Transcript

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Carmina 101: Farewell to a Brother Gaius Valerius CATULLUS

1 Multas per gentes et multa per aequora vectus

2 advenio has miseras, frater, ad inferias,

3 ut te postremo donarem munere mortis

4 et mutam nequiquam alloquerer cinerem.

5 quandoquidem fortuna mihi tete abstulit ipsum.

6 heu miser indigne frater adempte mihi,

7 nunc tamen interea haec, prisco quae more parentum

8 tradita sunt tristi munere ad inferias,

9 accipe fraterno multum manantia fletu,

10 atque in perpetuum, frater, ave atque vale.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Odes 3.13: Fons Bandusiae Quintus HORATIUS Flaccus

1 O fons Bandusiae splendidior vitro,

2 dulci digne mero non sine floribus,

3 cras donaberis haedo,

4 cui frons turgida cornibus

5 primis et venerem et proelia destinat.

6 Frustra: nam gelidos inficiet tibi

7 rubro sanguine rivos

8 lascivi suboles gregis.

9 Te flagrantis atrox hora Caniculae

10 nescit tangere, tu frigus amabile

11 fessis vomere tauris

12 praebes et pecori vago.

13 Fies nobilium tu quoque fontium

14 me dicente cavis impositam ilicem

15 saxis, unde loquaces

16 lymphae desiliunt tuae.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Epigrammata 10.47: Advice for a Life Well-Lived Marcus Valerius MARTIALIS

1 Vitam quae faciant beatiorem,

2 iucundissime Martialis, haec sunt:

3 res non parta labore, sed relicta;

4 non ingratus ager, focus perennis;

5 lis numquam, toga rara, mens quieta;

6 vires ingenuae, salubre corpus;

7 prudens simplicitas, pares amici;

8 convictus facilis, sine arte mensa;

9 nox non ebria, sed soluta curis;

10 non tristis torus, et tamen pudicus;

11 somnus, qui faciat breves tenebras:

12 quod sis, esse velis nihilque malis;

13 summum nec metuas diem nec optes.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Metamorphoses 4.55-70: Pyramus and Thisbe Publius OVIDIUS Naso

1 Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, (55)

2 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,

3 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam

4 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.

5 notitiam primosque gradus vicinia fecit,

6 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, (60)

7 sed vetuere patres: quod non potuere vetare,

8 ex aequo captis ardebant mentibus ambo.

9 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,

10 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.

11 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, (65)

12 cum fieret, paries domui communis utrique.

13 id vitium nulli per saecula longa notatum

14 (quid non sentit amor?) primi vidistis amantes

15 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud

16 murmure blanditiae minimo transire solebant. (70)

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Fabulae Aesopiae 3.8 PHAEDRUS

1 Praecepto monitus saepe te considera.

2 habebat quidam filiam turpissimam

3 Idemque insignem pulchra facie filium.

4 Hi, speculum in cathedra matris ut positum fuit,

5 pueriliter ludentes forte inspexerunt.

6 Hic se formosum iactat: illa irascitur

7 nec gloriantis sustinet fratris iocos,

8 accipiens, quid enim? cuncta in contumeliam.

9 Ergo ad patrem decurrit laesura invicem

10 magnaque invidia criminatur filium,

11 vir natus quod rem feminarum tetigerit.

12 Amplexus ille utrumque et carpens oscula

13 dulcemque in ambos caritatem partiens:

14 "cotidie" inquit "speculo vos uti volo:

15 tu formam ne corrumpas nequitiae malis;

16 tu faciem ut istam moribus vincas bonis.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin MS2

Aeneid 2.40-56: Laocoon speaks out against the Trojan Horse Publius VERGILIUS Maro

1 Primus ibi ante omnis magna comitante caterva (40)

2 Laocoon ardens summa decurrit ab arce,

3 et procul "o miseri, quae tanta insania, cives?

4 creditis avectos hostis? aut ulla putatis

5 dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?

6 aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi, (45)

7 aut haec in nostros fabricata est machina muros,

8 inspectura domos venturaque desuper urbi,

9 aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.

10 quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.'

11 sic fatus validis ingentem viribus hastam (50)

12 in latus inque feri curvam compagibus alvum

13 contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso

14 insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.

15 et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,

16 impulerat ferro Argolicas foedare latebras, (55)

17 Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.


Recommended