sub mare, et adducit secum per concava saxa
788 perviaque humentem praedam ; perque hoc mare parvum
789 indigenae vidisse ferunt sub tempore veris,
790 tempore et autumni tantum longo ordine pisces
791 et nova monstra maris sulcare et ludere in undis.
792 Hi se scire putant ortum maris atque fluentum
793 fluviorum, vivosque lacus, tardasque paludes.
794 Aequoribus est his etiam Bouca insula parva,
795 nobilis est quae fontis aqua, mitique locorum
796 temperie, cujus si quis de fonte liquores
797 hauserit ante diem, subito fugit aegra senectus
798 atque novum veluti in florem conversa virescit,
799 integer et sanguis venis fluit : haud secus anguis
800 exuit hiberno squallentem frigore vestem
801 et spirans tollit per prata recentia cristas
802 sanguineas, per humumque humeris jam lucidus orbes
803 immensos trahit et teneris exsultat in herbis.
804 Mens erat hunc mihi certa locum fontemque videre,
805 illius et latices haurire, et membra salubri
806 tingere lympha, aevo ut longo multoque labore
807 jam lapsum florem aetatis nunc rursus habere
808 hac possem, meque ut morbo turpique podagra
809 eriperem, quae me seu sol jam dimovet oris
46
810 aethereis nigrantem umbram, seu candida secum
811 Luna vehit caelo radiantia sidera, torquet.
812 Non potui has ratibus sedes accedere, namque
813 distabat longo felix haec insula cursu,
814 et Boreae flatu horrisono maris unda tumebat,
815 et passim undosum spumis incanuit aequor,
816 vinitor et mites arvis jam legerat uvas.
817 Quid meus Haiti germanus fecerit oris,
818 vel quas condiderit illis in partibus urbes,
819 et bello indigenas toties petiisse phalanges,
820 vicerit et varias acies, et Guarionexium,
821 constituit populis dum vectigalia, et hostem
822 depulerit, cum longo egeant sermone, silebo.
823 Hispanos et quae fuerit discordia quondam,
824 quos mecum Oceani non nota per aequora vexi,
825 meque inter, cum nota satis sint cuncta, tacebo.
826 Ipse etiam inventis a me nova nomina terris
827 imposui, sive urbs esset, sive insula, sive arx,
828 Granvellane, tamen nostrorum meta laborum
829 haec fuit : in vinclis una cum fratre per undas
830 ducor ad Hesperium litus, sed post ubi Rex et
831 Regina hoc norunt, solvere, aegreque nefandum
832 hoc scelus humana moti pietate tulerunt.
833 Hanc partem nostrorum etiam, Perenotte, laborum
834 extremam paucis memorabo, praecipitet cum
835 jam caelo nox et fessis mortalibus astra
836 dulces invitant somnos, animoque quietem.
837 Nam rex Fernandus conjuxque Isabella duos me
838 post annos quamvis confectum aetate senecta,
839 atque aegrum ob varios casus, fratremque vocarunt,
840 ut vellem Quiqueiam ultra, versusque cadentem
841 tendere iter solem, nostrisque intacta carinis
842 aequora, et Oceani tractus : tunc sponte dedit Rex
843 quattuor instructas armis et milite puppes.
DE NAVIGATIONE CHRISTOPH. COLUMBI LIBER QUARTUS.
N_4 v.1 Ver erat et tepidos ducebant sidera soles,
2 frondibus atque novis sese viridique colore
3 vestibant nemora, et tellus laetata recentem
4 ob partum gremio terrestria sidera alebat ;
5 mira exercebant volucres dulcedine cantus,
6 desuetos ob longam hiemem et mala frigora brumae,
7 et Zephyri nautas intendere vela vocabant,
8 cum liqui Hispanos portus, atque aethera flexo
9 poplite prospiciens lacrimis ita fabar obortis :
10 "Ipse tuum ob nomen rege nos, Pater alme, tuoque
11 nos tege nunc clypeo et subitis defende periclis,
12 et serva has puppes, tibi qui confidimus, in te
13 qui spem nostram omnem mentemque locamus, et unum
47
14 te colimus, cum sol collustrat lampade terras
15 et cum nox piceo terras involvit amictu,
16 qui quondam Oceani duce te penetravimus amnes."
