20
1 EPISTULA LEONINA LVIII PERIODICUM LATINĒ SCRIPTUM, QUOD ĒDITUR E DOMO EDITORIĀ INTERRETIALI CUI NOMEN EST LEO LATINUS http://www.leolatinus.com/ N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLĀ OBLIGATIONE. NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA. SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS. HŌC TEMPORE DUO FERĒ MILIA HOMINUM LATINĒ DOCTORUM ACCIPIUNT EPISTULAS LEONINAS ELECTRONICĒ MISSAS. EPISTULAS LEONINAS I-XLI INVENIES IN INTERRETI SUB HAC INSCRIPTIONE, QUAE SEQUITUR: http://ephemeris.alcuinus.net/leonina.php MAXIMĒ ID CURAMUS, UT COPIAM VERBORUM LATINORUM CONVENIENTER AUGEAMUS ET TEXTŪS MODERNOS CUIUSVIS ARGUMENTI QUAM OPTIMĒ IN LATINUM SERMONEM CONVERTAMUS. ROGATUR, UT MANUSCRIPTA MITTANTUR VIĀ ELECTRONICĀ. MENDA SIVE GRAMMATICA SIVE METRICA, QUOAD FIERI POTEST, TACITĒ TOLLUNTUR. EN HABES EPISTULAM LEONINAM DUODESEXAGESIMAM (58) !

epistula leonina lviii

  • Upload
    vodiep

  • View
    257

  • Download
    5

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: epistula leonina lviii

1

EPISTULA LEONINA

LVIII

PERIODICUM LATINĒ SCRIPTUM, QUOD ĒDITUR

E DOMO EDITORIĀ INTERRETIALI CUI NOMEN EST

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/ N.B.! EPISTULAS LEONINAS ACCIPIS G R A T I S ET S I N E ULLĀ OBLIGATIONE. NAM LEO LATINUS PUTAT HOMINIBUS LATINAM LINGUAM DISCENTIBUS AUT DOCENTIBUS CORDI ESSE VERBA LATINA. SI TAMEN TALES EPISTULAS ACCIPERE NON VIS, RESCRIBE HOC NOBIS: TUM STATIM NOMEN TUUM EX INDICE ACCEPTORUM TOLLEMUS. HŌC TEMPORE DUO FERĒ MILIA HOMINUM LATINĒ DOCTORUM ACCIPIUNT EPISTULAS LEONINAS ELECTRONICĒ MISSAS. EPISTULAS LEONINAS I-XLI INVENIES IN INTERRETI SUB HAC INSCRIPTIONE, QUAE SEQUITUR: http://ephemeris.alcuinus.net/leonina.php MAXIMĒ ID CURAMUS, UT COPIAM VERBORUM LATINORUM CONVENIENTER AUGEAMUS ET TEXTŪS MODERNOS CUIUSVIS ARGUMENTI QUAM OPTIMĒ IN LATINUM SERMONEM CONVERTAMUS. ROGATUR, UT MANUSCRIPTA MITTANTUR VIĀ ELECTRONICĀ. MENDA SIVE GRAMMATICA SIVE METRICA, QUOAD FIERI POTEST, TACITĒ TOLLUNTUR.

EN HABES EPISTULAM LEONINAM

DUODESEXAGESIMAM (58) !

Page 2: epistula leonina lviii

2

LEO LATINUS OMNIBUS HOMINIBUS LATINITATEM AMANTIBUS

SAL.PLUR.DIC. S.V.B.E.E.V.

Cara Lectrix, Care Lector,

valdê gaudeo, quod mihi licet Tibi offerre Epistulam Leoninam duodesexagesimam (LVIII).

Agitur de Lucio Annaeo Senecâ philosopho. Haec relatio autem est altera seriei Senecanae, quae habet partes quattuor: partem primam tibi iam proposui in Epistulâ Leoninâ quadragesimâ quartâ (44), p.5-13. Tribus ferê annis ante, circa Natale Domini anni MMX, coeperam in Latinum convertere symbolam de Senecâ Wikipedianam. At interim novissimâ symbolâ Wikipedianorum Senecanâ inspectâ stupefactus sum animadvertens hanc praesentem aliquatenus discrepare ab illâ, qua usus eram ante triennium ad versionem meam Latinam faciendam. Interim alia sunt addita, alia sunt deleta. Tamen haud puto auctoritatem symbolae prioris, quam Latinê reddidi, interim deminutam esse, praesertim cum illo iam tempore symbola Senecana a censoribus peritis signata esset sigillo, quod sequitur: i.e. symbolâ summae excellentiae!

