4

Click here to load reader

Sessio a d xiii kal nov ann mmxiii habit

Embed Size (px)

DESCRIPTION

De Horatio multa

Citation preview

Page 1: Sessio a d xiii kal nov ann mmxiii habit

CIRCVLVS LATINVS VALENTINVS a.d. XIII Kal. Nov. ann. MMXIII

Has imagines describamus

Page 2: Sessio a d xiii kal nov ann mmxiii habit

Legamus uitam Horatii a Suetonio exaratamBreuiter dicamus de Sermonibus HoratianisPraelegamus et agamus Horatii Garrulum Molestum

Horatii “Garrulus molestus”Serm. I, 9

SCAENA I3 Personae: Horatius, Garrulus, Seruus Horatii (non loquitur)

Garrulus: quid agis, dulcissime rerum?Horatius: suauiter, ut nunc est, et cupio omnia quae uis. (Cum

adsectetur) Numquid uis?Garrulus: noris nos; docti sumus.Horatius: pluris hoc mihi eris. (Discedere quaerens, dicit aliquid

puero. Ait tacitus:) O te, Bolāne, cerebri felīcem! Ille garrit, uicos, urbem laudat. Horatius nil respondet.

Garrulus: misere cupis abire: iamdūdum uideo; sed nil agis: usque tenēbo; persĕquar hinc quo nunc iter est tibi.

Horatius: nil opus est te circumăgi: quendam uolo uisĕre non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.

Garrulus: nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te. si bene me noui, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit uersus? quis membra mouēre mollius? inuideat quod et Hermogenes, ego canto!

SCAENA II3 Personae: Horatius, Garrulus, Sabella

Horatius: est tibi mater, cognati, quis te saluo est opus?Garrulus: haud mihi quisquam. omnis conposui.Horatius: felīces… nunc ego resto. Confĭce! namque instat fatum mihi

triste, Sabella quod puero cecĭnit diuīnā motā anus urnā: "hunc neque dira uenena nec hostĭcus aufĕret ensis

nec latĕrum dolor aut tussis nec tarda podăgra:garrulus hunc quando consūmet cumque: loquāces,si sapiat, uitet, simul atque adoleuĕrit aetas."

Garrulus: (debebat in ius ire) si me amas, paulum hic ades.

Page 3: Sessio a d xiii kal nov ann mmxiii habit

CIRCVLVS LATINVS VALENTINVS a.d. XIII Kal. Nov. ann. MMXIII

Horatius: inteream, si aut ualeo stare aut noui ciuilia iura; et propĕro quo scis.Garrulus: dubius sum, quid faciam, tene relinquam an rem.Horatius: me, sodes.Garrulus: non faciam (Incipit praecedĕre, Horatius sequĭtur).

SCAENA IIIPersonae: Horatius, Garrulus

Garrulus: Maecenas quomodo tecum? paucorum hominum et mentis bene sanae. nemo dexterius fortūnā est usus. Habēres magnum adiutōrem, posset qui ferre secundas, hunc hominem uelles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.

Horatius: non isto uiuĭmus illīc, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est nec magis his aliena malis; nil mi offĭcit, ditior hic aut est quia doctior; est locus unicuique suus.

Garrulus: magnum narras, uix credibile!Horatius: atqui sic habet.Garrulus: accendis quare cupiam magis illi proximus esse!Horatius: uelis tantummodo: quae tua uirtus, expugnabis: et est qui uinci

possit eoque difficilis aditus primos habet. Garrulus: haud mihi dero: muneribus seruos corrumpam; non, hodie si

exclusus fuĕro, desistam; tempora quaeram, occurram in triuiis, dedūcam. nil sine magno uita labōre dedit mortalibus!

SCAENA IV4 Personae: Horatius, Garrulus, Fuscus Aristius, Aduersarius garruli

Fuscus Aristius occūrrit. ConsistuntAristius: unde uenis et quo tendis?

Horatius uellĕre incĭpit et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut se amicus eripiat. Aristius ridet, Horatius irascitur

Horatius: certe nescioquid secreto uelle loqui te aiebas mecum…Aristius: memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricesima

sabbata: uin’ tu curtis Iudaeis oppedĕre?Horatius: nulla mihi religio est.Aristius: at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias

loquar. (Fugit. Venit aduersarius garruli)

Page 4: Sessio a d xiii kal nov ann mmxiii habit

Aduersarius: (ad garrulum) quo tu, turpissime?!! (Ad Horatium) Licet antestāri??? (Horatius oppōnit auriculam).

Horatius: sic me seruauit Apollo!!