17 Canarias placido ventorum flamine vectus
18 deveni, dehinc accessi qua se insula tollit,
19 quae patria est Caribum, deserta, ast gramine laeto
20 et plena arboribus, per caelum luna priusquam
21 clara revertentes in sese colligat ignes.
22 Quiqueiae paucosque dies noctesque moratus,
23 Jamaicamque hinc digressus, Cubamque reliqui
24 a dextra, et vela extendens, qua Zephyrus flat,
25 litus ad appulimus Guanassae, quo mare vidi
26 indigenas tortis devinctos funibus armos
27 Gossypio lembos prope litora curva trahentes
28 horriferum versus Boream, ceu nauta carinas
29 Medoaci ad ripas adverso flumine pronus
30 longo fune trahit. Sed postquam turba trahentum
31 hos lintres, nostros jam litora curva tenere
32 atque sequi ratibus longe vestigia cernit,
33 signa dedere manu, ne quisquam accederet alnos,
34 et clamore novo litus flumenque replebant,
35 et pauci, nudique minis terrere putabant
36 se posse armatos pedites, classemque sequentem.
37 Non ferre hos tantos potuit gens Baetica fastus,
38 sed subito audaces hos invasere, nec ullus
39 evasit, quisquam potuit non se dare jactu
40 Oceano, non se manibus subducere nostris.
41 Rector erat rerum variis mercator in oris :
42 fictilia hic latis operosaque pocula transtris
43 et pateras, et crateras, lancesque ferebat,
44 multaque baccarum serta, et canentia puri
45 vellera gossypii rebus mutaverat illa
46 externis, et femineas ; ante omnia merces.
47 Cymbia multa aderant fulvo pellucida saxo
48 facta, cadique etiam, atque novacla multa, securesque
49 atque eodem factos portabant marmore cultros,
50 quorum erat e ligno capulus nigro atque recurvo.
51 Stragula gossypii vario discreta colore
52 implebant proras obscuraque transtra, forosque.
53 Rerum autem partem domino tunc reddere jussi,
54 et manibus, pedibusque tenacia solvere vincla.
55 Sunt gentes illic solitae connectere pennas
56 corporibus volucrum avulsas, atque arte magistra
57 e molli pluma diversas pingere vestes.
58 Ultra progredior paulum, Quiriquetana nobis
59 sese offert ingens regio, fecundaque campi
60 ubere : maitium creat haec, agiesque, yuccasque.
61 Flumina sunt, quae prata rigant, semperque videtur
62 illic ver nitidum tepidos effundere soles.
63 Pascua habent semper nova gramina, prata recentes
64 semper alunt flores, interque salubria valles
65 flumina decurrunt gregibus accommoda nostris,
66 armentisque etiam frutices nemora alta ministrant ;
67 semper et autumnus variis se fetibus auget,
68 spirat et assidue Zephyri levis aura per agros.
69 Arboreis latis foliis hi membra tegebant.
70 Hanc laeti petimus terram et descendimus omnes,
71 et viridi facimus diversa umbracula pinu,
48
72 et juxta ponti tentoria tendimus undam,
73 et tabulis structum velamus fronde sacellum,
74 ornamusque rates, pictisque tapetibus aram.
75 Sacra sacerdotes nostri faciuntque, canuntque
76 ante aram, solvuntque Deo sua debita vota,
77 dehinc referunt nautae submisso poplite grates.
78 Dum vero haec peragunt, ingens concursus ad undam
79 indigenum pelagi non una parte fluebat,
80 nostrasque intenti posita formidine puppes
81 spectabant, quos et regio fert illa, ferebant
82 diversos terrae fructus, lymphasque recentes,
83 servabat tumido quas ventre cucurbita clausas,
84 submissique accedebant, dum munera nobis
85 sponte dabant. Illos nos magno ad litora plausu
86 excipimus, vitreisque oneramus pectora sertis,
87 et colla illorum : donamus tympana, acusque,
88 et cultros, capuli quibus ex ebore argentoque,
89 et specula attuleram varias referentia formas,
90 et veros vultus nitido splendentia vitro,
91 atque specilla, quibus procul et prope cuncta videre
92 grandaevi possent homines ; super omnia grata
93 dona fuere magis senibus, qui mentem animumque
94 expleri haud poterant, cum res inopina nimisque
95 mira videretur, quoties nam naribus illa
96 ponebant, tunc hi mage lucida cuncta videbant.