De Senecae autem virtutibus vitiisque alii aliter sentiunt; procul dubio is vir, qui Nerone puero unâ cum Burro Imperium Romanum rexerit, postea tyranni adolescentis furorem mitigare frustra conatus denique fortiter mortem obierit, non potuit remanere “integer vitae scelerisque purus”. Ipsâ in hac symbolâ crimina invenies haud levia, quae eidem sunt allata. Nec defuerunt, qui Senecam graviter vituperarent, quod ipse non servaret praecepta sua moralia, quae lectori suo iterum iterumque inculcaret. At “pleraeque res sunt intricatae et de culpâ” - ut nuper lêgimus in libro Ferdinandi a Schirach, defensoris illius poenalis – “difficile est iudicare”. Quinam philosophus in vitâ suâ propriâ semper fideliter observavit omnia praecepta sua? Nonne Terentium sequamur, qui scribit “Homo sum, humani nil a me alienum esse puto”. Nonne Propertium, qui nobis affirmat: “In magnis voluisse sat est”? Nonne iuvat atque decet nos de Senecae philosophi vitiis virtutibusve existimantes in memoriam revocare Christiana illa verba maximê admirabilia: »Qui sine peccato est vestrum, primus … lapidem mittat« et »Nolite iudicare, ne iudicemini«? Utinam quam plurimê placeat tibi lectio huius Epistulae Leoninae duodesexagesimae.

Page 3: epistula leonina lviii

3

Pancraticê vale et perge mihi favere!

Medullitus Te salutat

Nicolaus Groß LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/

LEO LATINUS Senden ex oppidulo Bavariae Suebicae, d. Solis, 29. m.Sept. a.2013

Page 4: epistula leonina lviii

4

QUALIS ARTIFEX PEREO !

NERO (37-68 p.Chr.n.)

Page 5: epistula leonina lviii

5

DE SENECA PHILOSOPHO (II)

Symbola, quam e Wikipediâ encyclopaediâ liberâ excerptam in Latinum convertit Nicolaus Groß. Pars Prima huius symbolae invenitur in Epistulâ Leoninâ 44, p.5-13.

Verisimile est Neronem adolescentem a Senecâ imbutum esse praeceptis philosophicis, quamquam Agrippina volebat illum imprimis ita praeparandum esse, ut postea fungeretur munere principis. Nero ipse inclinatus erat in artes pulchras, quibus colendis haud inhabilis cupiebat se publicê praestare magnum artificem. Fortasse eo quoque tempore Seneca coepit tragoedias scribere; quo nescimus an plus valuerit et effecerit ad successorem imperii se aemulantem.40 Fieri potuit, ut Seneca tragoediis, quibus omnibus argumenta recepit mythorum Graecorum Aeschylum, Sophoclem, Euripidem secutus, ita uteretur, ut discipulum partim fortiter formidulosêque, partim leniter lusoriêque imbueret persuasionibus suis philosophicis. Exemplum afferimus fabulae Senecanae, quae appellatur Thyestes.41Fuhrmann putat fieri potuisse, ut et Nero et Neronis magister fabulas Senecae coram convivis invitatis agentes ipsi personas gererent.42

Per quinque ferê annos Seneca educator et Nero alumnus hôc modo inter se egêrunt. Auctores antiqui autem referunt hoc spatium temporis finitum esse eo quod Agrippina Claudium maritum veneno imbueret, cum putaret aptam horam venisse, qua Neronem faceret imperatorem, ut ipsa etiam potentior fieret quam antea. Seneca quomodo particeps fuerit imperii Neroniani incohandi Traianus, gentis Hispanae ideoque Senecae compatriota, qui annis 98–117 fuit imperator Romanorum, quinque annos imperii Neroniani priores (i.e. annos 54-59) appellavit Quinquennium Imperii Romani felix.43 Sedecim demum annos natus Nero autumno a.54 principatum adeptus est; laus autem eximia annorum principatûs priorum praecipuê spectat ad duos viros optimê inter se congruentes, qui Neronis erant comites et suasores: ad Burrum praefectum praetorianorum et ad Senecam, qui, ut Agrippinae matris potestatem compensaret, a Nerone perrectus est magno aestimari et largê donari. Quantum Seneca ad rem publicam 40 Fuhrmann, p. 170; quoad tragoedias p.197sqq.; de tempore, quo tragoediae compositae esse videantur v. S. Grewe, qui bene comprehendit litteras de hac re usque nunc scriptas: Die politische Bedeutung der

Senecatragödien. Herbipoli (Würzburg) a.2001, p. 8f.; De tragoediis adscribendis v. Ch. Walde: Herculeus

labor. Francofurti ad Moenum (Frankfurt a.M.) a.1992, p. 1sq.

41 SENECA, Thyestes 339-341: Quis uos exagitat furor,/ alternis dare sanguinem/ et sceptrum scelere aggredi?/ […] 348-352 rex est qui posuit metus/ et diri mala pectoris,/ quem non ambitio impotens/ et numquam stabilis

favor/ uulgi praecipitis mouet […] 388-390 Rex est qui metuet nihil,/ rex est qui cupiet nihil:/ hoc regnum sibi

quisque dat; 348-352; 388-390. 42 Thyestes. cfr Fuhrmann, p. 222. 43 Aurelius Victor, Liber de Caesaribus V 2.

