19
AD EXERCENDUM Gerundio y supino Imperator militibus signum pugnandi dedit, ut celeriter procederent. Ars litterate scribendi rara est. Litterate scribendo discitis. Per Deum, audiamus eum et eamus ad sedendum; bonum est audire eum (Inghetto Contardo Disp. 6, 1). Eram natura sitiens cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum (Erasmo Gerontologia, ed. Reclam p. 40). Orator est, ut ait Cato, vir bonus et dicendi peritus. Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus, ad persuadendum iusta et bona (Isidoro, Etim. 2, 1). Maceror interdum quod sim tibi causa dolendi (Ov. Acontius Cydippae 127). Preterea, videmus quasdam bestias que secundum figuram suam ordinate sunt ad nocendum (Felipe el Canciller Summa de bono, p. 143 Wicki). Pompeius nuntium misit narratum eam rem. Legati Caesaris nos oratum appropinquant. Legati sociorum adventabant auxilium postulatum. Hollandi cibum captatum emittuntur (Relación del viaje de de Weert, p. 15). Ad nocendum potentes sumus. Missus mercatum ab suo adulescens patre / Emit atque adportat scita forma mulierem (Plauto, Merc., argum. 1; recordar que es acróstico). Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae (Ov. Ars am. 1, 99). Huc ipsi potum venient per prata iuvenci (Virg. Buc. 7, 11). Aeneas ac Dido venatum abeunt (Carolus Ruaeus, Argumentum). Nunc ille geminus qui Syracusis habet / hodie in Epidamnum venit cum servo suo / hunc quaeritatum geminum germanum suum (Plauto, Men. 69-71). Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum (Hist. septem sapientium, Bibl. Aug.). Lusciniae vox est suavis auditu. Castigat ridendo mores comoedia. [“Quando el buen archángel la ovo castigada”, Berceo, S. Dom. Sil 685] Tu videris foedus, foedus, turpis visu (Crocus musicans). Veni mecum lusum (Regulus, 21; el Pincipito dice a una zorra). Incedit quaerendo virum: tum denique fontem / Merlinumque videt (Vita Merlini 144-145). Unus homo nobis cunctando restituit rem (Enio, en Cic. De sen. 4, sobre Q. Fabio Máximo). Multi iuvenes cotidie in Academiam conveniebant Platonis sermones auditum. 1

Exercitia Latina

  • Upload
    luk

  • View
    184

  • Download
    4

Embed Size (px)

DESCRIPTION

ejercicios latinos, análisis sintáctico, gerundio y supino, etc.

Citation preview

Gerundio y supino

AD EXERCENDUM

Gerundio y supino

Imperator militibus signum pugnandi dedit, ut celeriter procederent.

Ars litterate scribendi rara est. Litterate scribendo discitis.

Per Deum, audiamus eum et eamus ad sedendum; bonum est audire eum (Inghetto Contardo Disp. 6, 1). Eram natura sitiens cognoscendi res novas, varias regiones, urbes, linguas ac mores hominum (Erasmo Gerontologia, ed. Reclam p. 40).Orator est, ut ait Cato, vir bonus et dicendi peritus. Rhetorica est bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus, ad persuadendum iusta et bona (Isidoro, Etim. 2, 1).

Maceror interdum quod sim tibi causa dolendi (Ov. Acontius Cydippae 127).

Preterea, videmus quasdam bestias que secundum figuram suam ordinate sunt ad nocendum (Felipe el Canciller Summa de bono, p. 143 Wicki).

Pompeius nuntium misit narratum eam rem. Legati Caesaris nos oratum appropinquant.

Legati sociorum adventabant auxilium postulatum. Hollandi cibum captatum emittuntur (Relacin del viaje de de Weert, p. 15). Ad nocendum potentes sumus. Missus mercatum ab suo adulescens patre / Emit atque adportat scita forma mulierem (Plauto, Merc., argum. 1; recordar que es acrstico).

Spectatum veniunt; veniunt spectentur ut ipsae (Ov. Ars am. 1, 99). Huc ipsi potum venient per prata iuvenci (Virg. Buc. 7, 11). Aeneas ac Dido venatum abeunt (Carolus Ruaeus, Argumentum).Nunc ille geminus qui Syracusis habet / hodie in Epidamnum venit cum servo suo / hunc quaeritatum geminum germanum suum (Plauto, Men. 69-71).Rogavit autem puer quendam sapientem consiliarium patris, ut rogaret patrem suum ut equitaret et iret venatum (Hist. septem sapientium, Bibl. Aug.).Lusciniae vox est suavis auditu. Castigat ridendo mores comoedia. [Quando el buen archngel la ovo castigada, Berceo, S. Dom. Sil 685] Tu videris foedus, foedus, turpis visu (Crocus musicans). Veni mecum lusum (Regulus, 21; el Pincipito dice a una zorra). Incedit quaerendo virum: tum denique fontem / Merlinumque videt (Vita Merlini 144-145).

Unus homo nobis cunctando restituit rem (Enio, en Cic. De sen. 4, sobre Q. Fabio Mximo).

Multi iuvenes cotidie in Academiam conveniebant Platonis sermones auditum.

Polyphemus duos socios Ulixis arripuit et mirabile dictu!ferus devoravit.

Quaestio quam movisti et inquisitu et scitu digna est (Macr. Sat. 7, 16, 2). Vince obsequendo potius immitem virum (nodriza en Sn. Oct. 177). Turpe quidem dictu, sed, si modo vera fatemur, / vulgus amicitias utilitate probat (Ov. Pnt. 2, 3, 7-8).Gutta cavat lapidem, non vi sed saepe cadendo (Ov. Pnt. 4, 10, 5 dice: Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu; al parecer, en la Edad Media se cre: Gutta cavat lapidem, non vi sed saepe cadendo. / Sic addiscit homo,non vi sed saepe legendo).

Obsecramus te: redde nobis possessiones nostras, redde coniuges et liberos nostros Romam cum exercitu nobiscum petendo (refugiados romanos en Britania le piden a Constantino que ataque Roma; Geoffrey de Monmouth Hist. reg. Britannie 79).

Ludendo loquimur. Loquitur sic sepe iuuentus (Pamphilus 173).

Sed saevior ignibus Aetnae / fervens amor ardet habendi (Boecio Cons. 2, 5). Sed modus orandi qui sit prius ordine dicam (Virg. Gerg. 4, 537). Die 17. Capitaneus de Weert (quod iam omnibus opsoniis consumptis, solis iusculis victitare cogerentur) pisces captatum in littus excurrit (p. 26 de Weert). Nunc etiam nando dominae placuisse laboro / atque oculis iacto bracchia nostra tuis (Ov. Leandro a Hero 95-96; oculis tuis p. ser de fin: for you to see).

Nate dea, si nemo audet se credere pugnae, / quae finis standi? (Virg. Aen. 5, 383-384).