97 Haec gens candenti tantum tegit inguina tela
98 Gossypii, vittave levi, quae picta colore est.
99 Haec vario quodam pomorum corpora succo
100 ornatus causa tingunt, quae protulit hortis
101 arbor in irriguis, quam gens hos nutrit in usus.
102 Ast alii nigro faciem, rubrove colore
103 inficiunt florum, pluma aut textere volantum.
104 Sunt montes illic humiles, semperque repleti
105 fetibus arboreis. Tellus, quae spectat ad Arctos,
106 silvarum plena est, ilex se tollit ad auras,
107 arduaque in vacuum extendit sua brachia pinus,
108 palmaque ; quas silvas tigris saevissima servat,
109 et damae, cervique leves, vastique leones,
110 qui numquam hos virides saltus, lucosque relinquunt ;
111 haec gens venatu invigilat, terretque virentes
112 per silvas cursu cervos, capreasque fugaces,
113 quisque suas habitat sedes, agrosque frequentat.
114 Atque comas inter, frondosaque brachia supra
115 altorum vitis nemorum quoque serpit agrestis,
116 et quamvis nullus ferro vel falce putator
117 strinxisset, cum terra suo laetissima partu
118 fundit opes, tamen haec rutilis curvata racemis,
119 pampineisque ornata comis, et grata virebat :
120 hi vites ideo non curant ponere campis.
121 Et palma faciunt hastilia, tela, sagittasque
122 ingenti, quae non aliter quam spicula duro
123 ferro armata hominum bellantum corpora jactu
124 transfigunt, sternuntque solo ; facit ex quoque palma
125 vulnificos enses gens haec, contosque trabesque.
126 Illic gossypium silvis et collibus album
127 nascitur et plano. Sunt silvae pruna ferentes,
128 innumeri et fructus ibi sunt, gratique palato.
129 Diversas regio felix fert illa volucres,
49
130 quae silvas, et stagna colunt, fluviosque lacusque.
131 Est turba haec avium non uno picta colore,
132 inter quas ales magna est, ceu femina pavo,
133 et membris non inferior : cohors est sua cuique,
134 quisque domi clausas tenet has, et pascit abunde.
135 Ipse ego tunc cernens vastum mare currere versus
136 occasum, haud aliter quam cum nix liquitur altis
137 montibus, et Lybiae de parte supervenit imber
138 maximus, et superant altas torrentia ripas
139 flumina, perque cavas valles, et pascua secum
140 tecta trahunt impulsa Notis atque imbribus aucta,
141 vertere decrevi cursus et flectere vela
142 surgentem versus solem, sed linquere numquam
143 hoc litus poteram, quo tempore letifer alto
144 excedit canis Icarius, pariterque calores
145 aestivi, et plenis se exercet rusticus arvis,
146 atque coloratas ostentat pampinus uvas.
147 Ducere navigium conabar ad Ora Draconis,
148 ad Pariaeque sinus, rebar quos esse propinquos,
149 namque mare undabat passim, classemque ferebant
150 ventorum varii flatus, nec condere portu
151 jactatas poteram commota per aequora puppes.
152 Hic Quiriquetanae liqui portusque fretumque.
153 Dum vero longe legerem cava litora in amnem
154 perveni, qui se non involvebat in aequor
155 qua primum Oceani tellurem caerula tangunt,
156 sed nitidus, resonansque, et recto flumine lymphas
157 in freta lata suas longe pellebat ab ipso
158 marmore, nomen adhuc servans, cava litora quamvis
159 deserat et rapido fera dividat aequora cursu.
160 Hic ubi stans vitreis vacuas in fluctibus urnas
161 implevi dulci hoc fluvio. Maestusque per altum
162 errabam, nam pontus erat tunc concitus Austro,
163 solis ad occasum tendens, inimicaque nautas
164 unda fatigabat maris occurrentis, et una
165 incoeptum tardabat iter, et saepe retrorsum
166 jam fessam impellens agitabat in aequore navem.
167 Mox classe aerata tria flumina magna tenemus,
168 quorum adeo testudinibus et piscibus amplis
169 ostia abundabant, ut vix evolvere in altos
170 se possent fluctus. Ast horum crassaque et ingens
171 florentes ripas fluviorum ornabat arundo ;
172 plurimus hic crocodilus erat ad lumina solis
173 quorumdam in ripis fluviorum stratus arena.