Page 6: epistula leonina lviii

6

singillatim effecerit, neque e testimoniis apparet neque e Senecâ ipso44. Neque de Senecae consulatu a.55 facto neque de eiusdem in senatu dictis factisve nobis aliquid certum traditum est.45

Inter priores actiones Neronis officiales fuit oratio funebris in patrem adoptatorem habenda. Quam Nero habuit more digno. Cum autem quodam loco mentio incidit de Claudii prudentiâ atque sapientiâ, adversus orationis causam auditores sunt exhilarati,46 nam Claudius habebatur pro homine mentis hebetioris. Occasionem nactus Seneca hunc errorem funditus compensavit saturâ acerrimâ in Claudium scriptâ, cuius titulus est Apocolocyntosis (i.e. irrisio),47 in qua Claudius non assequitur apotheosin petitam, sed contumeliosê fit apparitor viri liberti. Quod est unicum exemplum Saturae Menippeae, quod Seneca nobis reliquit48. E contrario Senecae paraenesis, quam scripsit Ad Neronem Caesarem de clementiâ, ut discipulus principatum suscipiens admoneretur ad clementiam et officium cum pietate erga concives sibi subordinatos praestandum, bene congruit cum praeceptis suis philosophicis. Marion Giebel opinatur hac scripturâ, quam Seneca simul dedicaverit omnibus Romanis, eundem fundamentum posuisse iam pridem necessarium monarchiae Romanae, quae exorta sit sine ullâ lêge traditâ49 et allusisse ad verba rêgis Antigoni II. Gonatae, qui dixerat regnum rêgi ipsi esse «servitutem honorabilem atque gloriosam».50 Itaque Nero videtur interdum ostentationis causâ accepisse personam imperatoris clementis eo quod dignitatem senatûs verbis magis extulit quam antea; at, qua erat indole imperiosâ, vix umquam sibi visus est fungi ullo munere ministri. Quod tractat Fuhrmann his ferê verbis: „Monarchus a nemine potest temperari, defectûs, qui inde efficiuntur, a nemine possunt compensari nisi ab ipso homine regente: Haec autem doctrina, quam Seneca bene consideraverat, ad neminem poterat valere nisi ad hominem, qui aptus erat ad se ipsum noscendum et expertus erat se esse cognitionis deminutae.“51

44 cfr Maurach 2005, p. 40; Giebel, p. 60. 45 De tempore consulatûs computando v. G. Camodeca: I consoli del 55-56 e un nuovo collega di Seneca nel

consolato: P. Cornelius Dolabella. in periodico, quod inscribitur: Zeitschrift für Papyrologie und Epigraphik 63 (1986), p. 201-215. 46 Tacitus, Annales XIII 3, 1. 47 Cassius Dio LX 35, 3. 48 Quae satura plerumque traditur sub titulo, qui est: Ludus Senecae de morte Claudii Neronis; Fuhrmann, p. 176; cfr Giebel, p. 50. 49 Giebel, p. 55. 50 Giebel, p.57. Notum est Fridericum II., regem absolutum et illuminatum, hanc confessionem Stoicam eo expressit, quod regem dixit „primum rei publicae ministrum“. 51 Fuhrmann v. 194. cfr etiam Sørensen, p.130–132.

Page 7: epistula leonina lviii

7

Nero, ut propriam potestatem stabiliret, nequaquam servabat clementiam affirmatam, immo – inclinabat in contrarium. Iam a. 55 (quinquagesimo quinto) inter Neronem et Agrippinam, quae in publicis quoque conventibus indicaret se velle regendi participem esse, simultates exortae sunt, quas ipse Seneca aegrê tantum sciret occultare. Mater cum filio minata esset Britannicum fratrem ex novercâ susceptum regnum occupare velle, Nero secundum testimonium id curavit, ut ille cenans in praesentiâ matris veneno imbueretur, et ut fama perferretur illum mortuum esse morbo comitiali correptum.52

Britannicus. Inest statuae Messalinae in Museo Lupariensi statutae.

ca. a. 45 p.Chr.n.

Incommoda potestatis participatae

Seneca cenae, quae Britannico facta erat fatalis, particeps non fuerat. Nuntio accepto quid îdem dixisset fecissetve traditum non est. Seneca non videtur contradixisse famae publicê perlatae; sic quoque haud multum efficere potuit, nisi ad Neronem valere desineret.53 Cum ab aulicâ re publicâ cottidie tractandâ se recepisset, interdum leviter significavit sibi difficile fuisse Neronem comitari. Sic fit in quadam Epistulâ ad Lucilium scriptâ, ubi scribit se rectum iter sêro cognovisse.54 Ex alterâ parte – quamquam, ut ferê semper, haud expressis verbis loquitur de se ipso - affert causas philosophicas, quibus diu et graviter particeps fuerit Romanae potestatis mundanae. Exemplo Socratis, qui annis 440 et 403 a.Chr.n. bello Peloponnesico exeunte sub Triginta Virorum dominatu concivibus demonstraverit se vivere animo libero et infracto55 Seneca thesin comprobavit, qua vir sapiens et in afflictâ re publicâ de civibus bene mereri posset et oporteret pro circumstantiis

52 Fuhrmann, p.182sq. 53 cfr Fuhrmann, p.185. 54 SEN.Epistulae morales 8,2sq. Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus, et in primis a meis rebus: posterorum negotium ago. Illis aliqua quae possint prodesse conscribo; salutares admonitiones,velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando, esse illas efficaces in meis ulceribus expertus, quae etiam si persanata non sunt, serpere desierunt. [3] Rectum iter, quod sero cognovi et lassus errando, aliis monstro. 55 […] desperantes de re publica exhortabantur […], cum inter triginta dominos liber incederet. (De tranquillitate

animi V 2).

