3

Click here to load reader

Epistula Petrarcae de ascensu ad montem Ventosum

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Epistula Petrarcae de ascensu ad montem Ventosum

Citation preview

Page 1: Epistula Petrarcae de ascensu ad montem Ventosum

Circulus Latinus Valentinus

Die decimo sexto mensis Februarii celebrandus

Titulus: Epistula Petrarcae ad Dyonisium de Burgo Sancti Sepulcri

Imago:

Textus:

1. Altissimum regionis huius montem, quem non immerito Ventosum uocant,

hodierno die sola uiuendi insignem loci altitudinem cupiditate ductus, ascendi.

Multis iter hoc annis in animo fuerat; ab infantia enim his in locis, ut nosti, fato res

hominum uersante, uersatus sum. Mons autem hic late undique conspectus fere

semper in oculis est.

2. Cepit impetus tandem aliquando facere quod quotidie faciebam, præcipue

postquam relegenti pridie res Romanas apud Liuium (Liu. Ab urbe condita 40,21,2-4;

40,22,4-6) forti ille mihi locus ocurrerat […]. Ne enim cunctos euoluam, Pomponius

Mela (de chorographia 2,17) cosmographus sic esse nihil hæsitans refert; Titus Liuius

falsam famam opinatur; mihi si tam propmta montis illius experimentia esset quam

huius fuit, diu dubium esse non sinerem.

3. Ceterum, ut illo omisso, ad hunc montem ueniam, excusabile uisum est in iuuene

priuato quod in rege sene non carpitur: sed de socio cogitanti, mirum dictu, uix

amicorum quisquam omni ex parte idoneus uidebatur: adeo etiam inter caros

exactissima illa uoluntatum omnium morumque concordia rara est.

4. Hic segnior, ille uigilantior; hic tardior, ille celerior; hic mæstior, ille lætior; denique

hic stultior, prudentior ille quam uellem; huius silentium, illius procacitas; huius

Page 2: Epistula Petrarcae de ascensu ad montem Ventosum

pondus ac pinguedo, illius macies atque imbecillitas terrebat; huius frigida

incuriositas, illius ardens occupatio dehortabatur; quæ, quamquam grauia,

tolerantur domi –omnia enim suffert caritas (1 cor. 13,17) et nullum pondus recusat

amicitia; uerum hæc eadem fiunt in itinere grauiora.

5. Itaque, delicatus animus honestæque delectationis appetens circumspiciensque

librabat singula sine ulla quidem amicitiæ læsione, tacitusque quicquid proposito

itineri præuidebat molestum fieri posse, damnabat. Quid putas? Tandem ad

domestica uertor auxilia, germanoque meo unico minori nato quem probe nosti rem

aperio. Nihil poterat lætius audire, gratulatus quod apud me amici simul ac fratris

teneat locum.

6. Statuta die digressi domo, Malausanam uenimus ad uesperum; locus est in

radicibus montis, uersus in Boream. Illic unum diem morati, hodie tandem cum

singulis famulis montem ascendimus non sine multa difficultate: est enim prærupta

et pæne inaccesibilis saxosæ telluris moles; sed bene a poeta dictum est: labor omnia

uincit improbus (Verg. Georg. 1,145 sq.). Dies longa, blandus ær, animorum uigor

corporum robur ac dexteritas et si qua sunt eiusmodi, euntibus aderant: sola nobis

obstabat natura loci.

7. Pastorem exactæ ætatis inter conuexa montis inuenimus, qui nos ab ascensu

retrahere multis uerbis enixus est, dicens se ante annos quiquaginta eodem iuuenilis

ardoris impetu supremum in uerticem ascendisse nihilque inde retulisse præter

poenitentiam et laborem, corpusque et amictum lacerum saxis ac uepribus, nec

umquam aut ante illud tempus aut postea auditum apud eos quemquam ausum

esse similia.