174 Vidi his litoribus tercentum navibus aptum
175 flumen aquae, ad cujus fauces per caerula terrae
176 quattuor, et plenae arboribus, et gramine multo,
177 quae poterant servare actas a turbine puppes.
178 Bis denas legimus sparsas per marmora terras
179 arboribus quarum pendebant aurea ramis
180 poma, velut nostris dependent citria in hortis,
181 atque sequens Pariae hoc litus vidi ipse ibi portum
182 circuitu magno ingentem, quem maximus amnis
183 intrabat, mitique unda, nitidaque secabat.
184 Mox ad Quicuri incolumes devenimus oras,
185 portus ubi, et statio nautis tutissima, et altis
186 arboribus circum saeptus scopulisque patebat,
187 ad quem confluxere viri terna arma tenentes
50
188 atque quaterna manu, mites tamen ; illicet illi,
189 ut pacis signum dedimus, petiere carinas
190 unanimes nostras merces mutare parati
191 cum nostris : ultro dedimus queis munera multa,
192 sed quoniam abnuimus illorum sumere merces
193 esse dolos veriti, donis abiere relictis.
194 Sunt forma insignes cuncti, sed femina velat
195 Gossypio partes velandas, atque capillum
196 detondent, homines radunt sed fronte fluentem
197 caesariem, linquuntque comam qua posterior pars
198 est capitis, vittisque ligant candentibus, hisque
199 antiquo de more caputque et tempora cingunt.
200 Ex quibus ipse duos mecum per caerula vexi.
201 Est illic gens indomita, et qui vulnera bello
202 accipiunt, magno hunc omnes venerantur honore.
203 Illic non fluit, aut refluit, maris unda relabens,
204 aut rediens solitum ad litus, velut aequoris aestus
205 Brittanni, Morinumve facit : vix nempe recessus,
206 accessusve potest quis vasti noscere ponti.
207 Arbor in hac regione viret pulcherrima ad undam
208 Oceani late contingens marmoris oram,
209 quae virides semper frondes et brachia servat :
210 haec ubi se in vacuum ramis et vertice celso
211 sustulit, in fluctus deflectit prima flagella,
212 deinde maris stagna alta petit, terraeque cohaeret.
213 Tunc ramus pelago immissus sic pullulat altum
214 sub mare, vitis uti propago crescit in arvis :
215 post ubi radices egit, se tollit ab imo
216 gurgite, perpetuis et inumbrat frondibus aequor.
217 Grata avibus semper et ponti gentibus ora,
218 seu cum sol terras urit, seu cum undique caelum
219 insonat, et motos volvunt vaga flamina fluctus.
220 Rarum animal colit has silvas par cercopitheco,
221 ingenti cauda, et longa, multumque reflexa.
222 Per silvam hunc venator agit cum callidus altam,
223 transilit e ramo in ramum, et de vertice pinus
224 verticem in alterius, ut avis, fallitque sequentem,
225 venatorque sequens non praedae aspirat opimae.
226 Hunc postquam vidit miles, percussit acuta
227 cuspide stridentis teli, qui motus in iras
228 desiluit subito e ramis, hostemque petivit,
229 et frendens rabie arma ferox jam nota movebat.
230 Aspectu torvo at miles, morsuque ferenti
231 exitium rotat ipse manu non territus ensem,
232 et ferit. Ille autem haud gemuit percussus acerbo
233 vulnere, cum vidit rigido truncum ense lacertum.
234 Hunc tandem graviter spirantem ad litora, nec non
235 multa reluctantem, miles pertraxit, ibique
236 prostratus paulum hic prora requiescere coepit.
237 Staret atrox animi vinclis dum vinctus aenis,
238 venantes alii magno clamore trahebant
239 setosum horribilemque suem per crura, pedesque
240 ad navem captum insidiis astuque palude
241 litorea, transtrisque locant. Tunc tergore setas
242 horribiles erexit aper, erexit et hirtas
243 monstrum informe suas hirsuto in pectore setas.
244 Cercopithecus aprum aggreditur et saepe revinctum
245 circumplexa angit cauda, sternitque lacerto
51
246 incolumi, validaque manu cava guttura pressit,
247 Atque animae praeclusit iter : gratissima nautis
248 militibusque fuit pugna haec. Sed coepta sequamur
249 ad finem, quae jam properant, Perenotte, supremum.