Page 8: epistula leonina lviii

8

perpendere, utrum muneris publici gerendi spem concipere liceret necne.56 Iam intra illud „Quinquennium“, quod Traianus eximiê laudavit, Nero ad temeritatem et libidinum intemperantiam inclinatus difficultates attulit Senecae Burroque moderatoribus suis politicis. Cum olim Messalina graviter valuisset ad Claudium imperatorem, nunc ex anno 58 quoad Neronem id assecuta est Poppaea Sabina, quae altero iam connubio cum Othone (imperatore futuro) coniuncta erat. At illo anno animus Senecae certê magis eo occupatus erat, quod Publius Suillius Rufus consularis, qui in causis delatorum erat infamis accusator, impetum fecit in famae suae integritatem. Nam Seneca Neronis beneficiis largissimis factus erat praedives (cum computaretur eum possidere ter milies, i.e. trecentos miliones, sestertium, îdem habebatur pro uno ex imperii Romani viris divitissimis57). Suillius eum primo conviciis, deinde etiam in causâ coram senatu contra eum actâ contendebat esse iuvenum mulierumque corruptorem necnon ardalionem lucri cupidum, qui „avaritiam suam velaret palliolo abstinentiae philosophico“. 58

Seneca putatur se contra haec opprobria defendisse opere, quod inscribitur „De vitâ beatâ“. In eodem graviter negat disciplinam Stoicam repugnare divitiis privatis. Sed oportere, ut vir sapiens valeat desistere a bonis ac fortunis neve fiat illorum servus. Cum Seneca lectorem appellat verbis sequentibus, videtur in mentem revocare causam Suillii iudicialem: “1. Desine ergo philosophis pecunia interdicere: nemo sapientiam

paupertate damnauit. Habebit philosophus amplas opes, sed nulli detractas nec

56 SEN.De tranquillitate animi V 2-4. 2 Socrates tamen in medio erat, et lugentes patres consolabatur, et desperantes de re publica exhortabatur, et diuitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae auaritiae paenitentiam, et imitari uolentibus magnum circumferebat exemplar, cum inter triginta dominos liber incederet. 3 Hunc tamen Athenae ipsae in carcere occiderunt, et qui tuto insultauerat agmini tyrannorum, eius libertatem libertas non tulit: ut scias et in afflicta re publica esse occasionem sapienti uiro ad se proferendum, et in florenti ae beata petulantium, inuidiam, mille alia inertia uitia regnare. 4 Vtcumque ergo se res publica dabit, utcumque fortuna permittet, ita aut explicabimus nos aut contrahemus, utique mouebimus nec alligati metu torpebimus. Immo ille uir fuerit, qui, periculis undique imminentibus, armis circa et catenis frementibus, non alliserit uirtutem nec absconderit: non est enim seruare se obruere. 57 vgl. http://www.imperiumromanum.com/wirtschaft/wert/loehne_03.htm. In Britannia Seneca pecuniam creditam, quae fuerunt quadringenties centena milia (i.e. 40 miliones) sestertium, tam importune exegit, ut Cassius Dio (62,2) opinetur hoc aliquatenus valuisse ad seditionem Boudiccae (60-61 p.Chr.n.) excitandam. cfr CASSIUS DIO 62,2 πρόφασις δὲ τοῦ πολέμου ἐγένετο ἡ δήμευσις τῶν χρημάτων ἃ Κλαύδιος τοῖς

πρώτοις αὐτῶν ἐδεδώκει: καὶ ἔδει καὶ ἐκεῖνα, ὥς γε Δεκιανὸς Κάτος ὁ τῆς νήσου ἐπιτροπεύων

ἔλεγεν, ἀναπόμπιμα γενέσθαι. διά τε οὖν τοῦτο, καὶ ὅτι ὁ Σενέκας χιλίας σφίσι μυριάδας ἄκουσιν 3 ἐπὶ χρησταῖς ἐλπίσι τόκων δανείσας ἔπειτ᾽ ἀθρόας τε ἅμα αὐτὰς καὶ βιαίως ἐσέπρασσεν,

ἐπανέστησαν. 58 Fuhrmann, p. 231.

Page 9: epistula leonina lviii

9

alieno sanguine cruentas, sine cuiusquam iniuriâ partas, sine sordidis

quaestibus, […]”59

Claudia Octavia (40-62 p.Chr.n.)