Nam mox inter prandendum pax, fides, ius hospitale rumpitur, suosque omnes alios trucidant, alios obtruncant, alios carceri tradunt (Cosmas de Praga Chron. Boem.1, 34; Mescon, dux polaco, mata a Boleslao III). Faciendi plures libros nullus est finis (prov. Tomado de Ecclesiastes 12, 12).Has [nutrices] primum audiet puer, harum verba effingere imitando conabitur (Quint. 1, 1, 4).

Mens humana apta est ad plurima percipiendum (Spinoza, tica II, proposit. xiv). Procedit [i.e. sacerdos] ad benedicendum cineres in vase aliquo super Altari positos (Feria IV Cinerum). Participios y ablativo absoluto

Ego sum res cogitans, id est dubitans, affirmans, negans, pauca intelligens, multa ignorans, volens, nolens, imaginans etiam et sentiens (Cartesius, De Deo, quod existat). Salvius, audacia hostium attonitus, nihil dixit.

Mercator, fustibus verberatus, in fossa exanimatus iacebat.

Milites, vallo defensi, barbaris diu resistebant.

Uxor mea anulum gemmis ornatum emit.

Hospites, arte ancillae delectati, plauserunt. Urbs capta ab hostibus direpta est. Urbem captam hostes diripuerunt. Urbe capta hostes discesserunt.

Copias in urbem revertentes laeti salutabimus. Copiis in urbem revertentibus, omnes obviam ibunt. Corona victoriae non promittitur nisi certantibus (S. Ag. De agone christiano 1).

Hoc audito, reges et principes communi consilio decreverunt Vbetam obsidere (Vzquez de Parga p. 205). Mane facto, Hector Aeneas Alexander exercitum educunt (Dares Frigio 21).Incolae fortiter pugnantes urbem servaverunt. Incolis fortiter pugnantibus, urbs non capta est.

Scipio absens damnatur. Scipione absente, iudicium est factum. AD 1041: Northmanni duce Harduino Langobardo primum invadunt Apuliam cum exercitu magno et forti (Breve Chronicon Northmannicum). Me duce carpe viam (Ddalo a caro, Ov. Met. 8, 208).Acceptis mandatis, Roscius cum Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit (Csar De b. civ. 1, 10).

Ad aulam cum accesserunt, canis domesticus Argus agnito domino repente moritur (Wolf, Summaria 17). Ille vero flexis genibus imperatorem salutavit (Sex Guidonis labores, G.Rom.).Cui dono lepidum, novum libellum, / arida modo pumice expolitum (Catulo 1).

Sentio, fugit hiemps; Zephyrisque animantibus orbem / iam tepet Eurus aquis: sentio, fugit hiemps (Pentadio De adventu veris 1-2).

Deseror amissis regno patriaque domoque / coniuge, qui nobis omnia solus erat (Ov. Med. Ias. 161-162). Contra Germanos, eo principe, res feliciter gestae sunt (Eutr., Brev. Marco Aurelio). Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum (Te Deum).

Dies irae, dies illa / solvet saeclum in favilla: / teste David cum Sibylla (Dies irae).

Quicquid id est, timeo Danaos et dona ferentis (Virg. En. 2, 49).

Datis osculis / maritus illi / de quo, inquit, puerum / istum habeas / dic, aut extrema / patieris. (Carmina Cantabrigiensia, De puero niveo).

Quam bene Saturno vivebant rege! (Tibulo 1, 3, 35).

Percussis anguibus isdem / forma prior rediit genetivaque venit imago (Ov. Met. 3, 330-331).

Praebetur origo / per cinerem, moritur te non pereunte senectus (Claud. Fnix, 102-103).

Quibus rebus cognitis, Caesar apud milites contionatur (Csar, Bell. civ. 1, 7). Gallo canente spes redit, / aegris salus refunditur (Himno Aeterne rerum conditor).

Sed en! Sorore comite, nunc genitor venit (Mozart Apollo et Hyacinthus p. 2).

Participio futuro activoInutile ferrum [scil. Priamus] / cingitur ac densos fertur moriturus in hostes (Virg. Aen. 2, 510-511). Legati ad regem descenderunt veniam petituri (los Mazagae, pueblo de la India, a Alejandro; Quinto Curcio, 8, 10). Ostendebat Antiochus in campo copias ingentes, quas bellum populo Romano facturus comparaverat. Ad te scripturus eram, cum ingentem audivi sonitum hominum clamantium. Bellum scripturus sum quod populus Romanus cum Iugurtha, rege Numidarum, gessit. Eos omnes incolumes dimissuri sumus, si nobiscum foedus facient. Romani non longe a castris cum impedimentis processuri erant. Milites incolas libera pabulatione prohibituri erunt. Cum his versare qui te meliorem facturi sunt (Sn. Ad Lucil. 1, 7). Quantus tremor est futurus, / quando judex est venturus, / cuncta stricte discussurus! (Dies irae). Qua fronte ad templum Domini iturus sum? Qua facie visurus sum sacerdotes Dei? Quid facturus sum? Et haec dicens cogitabat occultare se et dimittere eam (Ev. del Ps. Mateo 10, 2). De reliquo neque, hercule, quid agam nec quid acturus sim scio (Cic. Ad Att. 7, 10). Proprie autem veteres prandium vocabant omnium militum cibum ante pugnam; unde est illud ducis adloquium: Prandeamus tamquam ad inferos cenaturi (Isid., Etim. 20, 2, 11). Impraesentiarum editionem meorum carminum sum praeparaturus scientificam apparatu critico instructam; ubi apparuerit, te quam primum certiorem faciam (nuntius personal de Thomas Lindner, austraco, autor de Lyra Latina). Venit de Hibernia [] praedicaturus verbum Dei (hablando de San Columba, Beda, Hist. ecl. 3, 4). Omnia, quae opus erunt, vobis praebiturus sum (Epit. Hist. Sacr. 71). Aeneas navigat in insulam Delum, consulturus oraculum Apollinis (Ruaeus, Argumentum Aeneidos 2). Disce ut semper victurus, vive ut cras moriturus. Gerundivo