8. Hæc illo uociferante nobis, ut sunt animi iuuenum monitoribus increduli, crescebat

ex prohibitione cupiditas. Itaque senex ubi animaduertit se nequiquam niti,

aliquantulum progressus inter rupes, arduum callem digito nobis ostendit, multa

monens multaque iam digressis a tergo ingeminans. Dimisso penes illum siquid

uestium aut rei cuiuspiam impendimeto esset, soli dumtaxat ascensui accingimur

alacresque conscendimus.

9. Sed, ut fere fit, ingentem conatum uelox fatigatio subsequitur; non procul inde

igitur quadam in rupe subsistimus. Inde iterum digressi prouehimur sed lentius: et

præsertim ego montanum iter gressu iam modestiore carpebam et frater

compendiaria quidem uia per ipsius iuga montis ad altiora tendebat; ego mollior ad

ima uergebam, reuocantique et iter rectius designanti respondebam sperare me

alterius lateris faciliorem aditum, nec horrere longiorem uiam per quam planius

incederem.

Page 3: Epistula Petrarcae de ascensu ad montem Ventosum

10. Hanc excusationem ignauiæ pratendebam aliisque iam excelsa tenentibus per

ualles errabam cum nihilo mitior aliunde pateret accessus, sed et uia cresceret et

inutilis labor ingrauesceret, interea cum iam tædio confectum perplexi pigeret

erroris, penitus alta petere disposui, cumque operientem fratrem et longo refectum a

cubitu fessus et anxius attigissem, aliquamdiu æquis passibus incessimus.

11. Vixdum collem illum reliqueramus, et ecce prioris anfractus oblitus, iterum ad

inferiora deicior, atque iterum peragratis uallibus, dum uiarum facilem

longitudinem sector, in longam difficultatem incido, differebam nempe ascendendi

molestiam, sed ingenio humano rerum natura non tollitur, nec fieri potest huc

corporeum aliquid ad alta descendendo perueniat. Quid multa? Non sine fratris risu

hoc indignanti mihi ter aut amplius intra paucas horas contigit.

12. Sic sæpe delusus quadam in ualle consedi. Illic a corporeis ad incorporea uolucri

cogitatione transiliens, his aut talibus me ipsum compellabam uerbis: «quod totiens

hodie in ascensu montis huius expertus es, id scito et tibi accidere et multis

accedentibus ad beatam uitam; sed idcirco tam facile ab hominibus non perpendi,

quod corporis motus in aperto sunt, animorum uero inuisibiles et occulti.

13. Equidem uita, quam beata dicimus, celso loco sita est; arcta, ut aiunt, ad illam ducit

uia (Mt. 7,14). Multi quoque colles intereminent et de uirtute in uirtutem præclaris

gradibus ambulandum est; in summo finis est omnium et uiæ terminus ad quem

peregrinatio nostra disponitur; eo peruenire uolunt omnes, sed ut ait Naso, uelle

parum est, cupias, ut re potiaris, oportet (Ou. ep. 3,1,35).

14. Tu certe, nisi, ut in multis, in hoc quoque te fallis, non solum uis sed etiam cupis.

Quid ergo te retinet? Nimirum nihil aliud, nisi per terrenas et infimas uoluptates

planior et, ut prima fronte uidetur, expeditior uia. Uerumtamen, ubi multum

erraueris, aut sub pondere male dilati laboris ad ipsius te beatæ uitæ culmen oportet

accendere aut in conuallibus peccatorum tuorum segnem procumbere; et si, quod

ominari horreo, ibi te tenebræ et umbra mortis (Ps. 107,110) inuenerint, æternam

noctem in perpetuis cruciatibus agere».

15. Hæc mihi cogitatio incredibile dictu est quantum ad ea quæ restabant et animum et

corpus erexerit. Atque utinam uel sic animo peragans iter illuc, cui diebus et

noctibus suspiro, sicut superatis tandem dificultatibus, hodiernum iter corporeis

pedibus peregi! At nescio annon longe facilius esse debeat quod per ipsum animum

agilem et inmortalem sine ullo locali motu in ictu trepidantis oculi fieri potest, quam

quod successu temporis per moribundi et caduci corporis obsequium ac sub graui

membrorum fasce gerendum est […].