250 Servant hi populi siccata cadavera raris
251 cratibus imposita heroum, pariterque parentum,
252 involvunt foliis, quae sic jam sicca reservant,
253 et plebs morte obita, silvis tumulatur in altis.
254 Hunc portum tandem liqui, velisque rudentes
255 carbaseis subito immisi : volat incita classis.
256 Ultra progrediens haec ipsa ad litora vidi
257 curva sinum, ad cujus fauces sunt quattuor alto
258 insulae in Oceano positae, quas parva profundi
259 inter se ingentis paulum discriminat unda.
260 Circuitu hae portum magno lateque patentem
261 efficiunt, cinctae arboribus frondentibus omnes,
262 quaeque suis arbos oneratur fructibus ; omne
263 floribus et variis fragrat nemus, alta viretque
264 herba solo, ceu vere solet : ipsa insula dextram
265 Cerebarum partem portus, laevumque vocavit
266 Abumeram. Aspexi hic sparsas per caerula terras
267 innumeras, et pingue solum, fontesque lacusque,
268 et juxta mare piscosum, caelumque serenum.
269 Est locus his celebris fama et memoratus in oris ;
270 illic nam caelum clara sol luce serenat
271 et vaga luna tenet noctes in luce nitenti,
272 semper et in teneras gelidus ros decidit herbas,
273 nec maris hos latices fragor intonat horrifer umquam.
274 Corpore sunt homines nudi, varioque colore
275 depicti, quos intextas ex ungue leonum
276 tigridis aut saevae, patrio de more, coronas
277 ferre juvat, et serta haud uno facta colore,
278 queis adeo pendent diversa monilia collo,
279 effinguntque haec in magnas aquilasve, leonesve.
280 Inguina gossypii velabat femina vitta.
281 Egressi hinc tandem, juxta cava litora flumen
282 venimus, ad cujus ripas gens nuda sedebat,
283 quae procul ut vidit nostras accedere puppes,
284 occurrunt cuncti nobis ad litus, et undas
285 oribus acceptas fluvii gramenque vomebant
286 nos contra, et magnis clamantes vocibus omnes ;
287 telaque, spiculaque nostrorum in castra cadebant,
288 exitiumque minabantur, poenasque necemque.
289 Indigenae ad litus glomerati cominus hostes
290 nos ad bella vocant, hastasque, ensesque rotantes
291 e palma factos, quos non educere oportet
292 vagina, et tandem ad pugnam se quisque parabat.
293 Pulsa manu passim reboabant tympana, pontique
294 hi conchas ore inflabant, quo bellica cantu
295 agmina bellantumque animos accendere sueta
296 gens erat. Hic jussi tormenta hos aenea contra
297 aptare, et tantum tormento immittere vincla
298 stupea, non lapides, non duri robora ferri.
299 Ut vero audivere viri strepitumque sonumque
300 aera per, flammaeque globos volitare per auras,
301 ipsoque involvi fumo, litusque ratesque
302 viderunt (nam non cessabat machina coeptus
303 ingeminare sonos, ignesque efferre sub umbras,
52
304 permixtosque metus flammis, ceu fulmina ab alto
305 missa polo) sese terra stravere, precesque
306 fundebant positis armis, pacemque petebant
307 submissi, et nostras sponte accessere carinas,
308 atque suas merces nostris commercibus ultro
309 mutarunt, alacresque suos petiere recessus.
310 Se varie hi populi pingunt, varioque colore :
311 pars faciem tantum, pars et bello inclita corpus,
312 pars faciem totam depingit, nudaque membra.
313 Excurrunt hoc in pelagus satis alta fluenta
314 magnaque, quae semper auri fulgore coruscant,
315 atque acies pascunt oculorum, animosque videndo.
316 Non desunt varii per flumina lucida pisces.
317 Beragua est fluvius majorque et ditior auro,
318 in mare qui secum permixtas volvit arenas.