LVPA (siglas de Latinitati Vivae Provehendae Associatio). Fortibus contemnenda est mors. Sapienti non laudanda est ira. Nobis exercendum est corpus ut valeamus. Arte levis currus; arte regendus Amor (Ov. Ars 1, 4). Quaerenda est oculis apta puella tuis (Ov. Ars 1, 44). Omnia, iudices, quae reus dixit, vobis sunt credenda. Frater mihi est exspectandus. Ferro via facienda est (Liv. 4, 28, 4). In rebus adversis aut dubiis sperandum est. Fortiter pugnandum est cum patria in periculo est. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori veritatis (Policraticus p. 327 Fontn). Orandum est ut sit mens sana in corpore sano (Juv. 10, 356). Aliud nomen quaerundum st mihi (Plauto Anf. 267, palabras de Sosia). Nunc est bibendum, nunc pede libero / pulsanda tellus (Hor. Odas 1, 37). Quid igitur nobis faciendum est? Num argumentis utendum in re eius modi? (Cic. In Verr. 4, 11). Maximo consensu Macedones in ea re deneganda perstiterunt (Aulo Gelio 15, 20). Gaudet enim quisquis provocatur ad doctrinam suam in medium proferendam, quia nemo vult latere quod didicit (Macr. Sat. 7, 2, 4). Narrandum est ita ut breviter atque aperte loquamur (Isid., Etim. 2, 7). Non est laudandus vel amandus avarus amator (Guillaume de Blois, Alda 259). Tellus colenda est: paelices caelum tenent (dice Juno en Sneca, Hrcules furioso 5). Discenda virtus est (Sn. Luc. 123, 16). Omnia hominum causa facta sunt. Terra ad vitam hominis tolerandam universa praebet, atque homini ars colendorum agrorum data est. Animalium quoque utilitas admiranda est. Boum quidem terga non ad onus accipiendum sunt facta, eorum autem collum iugo sustinendo idoneum est et humeri validi sunt ad aratra trahenda. Oves ad nostra corpora tegenda lanam praebent. Pythagoras, quod Babyloniam ad perdiscendos siderum motus originemque mundi spectandam profectus est, summam scientiam consecutus erat. Est pagina [scil.pagina mea in Aranea] ad linguam Latinam provehendam (Gero P. Weishaupt in epistula ad nos missa). Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas / si ad auscultandum vostra erit benignitas (Plauto Mil. glor. 79-80). Ad hauriendum sanguinem inimicum feror (Sn., Hrc. fur. 636; habla Teseo, que quiere matar a Lico). 1072. Idem Robertus Dux cum exercitu navali vadit ad capiendam Siciliam insulam, et Goffridus Comes obsedit Panormum, et cepit eam (Breve Chronicon Northmannicum). Sisinnium comitem dirigam ad ultionem exercendam (Hrotsvitha Pass. Agapis, Chioniae et Hirenae p. 148 Florio). De excellentibus mulieribus, quae multum ad Europam efflorescendam attulerunt (tt. del Seminarium Opoliense IV; aparentem. Oppeln, en Silesia). Ad partum Virginis adorandum Magi ab Oriente venerunt (August., Sermo 2 De Epiphania, p. 296 Brev. Rom.). Iacobus filios suos in Aegyptum mittit ad emendam annonam sed filium minimum natu secum retinet (Epit. Hist. Sacr. 55). Rutuli ad oppugnandum, Troiani ad defendendam urbem redeunt (Charles de la Rue, arg. libr. X Aeneidos). Missi sunt ad Antonium persequendum duo consules, Pansa et Hirtius (Eutropio, adapt.). Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis (T Bibla). Uso impersonal y uso unipersonal

Assibus hic bibitur (graffito pompeyano). Acriter pugnatum est. Vivitur parvo bene (Hor. St. 1, 3, Gaff.). Ab hora tertia bibebatur (Cic. Fil. 2, 104, Gaff.). Itur in consilium (Cic. In Verr. 4, 100). Iliacis temporibus non ture supplicabatur (Plinio 23, 1, 1). In operibus enim eius et in mundi omnibus motibus virtutem eius semper praesentem aspicimus, cum tonat, fulgurat, fulminat, cum serenat (Min. Flix 32, 4). Pugnatur comminus armis (Virg. Aen. 7, 553). Refertur etiam de rege Iuba, ut socius sit atque amicus (Csar Bell. civ. 1, 6). Sic quotidie utrimque eminus fundis, sagittis reliquisque telis pugnabatur (Csar Bell. civ. 1, 26). Venitur in eum locum quem Caesar delegit (Csar Bell. civ. 1, 84). Continuo itur in antiquam silvam et reperto dato signo in predicto loco urbem, tocius Boemie domnam, edificant Pragam (Cosmas de Praga Chronica Boemorum 1, 9; se refiere al umbral, en checo prh). Ventum erat ad custodie portam, qua itur in Poloniam (Cosmas de Praga Chronica Boemorum 2, 23). Annis centenis aut ultra vivitur illic (Galfridus de Monumeta, VitaMerlini 916; habla de una isla llamada Fortunata). Nocte latent mendae vitioque ignoscitur omni (Ov. Ars am. 1, 249).Doble dativo

Cui bono est, si apud te Agamemnon aut Iason diserte loquitur? (Dial. de oratoribus 9). Hoc mihi laudi est (Rasquin). Grandaevis oppida curae, / et munire favos et daedala fingere tecta (Virg. Gerg. 4, 178-179, habla de las abejas). Omnibus iste ceteris Siculis odio est (Cic. In Verr. 4, 15). Philippo, quia contra Antiochum Romanis fuisset auxilio, filius Demetrius redditus est (Eutropio 4, 3. Filipo, de Macedonia; Antoco, de Siria; s. II a. C.). Caesar refectis legionibus subsequitur, praesidio impedimentis paucas cohortes relinquit (Csar Bell. civ. 1, 80). Credulitas damno solet esse puellis (Ov. Helene Paridi, 41). Et tibi sit curae Troicus hospes ait (Ov. Helene Paridi, 105-108). Capitaneo de Weert haec desertio magnae aegritudini erat (de Weert, p. 29, cuando dos naves quedaron solas en el Ocano Austral). Anseres Romanis saluti fuerunt. L. Cassius ille, quem populus Romanus verissimum et sapientissimum iudicem putabat, identidem in causis quaerere solebat cui bono fuisset (Cic. Sex. Rosc. 30). Dativo posesivo y compuestos de sumSulmo mihi patria est (Ov. Trist. 4, 10, 3). Aut faciem mutes aut sis non dura necesse est; / Lis est cum forma magna pudicitiae (Ov. Paris Helenae, 289-290). Est enim ingens ei [scil. Vergilio] cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas (Macr. Sat. 5, 18, 21). Fuit regi Bozrae filius unus et amabat eum sicut animam suam (Historia septem sapientium, Bibl. Aug.).Fastus inest pulchris sequiturque superbia formam (Ov. Fast. 1, 419). Prosit! Tibi quoque. Sed a fidelium cordibus absit ut aliquid esse fatum dicant (S. Greg., Hom. 10 in Evangelia, Brev. Rom. p. 297). Si boni estis, patriae prodestis. Genitivo + sum