Num Seneca eo tempore adhuc tractaverit suas tragoedias, incertum est; sed notum est quandam tragoediam originaliter ei adscriptam, quae unica spectaret ad res illâ aetate in aulâ Neronis factas, non ab eo ipso scriptam esse. Persona huius tragoediae praecipua fuit Octavia Neronis uxor prima (sicut etiam Britannicus, a Claudio genita), quam in matrimonium ducens Nero confirmaverat petitionem suam imperii suscipiendi. Octavia, cum usque id temporis ab Agrippinâ socru suâ iam neglecta esset, tum nunc a Poppaeâ magis magisque de loco suo removebatur et postea, cum Seneca maximam partem se recessisset a 59 De vita beata XXIII 1.

Page 10: epistula leonina lviii

10

re publicâ administrandâ, coacta est, ut Romam relinqueret. Exemplo iam saepius delecto Octavia adulterii accusata erat, sed hoc vulgo non credebatur. Eadem, cum exsul quoque a populo valdê diligeretur ideoque et Neroni et Poppaeae videretur imminere periculosa, denique a.65 interfecta est.60

Agrippina minor mater Neronis (15/16-59 p.Chr.n.)

Tacito teste matricidii a.59 a Nerone constituti Seneca ipse particeps fuit.61 Primum facinus in Agrippinam factum, cui contigerat, ut se servaret ex nave ita praeparatâ, ut aquis submergeretur, in irritum ceciderat. Nero dicitur deinde consilium petivisse a Senecâ Burroque. Tum homicidium perfectum esse ab Aniceto Graeco liberto Neronis familiarissimo. In

60 cfr Fuhrmann, p. 183, 252, 307sq.; Sørensen, p. 172. 61 De his deque sequentibus cfr Fuhrmann, p. 243sqq.

Page 11: epistula leonina lviii

11

litteris senatui missis, quas Seneca, ut solebat, redegerat, scriptum erat nuntium Agrippinae Neronem voluisse interficere, illam ipsam, cum inceptum ad irritum cecidisset, sibi mortem conscivisse. Senecam post recessum vacare ad opus senile scribendum Agrippinâ interfectâ Nero solus potestatem obtinens non iam eguit Senecâ, qui matri filioque temperanter intercessiset, ut Neronis postulata servaret. Tamen auctoritas Senecae, qui praeter Burrum principis erat consiliarius politicus maximi momenti, primo annisque sequentibus nullo modo deminuta est. Ambo Neroni administraverunt rem publicam regentes, cum imperator ipse magis magisque cupiditatibus se dederet curriculorum equestrium particeps, munere musici et tragoedi fungens, fundator atque persona praecipua certaminum musicorum, qualia erant Iuvenalia et Neronia.

Tacito teste Seneca, cum Burrus a.62 mortuus esset, a cuius successore Tigellino potius infestabatur62, Neronem rogavit, ut se e munere publico dimitteret. Seneca autem dixit se optare, ut Nero magnam partem possessionis ei datae resumeret a se ipso administrandam. Hoc a Nerone recusatum est. Îdem enim respondit se non posse Senecâ carere neque posse possessionem redditam accipere nisi fama sua attereretur; tamen Nero solitis his meritorum laudibus Senecam a potestate exercendâ definitivê seiunxit. Seneca comites dimisit, a quibus auctoritatis suae politicae causâ circumdatus erat et magis magisque a negotiis publicis se removit ad otiumque perfûgit, plerumque in oppidum Nomentum, ubi erat praedium eius vinarium ab urbe Româ inter septentriones et orientem solem spectans.63

Seneca, quod re publicâ et civitatis mundanae administrandae officiis destitit atque defunctus est, in opere, quod inscribitur De otio, ratione philosophicâ considerat ignoto interlocutori respondens, quem inducit interrogantem: 'quid ais, Seneca? deseris partes? Certe Stoici uestri dicunt:

"usque ad ultimum uitae finem in actu erimus, non desinemus communi bono

operam dare, adiuuare singulos, opem ferre etiam inimicis senili manu. Nos

sumus qui nullis annis uacationem damus et, […]; nos sumus apud quos usque

eo nihil ante mortem otiosum est ut, si res patitur, non sit ipsa mors otiosa."64

Seneca illis verbis contra dictis respondet haec:65

„Hoc quod dico in duas diuidam partes: primum, ut possit aliquis

uel a primâ aetate contemplationi ueritatis totum se tradere,

rationem uiuendi quaerere atque exercere secreto; 2. deinde, ut 62 cfr Sørensen, p. 172. 63 De Senecae dimissione fusê scribit: Fuhrmann, p. 266sqq.; cfr. Giebel, p. 101sqq. 64 De otio I 4. 65 De otio II 1-III 2.