319 Hunc inter fluvium Hiebram Cerobora gens est,
320 quae novit lateat patriis ubi montibus aurum,
321 ob nitidi cursum fluvii terraeque colorem ;
322 haec certis aurum veteri de more diebus
323 cum rimatur humum, saxis atque eruit ipsum,
324 abstinet intera sese choreisque jocisque,
325 et dapibus non indulget, thalamumque relinquunt
326 conjugis intactum, et solis lustrantur ab oris
327 surgentis cum se ostentat, lucemque reducit.
328 Haec nihil indigenae nisi lumina solis adorant.
329 Hic gentes nudae incedunt, contraque tegunt se
330 arboreis pluviam foliis, solisque calores,
331 quae tellus illic juxta parit aequora passim.
332 Praeterii Zaboram et Cubigar, duo flumina multum
333 piscosa et liquidis semper labentia lymphis,
334 quae permixtum aurum volvunt fluvialibus undis.
335 Hic vidi terram Vibbae, male fida carinis
336 quae semper regio est, numquam et viduata procellis,
337 dumque ego sulcarem jam lasso remige fluctus,
338 Ioniis similes fluctus, Adriaeque tumenti,
339 non ego furabar mea lumina fessa labori,
340 ipsa sed assidue ventis immota tenebam,
341 conversusque oculos ad sidera lucida dixi :
342 "Exorabilis alme Pater, mitisque, regensque
343 regna et Olympiacas sedes, terramque patentem,
344 et maris immensos tractus, precor, aspice vultu,
345 quo ventos saevamque hiemem, et freta pulsa serenas,
346 et tu, per quem tu peperisti hominemque, Deumque
347 unigenam partu insolito, dum haec marmora lustro
348 non prius intentata, prius non cognita nautis,
349 da nobis solitum auxilium Galilaeia Virgo.
350 Remos puppis et haec tibi vela dicamus aquosas
351 saepe hiemes perpessa, tuo servata benigno
352 auxilio superante Noto, superante procella."
353 Dumque loquor sternunt placidissima flamina fluctus,
354 proceduntque rates aequatis per mare rostris.
355 Tandem deveni tranquilla per aequora classe
356 Xaguaram in terram, magnus dicione regit quam
357 rex populi ingentis, nec non et fertilis agri.
358 Indigenae hic rutilo tingunt sua membra colore,
359 rex nigro tantum sese imbuit ; hic quoque regi
360 naribus et regni septem primoribus auro
361 selecto tenuis pendebat lamina, summis
53
362 lamina pendebat labrisque genisque : putantque
363 hoc homini magnum esse decus. Quin fertilis ora
364 semper habet virides silvas, et mollia semper
365 gramina, et halantes diversis floribus hortos,
366 quos numquam cinere immundo, cum bruma recessit,
367 sed rivis passim saturant, undaque recenti.
368 Nascitur his etiam silvis mira arbor Hibura,
369 non culmos laedit rubigo, aut carduus horret
370 in campis, loliumve infelix nascitur inter
371 maitii laetum gramen, juccasque virentes.
372 Cernimus hoc etiam tractu turpes crocodilos,
373 qui cum diffugiunt rostrum vel in aequore mergunt :
374 continuo suavem jactant de corpore odorem.
375 Ut vero nostrae contraria caerula classi,
376 et quassata simul rapido navalia cursu
377 aspexi, occasum versus tunc humida carbas
378 direxi : mora nulla rates declivis agebat
379 unda maris, pariterque Notus, ceu missa sagitta
380 aera per Parthi dextra, sic classis amarum
381 Oceani scindebat iter, fluctusque sonoros,
382 et longo cursu, et fremitu quassata marino.
383 Quae fluvium sera sub nocte intravit Hiebrae
384 in morem stagni placidum : tunc jecimus altam
385 ad ripam intortos funes, puppesque ligamus
386 saxosum ad litus. Dehinc misi ad flumina magni
387 Beraguae vectum lembis prope litora fratrem
388 armatum multo cum milite, cum vaga pallent
389 sidera, et infusa rebus jam luce rubescit
390 Oceanus, qui dum factos ex robore lintres
391 adverso subigunt fluvio, rex obvius illis
392 fit, quem non variis trabibus contextus, at una
393 abiete formatus portabat in aequora lembus ;
394 illi etenim solida faciunt ex arbore puppem,
395 quae per lata decem novies fert caerula nautas.
396 Et regi, et cunctis pingebant membra colore.
397 Nudaque erat, nec onusta manus jaculisve, sagittisve,
398 aut gladio ex palma facto ; signisque petebant,
399 tot nitidis incincta armis, quo tenderet haec gens.