Sapientis est mutare consilium. Sapientis est ordinare. Cuiusvis hominis est errare; nullius nisi insipientis in errore perseverare. Pauperis est numerare pecus. Sed timidi est optare necem (Ov., Met. 4, 115; habla Pramo). Id patiamur onus quod non mutare valemus; / ferre quod impositum est est sapientis onus (Anton Moker, apud Lauram Gibbs, p. 17). Qui genitor sobolem castigat, diligit illam, / est patris ut gnatos quos amat arte regat (Anton Moker, 30 %). Errare est hominis, sed non persistere; saepe / Optimus est portus vertere consilium (Michaelis Verinus (c.1469-c.1487), Disticha; en Laura Gibbs). Imperativos en to y tote; imperativos con noloSalus populi suprema lex esto. Estote parati. Esto bono animo. Post tres dies Pharao te restituet in gradum pristinum (Epit. Hist. Sacr. 46). Nolite interficere puerum; est enim frater noster (Epit. Hist. Sacr. 41). Ire per hanc noli, quisquis es: omen habet (Ov., Fasti 2, 202 (se refiere a La Puerta Carmentalis, por Carmenta, madre de Evandro; era de mala suerte, porque por all haban salido los trescientos Fabios). Noles ultra progredi nec hominem tangas (St Adamnan, c.624-704, relata cmo San Columba orden a Nessium no atacar a un fiel; Walker, p. 49). Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum (Ef 5). Estote fortes in bello et pugnate cum antiquo serpente, et accipietis regnum aeternum (Apcr., Agrapha, p. 119). miseret paenitet pudet taedet interest Paenitet me culpae meae. Me miseret tuae condicionis. Id multum interest regis. Mea interest. Id ad famam tuam interest. Iam penitet eum olim pugnasse contra Cesarem (Cosmas de Praga, Chron. Boem. 2, 12). Dixit quoque Rebecca ad Isaac: Taedet me vitae meae propter filias Heth: si acceperit Iacob uxorem de stirpe huius terrae nolo vivere (Gn 27, 46). Neque me militum neque vos ducis paenituit (habla Agrcola sobre la campaa militar, Tc., Agr. 33). Mea mater, tui me miseret, mei piget (Cic. Div. 1, 66; palabras de Casandra a Hcuba, de una trag. desconocida). Miles gloriosus

Si mihi fortuna adsit, ego incredibilia in proximo proelio perficiam. Nisi dei consilia meis actionibus noceant, fama mea usque ad gentes extremam Asiam incolentes perferatur. Si mihi detur facultas pugnandi in primis ordinibus, pericula subeam maximosque labores perferam. Timeo vero ne ducum invidia tantam spem impediat.

Tamen, si imperium mihi contra consuetudinem hodie deferretur, alia quidem ratione res administrarem. Arcis oppugnatione relicta, legiones ad amnem adducerem, ibique hostium copiae, ad pugnam incitatae, repellerentur ac plane funderentur. Tunc, exploratoribus praemissis, trans amnem ad montes cum nonnullis cohortibus pergerem, eoque loco reliquae hostium copiae mihi se dederent.

Utinam consules audivissent ingenium meum esse praestantissimum. Mehercule!, si ab initio potestatem mihi mandavissent, iamdiu hostes vicissem. Populum Romanum non tantum metu liberavissem, verum etiam eius potentiam auxissem.

Proposiciones sustantivas

Tunc cantabunt letius / angelorum chori: / Sit Deus propitius / huic potatori (Archipoeta Estuans intrinsecus).

Tum Quintus metuebat ne res publica Pompeii incuria proderetur. Sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether / conciperet flammas longusque ardesceret axis(Ov., Met. 1, 254-255).Sextus effecit ut Caesar cum copiis in Galliam mitteretur.

Athenienses optabant ut athletae victores in patriam regrederentur.

Imperavit ne abirem.

Accidit autem ut Othini filius, Balderus, Nannae corpus abluentis aspectu sollicitatus, infinito amore corriperetur (Saxo Grammaticus, Gesta Danorum 3, 2, 3).

Saepe accidit ut erremus. Quaeso ut ignoscatis (Cic. Def. de Cecina 10).

Tu velim tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale (Ad fam. 14, 9). C. Iulium Polybium aedilem oro vos faciatis. Panem bonum fert (Graffito pompeyano, Cavallo). Tu fac ut tuam et Tulliae valetudinem cures. Vale (Ad fam. 14, 17).Vtilitas iubet ut taceam (Vitalis Blesensis, Aulularia 449). Volo ut dones mihi animam tuam (Carlo Ginzburg, brujera, habla el diablo).

Quod rex in urbem regressus est nobis mirabile videtur. Unde animadvertere debes, Christiane, quod Circum numina inmunda possideant [Isid., Etim. 18, 41, 3].Adde huc quod e carcere effugit (Rete dedit). Sane gaudeo quod te interpellavi (Rete dedit). Mirabatur Cato quod non rideret haruspex (Cic. Idus).Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1 Jn 1, 8). Haec scripsi vobis, ut sciatis quoniam vitam habetis aeternam (1 Jn 5, 13).Tu nosti quia semper te timui et omnes pauperes curavi (habla Salom, Ev. de Pedro 13, 4).Nescio quid faciam. Dic mihi quid agas.

Haec disciplina [scil. orthographia] docet quemadmodum scribere debeamus (Isid., Etim. 1, 27).

Non quam multis placeas, sed qualibus stude (Ps.-Sneca, Proverbios 8).

Scire ex vobis volo ovumne prius extiterit an gallina (Macr Sat. 7, 16, 1).Nec latet extremos quae vis circumrotat orbes (Edmond Halley on Newton, 6).

Interea ego iam intellexeram a quibusdam Indis, quos ibidem susceperam, quomodo huiusmodi provincia insula quidem erat (Christophori Columbi Epistula de insulis nuper repertis).

Experiri enim volo num vitae rationem mutaturus sit.

Dionysius mulierem interrogavit cur tam benigna erga se esset.

Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent (Mc 6, 28).

Quaeris quot mihi basiationes / tuae, Lesbia, sint satis superque (Cat. 7).

Certabant urbem Romam Remoramne vocarent (Enio, An. 43).

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras (Virg. Aen. 2, 606).Orestes furiae cum exagitarent, Delphos sciscitatum est profectus, quis tandem modus esset aerumnarum (Higino, Iphigenia Taurica).

Tecum delibera quid sequaris (Macr. Sat. 7, 16, 14).

Per has [i. e. formas verborum] ostendimus quid agamus (Isid. Etim. 1, 9, 3).Sed quaero utrum aliquis sit post mortem sensus an nullus (Ambrosio De ob. Valent. 43). Non ego ne pecces, cum sis formosa, recuso (Ov. Am. 3, 14, 1). Senectutem ut adipiscantur omnes optant; adepti eam accusant.

Vercingetorix Gallos hortatur ut communis libertatis causa arma capiant.

Cura, mi Tiro, ut vires tibi reficiantur.

Humiles semper timent ne a potentibus opprimantur. Quicumque peccat metuit ne peccatum palam fiat. Hasdrubal magnopere verebatur ne in Italiam serius veniret. Homo probus veretur ne deorum invidiam moveat. Timuisti ne pactum, quod antea fecimus, quandoque rescinderes (L. Valla p. 588). Timeo ne cadam. Vereor ne me persequatur (Ap. Tiro 8). Infanda timeo: ne mea genitor manu / perimatur (Sn., Edipo 15-16). Saepe pudor impedit ne peccata fateamur.