Page 12: epistula leonina lviii

12

possit hoc aliquis emeritis stipendiis, profligatae aetatis, iure

optimo facere […]causa autem illa latê patet. Si res publica

corruptior est quam <ut> adiuuari possit, si occupata est malis,

non nitetur sapiens in superuacuum nec se nihil profuturus

inpendet.“

Sic quoque Seneca, ut erat Stoicus, pro certo habet se non sôlum civitati imperii Romani obnoxium esse, sed etiam illi civitati universali, quam constare ei persuasum erat ex naturâ rerum mundoque necnon omnibus hominibus deisque ibidem habitantibus. Huic civitati universali sole mensurandae in otio quoque inserviendum esse disquisitionibus multiplicibus:

„…continua sit omnis et plena materia ex qua cuncta gignuntur, an

diducta et solidis inane permixtum; quae sit dei sedes, opus suum

spectet an tractet, utrumne extrinsecus illi circumfusus sit an toti

inditus; inmortalis sit mundus an inter caduca et ad tempus nata

numerandus.66“

Inde autem Seneca concludit: „[…] Solemus dicere summum bonum esse

secundum naturam uiuere: natura nos ad utrumque genuit, et contemplationi

rerum et actioni.“67

Spatio temporis otiosi, quod sibi vitâ activâ finitâ inter annos 62 et 65 p.Chr.n. restitit, Seneca praeter opus, c.t. De beneficiis, quo scripta sua philosophica consummavit, quae spectant ad themata specialia, duo incepta maiora ad effectum adduxit: Quaestiones naturales, quibus iam in insulâ Corsicâ incohatis tractavit phaenomena terrestria et meteorologica (fortasse etiam caelestia) necnon Epistulas morales ad Lucilium scriptas, quae continent praecepta practica philosophico-ethica. Eaedem epistulae, quarum nobis traditae sunt 124 (centum viginti quattuor), sunt philosophicum opus Senecae praecipuum. Apelt verbis Gellii in Noctibus Attici lêctis affirmat originaliter alias quoque Epistulas morales exstitisse.68 Senecam mortem exspectasse more Stoico

Ultimum spatium temporis, quo Seneca scripsit opera sua artificiosa, eo finitum est, quod a Nerone iussus est ipse sibi mortem consciscere. In causâ erat coniuratio Pisonis, qui voluerat imperium Neronis finire. Quatenus Seneca reverâ particeps fuisset coniurationis, incertum est, sed verisimile est eum cum coniuratoribus consensisse. Fuhrmann putat

66 De otio IV 2. 67 De otio IV 2. 68 Bd. IV, S. VII.

Page 13: epistula leonina lviii

13

Senecam non ipsum participem fuisse, sed coniurationem quadamtenus consulendo praeparavisse.

69

Cum in dies plures homines, inter quos etiam erant senatores, de Neronis regimine tyrannico indignarentur rerum mutationis cupidi, Seneca a Manfredo Fuhrmann putatur in opere quod scripsit De beneficiis furtim alludere ad Neronem verbis, quae sequuntur: „…Si ...nec

ira sed aviditate quadam saeviendi furit, si in ore parentium liberos iugulat, si

non contentus simplici morte distorquet […], si arx eius cruore semper recenti

madet, parum est huic beneficium non reddere ! Quidquid erat, quo mihi

cohaereret, intercisa iuris humani societas abscidit.“70

Attentatio ex longo iam tempore praedisposita et compluries dilata denique mâne diei, quo coniuratores Neronem voluerant de medio tollere, prodita est. Imperator autem eo, quod promisit illos conscios, qui se adiuvarent, effecit, ut permulti denuntiarentur, inter quos Seneca quoque erat. Ad discrimen rerum, in quod Seneca nunc adductus est, eius animus quadamtenus iam praeparatus erat: „...Una est catena quae

nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si

quando res exiget, nihil nos detineat nec impediat quominus parati simus quod

quandoque faciendum est statim facere.“71

Valetudine suâ fragili Seneca iuvenis iam morti fuerat proximus. De difficultate spirandi suâ dicit haec: „...Brevis autem valde et procellae similis

est impetus; intra horam ferê desinit: […] [2] Omnia corporis aut incommoda

aut pericula per me transierunt: nullum mihi videtur molestius. Quidni? aliud

enim quidquid est aegrotare est, hoc animam egerere. Itaque medici hanc

'meditationem mortis' vocant...’“72 Cum philosophiae studuisset pernoscendae, rationem scivit, qua mortem pateretur: „Hoc tibi de me

recipe: non trepidabo ad extrema, iam praeparatus sum, nihil cogito de die

toto.“73

In Epistulis ad Lucilium scriptis mors denique a Senecâ iterum iterumque tractata est. Apelt in harum epistularum editione praefandâ cum commemorat apud Senecam virtutem esse bonum unicê verum et metum mortis esse impugnandum, adnotat haec: „Si has epistulas pervolvens perquisiveris, quae sint earum argumenta praecipua, cognosces nullum argumentum tractari saepius atque fusius, hic illic usque ad lectoris fatigationem, quam illa ambo.“74 Apparet Senecam his epistulis lectori maximê conscium inculcasse, quaenam praecepta

69 Fuhrmann, S. 315. 70 Über Wohltaten VII, 19, 7; zit. n. Fuhrmann, S. 314. 71 Epistulae morales 26, 10. 72 Epistulae morales 54, 1f. 73 Epistulae morales 54, 7. 74 in Seneca, Philosophische Schriften, Bd. III, S. VI.