400 Dum vero inter se signis nutuque loquuntur,
401 maximus ex regis comitatu accessit ad amnem
402 et lavit manibus lapidem, propriisque nitentem
403 imposuit celerans humeris, regemque petivit,
404 quo sedit rex ipse : putant namque esse nefandum
405 indignumque loqui, solita nisi sede sederet,
406 aut alia, regem. Tunc rex concessit ut omnes
407 lustraret fluvii ripas et viseret oras
408 litoreas, qui venerunt ad flumen amoenum,
409 undantemque auri multo splendore Durubam.
410 Flumen erat cinctum arboribus, ripisque recurvis,
411 inter radices quarum et cava saxa latebat
412 aurum ingens, nec erat saxum, radixve sub undis,
413 quae non immixtas auro servaret arenas.
414 His volui classem quassatam sistere terris
415 et nova navigiis intexere robora laxis.
416 Protinus e prora dejecta est ancora in altum
417 flumen aquae, qua praedulces sinus accipit undas.
418 Litus in ignotum pubes Hispana repente
419 emicat, exploratque locos, beneolentiaque arva.
54
420 Bisdeni excurrunt equites nova rura, domosque
421 inventas referunt, et prata virentia silvis.
422 Dum vero optabam laetis his condere tecta
423 litoribus, parvaque domos incingere fossa,
424 atque arcem aggeribus vallare, et vimine multo,
425 bellantum ad litus ruit ingens turba, ferensque
426 tela manu, patriosque enses, et grandia saxa,
427 atque implens circum magnis clamoribus aequor,
428 arcem confestim, et tecta imperfecta petivit.
429 Mox inimicum ignem tabulis immisit et omnes
430 funditus evertit sedes, fossasque recentes
431 aequavit, cum nox caelum tenebrosa teneret.
432 Parte alia bello non aspernanda juventus
433 corpora nuda tamen, nostras accedere puppes
434 illorum ad litus vario clamore vetabat.
435 Jamque sudes et saxa cadunt per inania nostris
436 puppibus, atque aurae strident, et litus utrumque
437 barbarico clamore sonat, fluviique marisque.
438 Ipse et eram populo et regi gratissimus hospes,
439 incola sed tamquam regni aut moderator habebar
440 hostis, et eversor rerum, regnique, suum nam
441 pellere credebat me limine velle tyrannum.
442 Jam sol exoriens multo cum lumine sese
443 monstrabat caelo et terris, cum cernimus altis
444 infusum silvis populum, totoque vagantem
445 litore, qui postquam nostras consistere puppes
446 marmore conspexit, jacula intorquebat ad aequor,
447 vociferansque nemus densum, litusque replebat ;
448 perque diem et noctem gens haec ad nota cucurrit
449 litora, tela gerens dextra, laevaque sagittas.
450 Hic regem mora nulla tenet, cursuque phalangas
451 collectas in nos totas trahit, et quatit hastam
452 arboream ante alios, et sese sistit ad undam,
453 temnens Baetica tela, sagittiferamque cohortem.
454 Tota erat haud aliter tellus obducta virorum
455 agminibus, quam cum gravis aestas praeterit, et jam
456 arboribus ducunt croceum folia ipsa colorem,
457 labunturque, solumque tegunt herbasque virentes.
458 Fossa munivi et vallo qua litora puppes
459 tangebant, nec non tabulis, saeptumque tenerem
460 quamvis exiguum contra tot millia, parvas
461 hic tamen edidimus pugnas, paucique fuere
462 illorum ferro occisi, nam ferrea tantum
463 fundebant tormenta ignes, fumumque sonumque,
464 et quamvis essent primo in certamine victi
465 hi populi, subito tamen imperterrita turba
466 acrior ad pugnas iterumque iterumque redibat,
467 et potius pro rege suo patriaque volebant
468 oppetere ad litus, quam sese cernere victos,
469 aut procul a patria pulsos jam rege perempto,
470 et nostras poscunt in proelia saeva cohortes.
471 Horum animi fervor, virtusque coibat in unum
472 pellendi vectas longinqua per aequora puppes.