Non possumus impedire quin alii a nobis dissentiant.Non est igitur dubium quin hic versus damnandus sit (Victor Brard, nota a Od. 12, 310). Non obstat amicitia quominus amicum reprehendamus.

Considera ne in alienissimum tempus cadat adventus tuus (Cic. Idus).

Locativas y cuantitativas

Tunc fratres ceperunt navigare acriter pre gaudio, quantum vires eorum poterant sustinere (Sanctus Brendanus 21). Fictio naturam imitatur, quantum potest. Laborat quantum potest. Itaque quantum possumus, ab illa [scil. Fortuna] resiliamus (Sn., Luc. 82, 6). Ecclesiae rebus, quantum valuit, in omnibus consulere ac favere curavit (Beda, Hist. ecl. 2, 6; habla de Eodbaldo, rey de uno de los reinos ingleses, a ppios. de los 600). Habitat ubi vult. Quid faciant leges, ubi sola pecunia regnat? (Petr., Sat. 14). Ubi cadaver, ibi aquilae. Quacumque te abdideris, mala humana circumstrepent (Sn., Luc. 82, 4).En ego te quocumque vocas sequar, agmina ferro / dura metam (Meleagro a Jasn en Val. Flaco, Arg. 3, 670-671). Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat (Ov. Fast. 1, 243).Fulsere quondam candidi tibi soles, / cum ventitabas quo puella ducebat / amata nobis quantum amabitur nulla (Catulo 8, 3-5). Causales

Praeterea testamentum facere non possunt impuberes, quia nullum eorum animi iudicium est; item furiosi, quia mente carent (Just., Institutionum 2, 12).

Motu autem existente, erit generatio et corruptio continua, cum motus sit continuus et materia indeficiens; ergo mundus perpetuus (Felipe el Canciller p. 48 ed. Wicki). Superat quoniam fortuna, sequamur, / quoque vocat, vertamus iter (Virg. En. 5, 22-23). Credo, quia absurdum (falsamente atribuida a Tertuliano). Audi, quia ignoras quaestionem (Ap. de Tiro 4).

Odi Pythagoram, quia carnibus horruit uti / et sibi cognatum credidit esse suem (Vitalis Blesensis, Aulularia 65-66). Caeli, quaeso, fave, numen, quia iusta rogamus (habla la madre en el Carmen de martyrio Maccabaeorum 37). Aratio dicta, quia de aere prius terrae culturam exercebant (Isid., Etim. 17, 2, 2). Serere autem vocatum, quia hoc sereno caelo faciendum est, non per imbres (Isid., Etim. 17, 2, 6).Sclavi vero habitatores terrae (Josu 2, 9) audientes adventum eorum, timuerunt valde et sua sponte se Almo duci subiugaverunt eo quod audiverant Almum ducem de genere Athile regis descendisse (Anonymi, P. Magistri, Gesta Hungarorum 12).

CondicionalesDummodo sit dives, barbarus ipse placet (Ov. Ars 2, 276). Ego eam sanabo in termino quindecim dierum, dummodo me adores et dones animam tuam (Carlo Ginzburg, brujera, El diablo promete sanar a uma seora).

Si tam longinquum iter feceris, fama tua in patria crescet.

Servis praeesse poteris, si pater aeger erit. Si caelum nautae intente observant, non errant. At siquis male fert indignae regna puellae, / ne pereat, nostrae sentiat artis opem (Ov. Rem. 15-16).

Si omnia quae amisi manerent, non vos implorarem ut mihi detis pecuniam. Si sapiens tum fuisset, tam magnam curam vitavisset. Lector, si monumentum requiris, circumspice (en St Paul, Londres, ded. a Christopher Wren).

Ipse peremissem si natum Thellius inquit / exitio fuerant illa [scil. tela] parata tuo (Johannes Fabricius Montanus, 1527-1566, De Wilhelmo Thellio elegia 93-94).

Quam laeti essemus si nunc nobiscum maneretis!Et, si nulla subest aemula, languet amor (Ov. Ars. am. 2, 436).

Quidve iuvat sacros posuisse altaribus ignem / si tuus externo iam spernor ab hoste sacerdos? (habla Crises en Ilias Latina 34-35).

Dura minus ledunt, si sunt communia (Vitalis Blesensis, Aulularia 41).

Si tenerem quam cupio / in nemore sub folio, / oscularer cum gaudio (Carmina Burana Veris dulcis in tempore).

Ergo huius aspectum si dominus tuus devote intuebitur, continuo sanitatis beneficio potietur (Muerte de Pilato).

Si te vidissem, primus de mille fuisses (Ov. Helene Paridi 107).

Exitus hic artis medice, si quid male sentis: / accede ad medicum, protinus eger eris ) Vitalis Blesensis, Aulularia 127-128).FinalesGallinae pennis fovent pullos, ne frigore laedantur (Cic. Idus).In hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris (Ps.-Sneca, Proverbios 9).

Silvius excessurus adit tum limina Lidae, / diceret ut moesto carmine triste vale (Giovanni Andrea Vinacci, Polymetron, p. 38).

Domini nunc caede madebit [scil. ensis], / ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax (Ov. Met. 13, 390).

Rationem consilii accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis (Csar Bell. civ. 3, 86).

Demosthenes, excitatus ad Laidis famam, cuius formam tunc Graecia mirabatur, accessit ut et ipse famoso amore potiretur (Macr. Sat. 211). Credo ut intellegam.Multa ceciderunt ut altius surgerent (Sneca Luc. 91, 13).

Meum est propositum / in taberna mori, / ut sint vina proxima / morientis ori (Archipoeta, Estuans intrinsecus). Itaque, ne hoc pateat mei genitoris scelus, et patris macula in gentibus innotescat, mortem peto (Ap. de Tiro 2).

Construit inde sibi seu nidum sive sepulchrum: / nam perit ut vivat, se tamen ipsa creat (Carmen de Ave Phoenice 77-78). Silvius excessurus adit tum limina Lidae, / Diceret ut moesto carmine triste vale (Giovanni Andrea Vinacci, ob. 1910, Polymetron p. 38).

In Mari Rubro classem [Traianus] constituit, ut per eam Indiae fines vastaret (Eutropio 8, 3).Parte stat inde dextra Michael Gabrielque sinistra, ut maiestati sint deservire parati (Palazzo dei Normanni, Cappella Palatina, abside centrale). ConcesivasQuanquam duces Romani magnis victoriis hostes saepe superaverunt, paucos cum Alexandro conferre possumus. Pollio amat mostram, quamvis est rustica, musam (Virg. Buc. 3, 84). Toleranda quamvis patiar, haud umquam queant / nisi morte tristi nostra finiri mala. (Sn. Oct. 100-101). Ut desint vires, tamen est laudanda voluntas (Ov. Pnt. 3, 4, 79). Ut sint di, potest fieri ut nulla ab eis divinatio generi humano tributa sit (Cic. Div. 1, 10).Cleomenes, quamquam nox erat, tamen in publico esse non audet, includit se domi (Cic. In Verr. 5, 92; Clemenes era un amigo de Verres).