Page 14: epistula leonina lviii

14

philosophiae suae nunc exigeret ad obrussam ultimam: “...Ante

senectutem curavi ut bene viverem, in senectute ut bene moriar;....“75

Quomodo Seneca mortuus sit. Haec imago inest Libro chronicarum Schedeliano. Quartâ iam epistulâ ad Lucilium scriptâ Seneca magno cum rigore animi iudicaverat eo quod nullam vitam consideraverat esse aliquid bonum nisi moribus puram atque integram. Virum sapientem, cuius tranquillitas gravius perturbaretur, tantâ constantiâ morum esse, ut vitam suam finiret: „...Itaque sapiens vivet quantum debet, non quantum potest. [5] Videbit

ubi victurus sit, cum quibus, quomodo, quid acturus. Cogitat semper qualis vita,

non quanta sit. Si multa occurrunt molesta et tranquillitatem turbantia, emittit

se; nec hoc tantum in necessitate ultimâ facit, sed cum primum illi coepit

suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit numquid illic desinendum sit..“

[6] Citius mori aut tardius ad rem non pertinet, bene mori aut male ad rem

pertinet; bene autem mori est effugere male vivendi periculum. 76

Hoc problema a Senecâ eo fusê tractatum est in epistulâ septuagesimâ, quod illos philosophos vituperavit, qui dicerent malum esse mortem sibi consciscere: „...Hoc qui dicit non videt se libertatis viam cludere: nihil melius

aeterna lex fecit quam quod unum introitum nobis ad vitam dedit, exitûs

multos.“77 Non posse ratione generali decerni, utrum in singulo casu

mors esset exspectanda an proprio Marte consciscenda: „...multa enim

75 Epistulae morales 61, 2. 76 Epistulae morales 70, 4f.. 77 Epistulae morales 70, 14.

Page 15: epistula leonina lviii

15

sunt quae in utramque partem trahere possunt. Si altera mors cum tormento,

altera simplex et facilis est, quidni huic inicienda sit manus?“78 Seneca, cum

iterum iterumque accuratê tractaverit quaestiones mortis moriendique, hac in epistulâ septuagesimâ Lucilio scriptâ concludit haec: „[12]

Praeterea quemadmodum non utique melior est longior vita, sic peior est utique

mors longior. In nullâ re magis quam in morte morem animo gerere debemus.

Exeat qua impetum cepit: sive ferrum appetit sive laqueum sive aliquam

potionem venas occupantem, pergat et vincula servitutis abrumpat. Vitam et

aliis approbare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet. Vitam et

aliis approbare quisque debet, mortem sibi: optima est quae placet.“79

Nero de magistro suo se vindicavit duobus gradibus. Seneca postquam denuntiatus est, imperator praefectum militum ad illum misit cum uxore Pompeiâ Paulinâ et duobus amicis modo cenantem, ut diceret, quaenam ratio intercederet inter se et Pisonem. Seneca quamvis suspicionem verbis expressam haud affirmaret, tamen paulo post ab altero nuntio accepit mandatum sibi ipsi mortem consciscendi. Cum tabulas sibi afferri ad testamentum scribendum vellet, hoc ei interdictum est. Tum amicis suis praesentibus dixit se illis heredium relicturum esse unicam rem simulque pulcherrimam, imaginem vitae suae. Animo praeparato cum esset, Seneca neque mortis tempore territus est neque loco neque genere: „...neminem eo fortuna provexit ut non tantum illi minaretur quantum

permiserat. Noli huic tranquillitati confidere: momento mare evertitur; eodem

die ubi luserunt navigia sorbentur. [8] Cogita posse et latronem et hostem

admovere iugulo tuo gladium;...“80

Tacitus Annalibus suis describit, quomodo Seneca mortuus sit eiusque uxor Pompeia Paulina conata sit unâ cum marito mortem obire.81 Senecae non contigit, ut vitam suam finiret, antequam hoc facere conatus est tribus modis: venis bracchiorum arteriisque pedum incisis, poculo cicutae epoto (quo Socrates interfectus erat) et tandem vaporatione, qua suffocatus est (TAC.Ann.XV): „Seneca interim, durante

tractu et lentitudine mortis, Statium Annaeum, diu sibi amicitiae fide et arte

medicinae probatum, orat provisum pridem venenum, quo d[am]nati publico

Atheniensium iudicio exstinguerentur, promeret; adlatumque hausit frustra,

frigidus iam artus et cluso corpore adversum vim veneni. postremo stagnum

calidae aquae introiit, respergens proximos servorum addita voce libare se

liquorem illum Iovi liberatori. exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus,

sine ullo funeris sollemni crematur. ita codicillis praescripserat, cum etiam tum

praedives et praepotens supremis suis consuleret”.