473 A tergo tutos mare nos reddebat ab hoste,
474 non aliter quam pastores cum nocte sub ipsa
475 conveniunt suaque arma ferunt, si turba luporum
476 terruit imbelles pecudes, et saepta reclusit
477 vi valida huc illuc agitans armenta pecusque,
55
478 diripiensque gregem vacua dominatur in aula.
479 Has etiam fessus decrevi linquere terras,
480 quaque brevis cursus et non contrarius esset,
481 vertere Quiqueiae secura ad litora classem.
482 Jamaicaeque viam deflexi per freta, ibique
483 mansi bissenos turbata ob caerula menses ;
484 ipse ego tum Fliscum Ligurem cum milite misi
485 et Didacum Mendez praeclaro a sanguine, et armis
486 insignes ambo, dilectae ad regna Quiqueiae
487 ut magnae cuncti scirent me moenia Haiti
488 Jamaicae ratibus lassis, sociisque labore.
489 Hoc etiam praeter spem nobis accidit, et me
490 supra alios casus passum terraque marique
491 turbavit ; nam Franciscus cum milite Porras
492 et frater secuere viam cava litora versus
493 Quiqueiae toto cum remige, luce sub ipsa,
494 et me cum paucis sociis liquere, morabarque
495 effrenes inter populos, inimicaque regna,
496 indigenae ut videre duces abiisse, nec ullas
497 in numerum ut nuper praetexere litora puppes,
498 amissi et memores regni, rerumque suarum,
499 decrevere necem nobis inferre, ratesque
500 urere, et in primis passim subducere victum.
501 Jamque ratus mortis metam advenisse supremam,
502 et duci immerito ad vitae sine funere finem,
503 absumique fame, tanta in discrimina postquam
504 adductum vidi me me, mea lumina versus
505 converti Patrem aeternum, supplexque rogavi,
506 ut me ipsum comitesque malis tantoque periclo
507 eriperet. Subito juvit me caelicolum Rex.
508 Defectusque memor lunae fore post breve tempus,
509 primorum partem jussi plebisque vocari
510 (nam praesens interpres erat de gente Quiqueiae) ;
511 convenere omnes, primi plebisque patrumque,
512 dicebatque unum esse Deum, qui temperat orbem
513 terrarum, et punire homines pietate carentes :
514 "Vos istis victum unanimes, uno ore negastis,
515 Quos nostri cecinere Cemes in regna Quiqueiae
516 venturos et victuros regna omnia circum
517 Oceani, quo se occiduas sol vertit ad oras,
518 vos ideo clarum signum aspicietis ab alto,
519 portendet quod jam vobis pestemque famemque."
520 Ut venere omnes subito et videre sequenti
521 nocte laborantem lunam, sparsamque cruore
522 subrutilo, nec non consueto lumine cassam,
523 flebant tunc illi attoniti, maestique petebant
524 commissi sceleris veniam, fructusque recentes,
525 maiciumque, jucasque simul, volucresque ferebant.
526 Interea Mendez rediit, secumque reduxit
527 remigio instructam puppim, qua per mare vectus
528 (undosum licet) appulimus cava litora Haiti.
529 Hic ubi jactatas toties a turbine naves
530 aptavi curans sociorum corpora victu.
531 Et tandem Hesperias fessis jam navibus oras
532 deveni, regemque adii et nova regna novosque
533 terrarum tractus memoravimus, et freta magni
534 aequoris : hoc iter est nostrorum haec meta laborum."
535 Sic Ligur inventos intentis omnibus a se
56
536 Oceanique sinus, nostrisque incognita nautis
537 sidera narrabat, positas et per mare terras,
538 cum tandem tacuit, mediaque in nocte quievit.
539 Sim licet (ur perhibent) vates non ultimus inter,
540 Tibridis et Mellae cantu jam ad flumina notus,
541 et primus, qui non nostro sub sole jacentes
542 ante alios cecini Romana per oppida gentes,
543 Christophorus quas exigua cum classe retexit,
544 serta tamen myrto aut edera sperare canendo
545 non ausim : sat erit tantum (nam maximus inter
546 es mihi mortales, et eris mihi maximus olim,
547 dum reget hos artus caeli spirabilis aura),
548 si haec, Perenotte, leges, tibi cum dabit otia magnus
549 Hesperiae Rex extremae, quo principe terras
550 justitia, et pietas, virtusque antiqua revisit.
-------------------------