Tu tantum, quamvis firmis retinebere vinclis, / i procul et longas carpere perge vias (Ov. Rem. 213-214). Vir doctus, tametsi multa scit, multa tamen se nescire sentit.

Socrates e custodia effugere, quanquam potuit, noluit. Discipuli Epicuri, ut iam dixi vobis, voluptatem summum bonum esse duxerunt.Ut sunt principes, ita et populi. Commendo tibi hominem, sicuti tua fides et meus pudor postulat (Cic., Fam. 14, 58).ComparativasBona uxor virum laudat, sicut bonus vir uxorem.Est autem tutela, ut Servius definivit, ius ac potestas in capite libero ad tuendum eum, qui propter aetatem se defendere nequit, iure civili data ac permissa (Just. Institutionum 1, 13).

Prandium, ut iussisti, hic curatumst; / ubi lubet, ire licet accubitum (Plauto Men. 367-368). Rara tamen menda facies caret: occule mendas, / quaque potes, vitium corporis abde tui (Ov., Ars 3, 261-262). ConsecutivasTanta vis est probitatis, ut eam vel in hoste diligamus (Cic. Idus). Talis est rerum natura ut omnia, quae nata sunt, occidant. Ita erat domi severa disciplina ut nemo admitteretur.

Tanta vis dicendi in eo inerat ut inimici eum admirarentur atque timerent.

Tam iratus erat ut loqui non posset.

Fuit Cimon tanta liberalitate ut numquam in hortis suis custodem imposuerit.

In civitate illa nemo tam demens fuit ut non deos magnis cum honoribus coleret.

Nemo habet tam certam in beneficiis manum, ut non saepe fallatur (Sn. Ad Luc. 81).Non sum ita hebes, ut istud dicam (Cic., Tusc. 1). Sic vita hominum est, ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere (Cic. Sex. Rosc. 30; habla del: cui bono?). TemporalesAt ubi dictum est et Antinagoras princeps hac voce in foro clamavit, tanta commotio populi fuit, ut in domo sua nec vir nec femina remansisset (Ap. Tirio 37).

Res evenit sicut sagacissimi ducum providerant. Sabinae, postquam silentium factum est, magnis cum lacrimis dixerunt se esse causam belli.

Ita res se habebant antequam in Siciliam veni. Haec ubi dicta dedit, omnes tacebant. Caesar, ubi lucescit, omnes senatores ad se produci iubet. Dum haec geruntur, Romae Catilina cum sociis coniurationem facit. Rex, ut audivit quod audire nolebat, irato vultu respiciens iuvenem ait: Nosti filiae meae nuptiarum conditionem? (Ap. de Tiro 4). Cum tu in lecto dormiebas, eo tempore nos in agris laborabamus. Paene domum pervenerat, cum subito latrones ex insidiis eruperunt (cum inverso). Cum sororem tuam videro, epistulam ei referam.Cum igitur hec et alia prophetasset Merlinus, ambiguetate verborum suorum astantes in admirationem commovit (Geoffrey of Monmouth Historia regum Britannie 118).

Cumque tardaret obstetrix, in speluncam introivit Ioseph (Liber de infantia Salvatoris 70).

Cum Athenae florerent, nimia libertas libertatem miscuit.

Alexander, cum Clitum interfecisset, magnitudinem facinoris perspexit.

Cum senatus decrevit, quindecim homines Curioni adsenserunt.Ut primum ver redibit, arbores hominibus nova folia offerent.Hakam agunt etiam contumaciorerm et minaciorem quam solent quotiens contra Australianos decertant (John Lee, 7 nov. 2011).

Asphaltite lacu Iudaeae corpora mergi / nequaquam possunt, vegetat dum spiritus illa (Geoffrey of Monmouth, Vita Merlini 1215-1216). Dum loquimur, fugerit invida aetas (Hor., Od. 1, 11).Ita soli cum sunt, Minervae numine iuvenis redditus, Ulixes a filio pater agnoscitur (Wolf, Summaria 16).

Tota urbs plena erat militum cum princeps appropinquaret.

Cum ad oppidum imperator accessisset, pueri mulieresque, manus tendentes, pacem petebant.

Postquam in certamina ventumst, / protinus in medium procedit maximus Hector / Graiorumque duces invictis provocat armis (Ilias Latina 575-577).

Postquam is finem fecit, Aeneas exurgit, lenibus mitibusque dictis Amphimacho repugnant (Dares Frigio 37; is es Anfmaco, hijo de Pramo que quera seguir con la guerra).

Agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque sese visurum putat (Cic. De divin. 2, 16).Cum in urbem redieris, inter cives tuos iucundam vitam ages.Quotiensque puer miserabilis eheu! / dixerat, haec resonis iterabat vocibus eheu! (Ov. Met. 3, 495-496). Pellantur nubes animi, / dum aer est Serenus (Terra iam pandit gremium).Nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas / quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram (Plauto Men. 114-115).

Romani, cum duas clades in Hispania accepissent, statuerunt exercitum augere (Nepot. Idus).

Te constanter amo, modo plus tibi dicere nolo, / donec tu dicas quid placet inde tibi (Pamphilus 185-186). Expectate hic, donec revertamur ad vos (Sanc. Brend. 33).Stella, quam viderant Magi in Oriente, antecedebat eos, donec venirent ad locum ubi puer erat. Sustine paululum, donec dominae referam (la sacerdotisa de feso a Apolonio de Tiro, cap. 39). Homo, donec moriatur, homo est (adapt. Sneca, Luc. 113, 11). Rebus in adversis bona consolation spes est, / donec enim spirat prospera sperat homo (Anton Moker, 17 %).Proposiciones relativas

Legamus has sententias, quae in Evangelio secundum Lucam continentur: Dico vobis, qui auditis: diligite inimicos vestros. Si diligitis eos, qui vos diligunt, quae vobis est gratia? Estote misericordes sicut et Pater vester misericors est. Non est discipulus super magistrum. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quae in oculo tuo est, non consideras? Quid autem vocatis me: Domine, Domine, et non facitis illa quae dico? Bis dat, qui cito dat.