78 Epistulae morales 70, 11. 79 Epistulae morales 70, 12. 80 Epistulae morales 4, 7sq.. 81 Tacitus, Annales XV 60–64.

Page 16: epistula leonina lviii

16

Uxor Senecâ rogante inter hanc vexationem dolorosam aliud in conclave erat allata. Nero, qui a nuntiis de his rebus certior fiebat, iussit venas Paulinae obligare, ut eadem quamvis infirmata maritum per nonnullos annos vitâ superaret.

Mors Senecae. Pinxit Luca Giordano. Haec pictura hodie est in Parisiensi Museo Lupariensi.

SYMBOLAM WIKIPEDIANAM

DE SENECA PHILOSOPHO SCRIPTAM IN LATINUM CONVERTIT

LEO LATINUS NICOLAUS GROSS

http://www.leolatinus.com/

(Tertia pars sequetur)

Page 17: epistula leonina lviii

17

Fabula Casparuli

quam theodiscê narravit

Otfried Preußler

in Latinum convertit

Nikolaus Groß

Editio prima

in domo editoria, quae appellatur LEO LATINUS

Hic liber habet 136 (centum triginta sex) paginas. Versioni fabulae

completae adiunctum est glossarium abundantissimum, quod continet 24

(viginti quattuor) paginas. Liber constat 25 € (viginti quinque euronibus) et

directê per epistulam electronicam mandari potest a domo editoriâ, quae

appellatur LEO LATINUS: [email protected]

Page 18: epistula leonina lviii

18

De Raptore Hotzenplotzio

Hanc fabulam puerilem Theodiscê scripsit

Otfried Preußler

in Latinum convertit

Nikolaus Groß

„De Raptore Hotzenplotzio“ (titulus originalis: „Der Räuber Hotzenplotz“) est fabula puerilis Otfridi Preußler Germani auctoris. Haec fabula a. 1962 primum edita est. Raptor Hotzenplotzius rapinationibus suis audacissimis territat homines totius regionis. Cum iste raptaverit etiam aviae machinulam cofeariam, Casparulus atque Iosephulus indignatissimi statuunt, ut raptorem capiant et tradant astyphylaci Dimpfelmosero. Infeliciter ipsi raptori Hotzenplotzio contingit, ut ambos capiat. Sed quia iidem integumenta capitum inter se permutaverunt, ipsi a raptore inter se confunduntur; ita fit, ut Hotzenplotzius malo mago Petrosilio Zwackelmanno sub nomine Iosephuli vendat Casparulum pro uno tantum sacco tabaci sternutatorii. Casparulus, cum aliquanto post in castello magico forte fortunâ inveniat fatam Amaryllidem, quae a mago in bombinam mutata est, non cessat illam adiuvare… Haec fabula laureata, quae iocorum tam plena est tantamque habet exspectationem, ut animi puellarum puerorumque audientium legentiumve vehementer soleant inflammari, usque nunc in triginta quattuor (34) linguas translata erat. Ergo haec versio Latina, quam manibus tenes, cara Lectrix, care Lector, est translatio Hotzenplotzii tricesima quinta eademque Latina. Si Tibi placuerit, commendamus Tibi alias versiones Latinas fabularum modernarum, quae in domo Leonis Latini editae sunt, e.g. “Recitatorem” Bernhardi Schlink (orig. “Der Vorleser”) necnon “Fragrantiam” Patricii Süskind (orig. “Das

Parfum”) fabulas theodiscas veste Latinâ indutas. Ergo visas, quaesumus, domûs Leonis Latini editoriae situm interretialem: www.leolatinus.com

Otfried Preußler, Der Räuber Hotzenplotz

© 1962 by Thienemann Verlag (Thienemann Verlag GmbH)

Stuttgart/Wien, www.thienemann.de

Editio Latina:

Copyright © 2013 by LEO LATINUS

[email protected]

ISBN 978-3-938905-33-3

Page 19: epistula leonina lviii

19

Recitator

Fabula romanica quam theodiscê scripsit Bernhard Schlink

in Latinum convertit Nikolaus Groß

Editio prima in domo editoriâ, quae appellatur

LEO LATINUS

Senden in oppido Bavariæ Suebicæ a. 2012

Hic liber habet 291 (ducentas nonaginta unam) paginas. Versioni fabulae

completae adiunctum est glossarium abundantissimum, quod continet 91

(nonaginta unam) paginas. Liber constat 45 € (quadraginta quinque

euronibus) et directê per epistulam electronicam mandari potest a domo

editoriâ, quae appellatur LEO LATINUS: [email protected]

Libri numerus internationalis est ISBN 978-3-938905-32-6. TOLLE

Page 20: epistula leonina lviii

20

HANC EPISTULAM LEONINAM DUODESEXAGESIMAM

EL 58

SENDEN IN OPPIDULO BAVARIAE SUEBICAE COMPOSUIT

d. Solis, 29.m. Sept. a.2013

Nicolaus Groß

LEO LATINUS

http://www.leolatinus.com/