Villa quam Marcus aedificat magna est. Romani oppidum quod oppugnaverunt deleverunt. Milites quibus dux praeerat magna virtute fuerunt. Homines quorum divitiae magnae sunt invidiam timent. Athleta cuius vires maximae sunt ceteros superat. Ille dolet vere qui sine teste dolet (Marcial 1. 33). Tunc communi consilio et ammonitione omnium incolarum missus est Borsu filius Bunger cum valida manu versus terram Polonorum, qui confinia regni conspiceret (Gesta Hungarorum, 20). Dum navigassent fluvium Thyscie (Tisza), nuntios suos ad ducem Arpadium premiserunt, qui gaudia salutis nuntiarent (Gesta Hungarorum 29). Sonus est, qui vivit in illa (Ov. Met. 3, 401). Stellae signa sunt in caelo / aureae, quae iungant nos (Hymnus Europae). Interea destinantur, qui iussa domne et plebis ad virum perferant nuncii (Cosmas de Praga, Chron. Boem. 1, 6). In Deum vadit, qui suos invadit (Cosmas de Praga Chron. Boem. 2, 45). Summe Deus, coeli nutu qui tota coerces, / fata meae patriae, pugnae tu dirige ferrum (Ioseph Bonsignore Cutroni Napoleoneidos I, p. 26). Pulchritudo eius urbis ex qua redii me delectavit. Eorum memoria qui patriam servaverunt carissima nobis erit. Eis militibus qui insidias collocaverant dux praemia dedit. Iamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, / semper honoratum (sic di voluistis) habebo (Virg. Aen. 5, 49-50).Viam, ubi tu habitas, allaudae implent. Pallantis mortui corpus magno apparatu ad Evandri urbem remittit, ubi summo patris luctu excipitur (Charles de la Rue, Lib. XI). Relativas sustantivadas. Quod non fecerunt barbari, fecerunt Barberini (frase que surgi porque Urbano VIII Barberini mand sacar i revestimenti bronzei del portico del Panten; fueron destinados al Baldacchino del Bernini en San Pedro y a la fusin de algunos caones para el Castel SantAngelo). Quod non fecerunt Gothi, hoc fecerunt Scoti (al parecer, frase de Byron por las pirateras de Lord Elgin). Male aliis imperat, qui sibimet imperare non didicit (Vincentius, Chronicon Polonorum 1, 9). Vincit qui se vincit (motto de Buckler, cerveza sin alcohol de Heineken). Quem Deus vult perdere, prius dementat (cf. Rete, incerti originis). Quem [scil. Alexandrum] arma Persarum non fregerant, vitia vicerunt (Quinto Curcio 6, 2). Qui inimicus est, etiam in scirpo nodum quaerit (Isid. 17, 97). Ego sum qui sum (Ex 3, 14). Quicumque mortem in malis ponit, non potest eam non timere. Qui vult decipi, decipiatur. Qui bene amat bene vituperat. Dicam quod cupio. Qui deos timet sapiens est. Qui litteris studet multos libros legit. Qui fortis est, sine timore est. Qui sine timore est, sine tristitia est (Sneca Luc. 85, 24). Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam. Voz pasiva

Dona Romanorum ab incolis laudantur. Gemina teguntur / lumina nocte (Catulo 51, 11-12). Portae a fabris ornatae sunt. Haec urbs, quam multi cives defenderant, a decem milibus hostium obsessa est. Hannibalis exercitus apud Zamam deletus est ab Scipione. Gloria Miltiadis clara victoria augebatur. Illae copiae in unum locum contractae erant. Legati saepe Delphos missi sunt ut oraculum consulerent. Muro maximae altitudinis urbs munietur. Auctores istorum flagitiorum a magistratibus punientur. Intima panduntur victi penetralia caeli (Edmond Halley on Newton, 5). 1084. Gregorius Papa obsidetur Romae ab Henrico Rege, qui constituerat Papam Guibertum archiepiscopum Ravennatensem, et fecit schisma in Ecclesia, et fuit ibidem coronatus ab eo (Breve Chronicon Northmannicum). Maxima debetur puero reverentia (Juvenal 14, 47).Verbo fio

Cives Romani tunc facti sunt Campani (Enio, An. 92). Fiat lux! Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Fit silvester homo, quasi silvis editus esset (Galfridus de Monumeta, Vita Merlini 81). Raro fit ut hic puer mentiatur. Qui fortuna secunda utitur, saepe fit superbus. Exercitatione corpora nostra fient robustiora. Si unquam dives fias, quid facias? Cicero omnibus artibus studuit ut magnus orator fieret. Quod factum est, infectum fieri non potest. 1059. Robertus comes Apuliae factus est dux Apuliae, Calabriae, et Siciliae a papa Nicolao (Breve Chronicon Northmannicum). Trimphales coronae ex auro fiunt. Omnia fiebant ad nutum eius nec Ptiphar ullius negoti curam gerebat (Epit. Hist. Sacr. 44). Fitque caput minimum totoque corpore parva est (Ov., Met. 6, 142). Inimici mei facti sunt amici (Gesta Romanorum, Labores Guidonis).Proposiciones de infinitivo

Servi multum aurum argentumque perdiderunt; itaque putant se iram domini non placaturos esse. Numa Romanis persuadet eos sine praeda vivere posse. Scimus autem similibus similia nutriri (Macr. Sat. 7, 5, 17). Populus semper existimavit Numam Pythagorae discipulum fuisse. Negat enim sine furore Democritus quemquam poetam magnum esse posse, quod idem dicit Plato (Cic., De divin. 1, 80). Tun te audes Sosiam esse dicere, / qui ego sum! (Plauto Anf. 217, habla Mercurio). Pater ipse colendi / haud facilem esse viam voluit (Virg. Gerg. 1, 121-122). Non excusantur, qui se tutelam patri pupillorum administraturos promiserunt (Iustin. Institutiones 1, 25, 9). Comperi Centum vocabula computatralia habere novum situm: http, etc (Brad Walton, carta personal, 2003). Item, summum bonum oportet esse primum bonum (Felipe el Canciller Summa de bono q. 4). Progrediebar ultra existimans aliquam me urbem villasve inventurum (Christophori Columbi Epistula de insulis nuper repertis). [Domitianus] Dominum se et deum primus appellari iussit (Eutr. 7, 23). Turpe est nescire puellam / ludere; ludendo saepe paratur amor (Ov. Ars 3, 367-368). Sum certus me esse rem cogitantem (Cartesius, De Deo, quod existat). Dicunt [scil. Discipuli in Austria Germaniaque] linguam Latinam esse ultionem tardam Romanorum, qua Germanos puniant (Zythophilus, 6 Maii AD 2007).Aestate pastores gregis armenta e stabulis in agros ducere scitis. Caesar cum copiis hostes sequitur militibusque nuntiat magnam gloriam in pugna esse. Certi sumus mundum a Deo administrari. Filium regis fortiter pugnare nuntiatum est. Porro Hyrene Constantinopolitana imperatrix missis legatis ad Karolum pacem inter Grecos et Francos firmari rogavit (Otto Frinsing. 5, 31). Iubet arma tradi, principes produci (scil. Csar De b. Gall. 7, 89, Vercing.). Cessato diluvio, Noe extrahi fecit bestias ab arca (Duomo di Monreale). Vetus est haec opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Graecorum litteris ac monumentis, insulam Siciliam totam esse Cereri et Liberae consecratam (Cic. In Verr. 4, 15). Caesar, ubi illuxit, omnes senatores senatorumque liberos, tribunos militum equitesque Romanos ad se produci iussit (Csar, Bell. civ. 1, 23). Patere tua consilia non sentis? (Cic. Cat. 1, 1). Sentimus ver appropinquare. Adventus veris reditu avium nuntiatur. Audimus aves cantare. Iam hirundines et ciconiae nuntiant nives abesse. Videmus agros arari ovesque in prata educi. Animadvertimus dies iam crevisse et longitudinem noctium minutam esse. Speramus luscinias quoque mox cantaturas esse. Aegroti sperant corpora sua vere recreatum iri. Interea Diocletianus in oriente, Maximianus Herculius in occidente, vastari ecclesias, affligi interficique Christianos decimo post Neronem loco praeceperunt (Baedae Hist. 1, 6). Agnosco victum esse chaos (Sn., Herc. Oet. 1946, habla Alcmena sobre su hijo). Non licet esse vos (Tert., Apol. 4, 4). Imperator milites castra movere iussit. Notum est Carthaginem a Romanis esse deletam. Alexander filium Iovis se esse contendebat. Agricolae putaverant agros multas fruges laturos esse. Salvum te in urbem advenisse gaudeo. Helvetii angustos fines se habere arbitrabantur. Sperat adulescens diu se victurum esse. Deum esse amorem turpis et vitio furens / finxit libido (Sn. Fedra, 195-196). Equidem sic arbitror, etiamsi multa fallant eos, qui aut arte aut coniectura divinare videntur, esse tamen divinationem; homines autem, ut in ceteris artibus, sic in hac posse falli (Cic. De divin. 1, 55). Nullo modo, Obelix, potionem magicam accipies! milies tibi dicebam te natum infantem in eam incidisse! (Rubricastellanus, guarda de portada de Asterix). Omnia Romae venalia esse scribebat Sallustius (Bell. Iug., Vetus Sopena, p. 33).

Venus Anchisam Assaraci filium amasse et cum eo concubuisse dicitur, ex quo procreavit Aeneam (Higino, Anchisa). Cataclysmus, quod nos diluvium vel irrigationem dicimus, cum factum est, omne genus humanum interiit praeter Deucalionem et Pyrrham, qui in montem Aetnam, qui altissimus in Sicilia esse dicitur, fugerunt (Higino, Deucalion et Pyrrha).

Comparativos y superlativos

Apud Romanos Plinius doctior ac peritior habebatur. Is servus, quem excitaverunt amici eius, propter noctem densiorem in mare cecidit. Apud Assorinos, maiore devotione colitur Chrysas quam Apollo. Iouis Olympii simulacrum praeclarissimum est; praeclarius est quam Chrisae simulacrum. Galli erant fortes; Carthaginienses Gallis erant fortiores; Romani autem omnium erant fortissimi. Numquam fortior vir Romae fuit. Umbra altioris arboris longior erit. Pilum longius quam gladius erat. Quis est potentior nostro duce? Sapientissimi homines saepe optimi sunt. Romani milites erant omnium validissimi. Nihil est virtute pulchrius. Vulpes est callidissima omnium animalium. Quae est domestica sede iucundior? (Cic. Idus). Quid enim mundo praestantius? (Apul. De mun. 22). Gracior in mundo te michi nulla manet (Pamph. 180). Simplicitas et amor fulvo est pretiosior auro (Bartolomej Boskovic, Croatia oriundus, Egloga I 74). Corpus autem vivum manifestum est quod es nobilius corpore non vivo (Aquinas I q3 a1). Hic me manente, / vobis favente, / rex omni rege / beatior es (Mozart Apollo et Hyacinthus p. 4). Sanctius his animal mentisque capacius altae / deerat adhuc (Ov. Met. 1, 76-77). Non est minimum in humanis rebus minima negligere (Vincentius Chronica Polonorum 2, 4). Modo ferro durior / est, quem non mollit Venus, / et saxo frigidior, / qui non est igne plenus. (Terra iam pandit gremium). Spatiari dulce est / per loca nemorosa, / dulcius est carpere / lilia cum rosa, / dulcissimum est ludere / cum virgine formosa (Terra iam pandit gremium). Nihil Roma maius. Honesta mors turpi vita potior (Tc., Agr. 33). Valentior omni fortuna animus est (Sn., Luc. 98, 2). Ne respicias ditiorem te, ne in Deum pecces, sed respice pauperiorem te, et inde grates Deo redde (Pedro Alfonso, De divitiis). Carmo, quae est longe firmissima totius provinciae civitas (Csar, sobre Carmona).Verbos deponentes y semideponentesTe per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia (Te Deum). Belgae, quorum agros Treviri populabantur, auxilium Romanorum petiverunt. Sole oriente domo profecti sumus. Cicero e villa sua regressus est, ut Catilinam accusaret. Nonnulli populi Romanorum clementiam experti erant. Cato ingressus est cubiculum et sibi ipse mortem conscivit. Marcus Cato Pompeii partes bello civili sequebatur. Discipule, plurimos Homeri locos imitaberis. Is est quem omnes admirentur. Gloriantur / et letantur / in melle dulcedinis, / qui conantur / ut utantur / premio Cupidinis (Carmina Burana Ecce gratum). Tempore non longo loquitur sapiencia surdo (Pamphilus 183). Usum et fructum omnium bonorum suorum Caesenniae [i.e. uxori] legat, ut frueretur una cum filio (Cic. Defensa de Cecina 12). Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam (Ps 50, 1). Nec mireris, si deum non vides: vento et flatibus omnia impelluntur, vibrantur, agitantur, et sub oculis tamen non venit ventus et flatus (Min. Fl. 32, 5).

Mox hortantibus et praemium ponentibus procis iusto certamine luctantur (Wolf, Summaria 18). Haec ara tuebitur omnes / aut moriere simul (Hcuba a Pramo en Aen. 2, 523-524). Argivi in castris Palamedis scientiam, aequitatem, clementiam, bonitatem lamentantur (Dares Frigio 28). Plurimae aliae gentes expertae sunt p. R. fidem me principe (Monumentum Ancyranum 32).Mi Radulfe, optime fecisti! Gratias tibi iteratas denuo agere velim labore tuo valde gavisus. Vale, Thoma (A Thoma Lindner, seu Thoma Tiliano, ob carminis eius vulgationem). Calchas ex passerum numero belli Troiani annos auguratus est (Cic. Div. 1, 72). [Hoc, ad AD 2015; AD 2016 cum inferis certe colloquar] Desunt dies 289 ad AD 2016; 284 ad Nativitatem Dni; 264 ad Adventum Dni. Iter Catamarcae (seu Tandiliae) solummodo in mente mea est. PAGE 11