109
ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzzi [1_recto] Quoniam, ut ait Galienus septimo therapeuticae methodi, auctoritate Platonis, opus in aliqua scientia vel arte traditur tribus de causis, id est ut quis satisfaciat amicis, et secundo ut exercitetur utilissimo exercitio quod est per intellectum, et tertio ut illo remedietur oblivioni quae ex senectute est, hinc est quod, hiis tribus de causis promotus, proposui scholaribus meis quoddam opus in medicina componere, et quia cognitio partium subiecti in medicina, quod est corpus humanum, quae loca dispositionum appellatur, est una pars scientiae medicinae, ut dicit Averroys primo sui Colliget, capitulo de diffinitione medicinae. Hinc est quod inter cetera vobis cognitionem partium corporis humani, quae ex anothomia insurgit, proposui tradere, non hic observans stilum altum, sed magis secundum manualem operationem vobis tradam notitiam. Situato itaque homine vel corpore mortuo per decollationem vel suspensionem supino, primo notitiam totius debemus habere, secundo partium. Nam cum omnis nostra cognitio incipiat a notioribus nobis, et quae sunt confusa sunt notiora, et totum confusius sit partibus, maxime a cognitione totius debemus incipere. Circa totum autem quod debemus cognoscere est in quo homo habet differentiam ab aliis animalibus. Habet autem differentiam ab aliis animalibus in tribus: in figura vel situ partium, in

ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

  • Upload
    others

  • View
    3

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzzi [1_recto] Quoniam, ut ait Galienus septimo therapeuticae methodi, auctoritate Platonis, opus in aliqua scientia vel arte traditur tribus de causis, id est ut quis satisfaciat amicis, et secundo ut exercitetur utilissimo exercitio quod est per intellectum, et tertio ut illo remedietur oblivioni quae ex senectute est, hinc est quod, hiis tribus de causis promotus, proposui scholaribus meis quoddam opus in medicina componere, et quia cognitio partium subiecti in medicina, quod est corpus humanum, quae loca dispositionum appellatur, est una pars scientiae medicinae, ut dicit Averroys primo sui Colliget, capitulo de diffinitione medicinae. Hinc est quod inter cetera vobis cognitionem partium corporis humani, quae ex anothomia insurgit, proposui tradere, non hic observans stilum altum, sed magis secundum manualem operationem vobis tradam notitiam. Situato itaque homine vel corpore mortuo per decollationem vel suspensionem supino, primo notitiam totius debemus habere, secundo partium. Nam cum omnis nostra cognitio incipiat a notioribus nobis, et quae sunt confusa sunt notiora, et totum confusius sit partibus, maxime a cognitione totius debemus incipere. Circa totum autem quod debemus cognoscere est in quo homo habet differentiam ab aliis animalibus. Habet autem differentiam ab aliis animalibus in tribus: in figura vel situ partium, in

Page 2: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

moribus sive artibus, et in partibus quibusdam. In figura, nam staturae est rectae, et hanc habuit propter quattuor suas causas. Nam corpus humanum primo habet inter cetera animalia materiam levissimam, spumosam et aeream, et ideo ad superiora elevabilem. Secundo inter cetera eiusdem quantitatis calorem habet ampliorem cuius est semper ad superiora elevare. Tertio formam habet perfectissimam, quae cum angelis et intelligentiis quae regunt universum communicat, et ideo sursum eius secundum sursum [1_verso] debet esse universum. Quarto ratione finis eius, fuit enim figurae et staturae erectae, quia ipse finaliter ordinatur ad intelligere, ad quod deserviunt sensus, et maxime sensus visus, ut apparet in prooemio Metaphisicae, et ideo in ipso visus debuit situari et cerebrum, et per continens caput situ tali ut posset maxime diversa sensibilia apprehendere, et quia ad plura visibilia se extendit quando situatur in alto, quod apparet quia custodientes civitatem, ut possint a longe bene videre, statuunt sua spectacula in locis altis, ut in turribus et huiusmodi, ut dicit Galienus in 9° de iuvamentis membrorum. Et propter hoc ipse dicit ibi, et Avicenna dicit in tertio Canonis in primo auctoritate eius, quod necessitas in creando caput superius in homine non fuit [propter] cerebrum neque propter aures neque propter os neque propter nares, sed propter oculos, propter causam dictam, et sic ex parte omnium quattuor causarum homo fuit staturae erectae, propter quod vocatur platanus, id est planta

Page 3: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

reversa, et microcosmus, id est minor mundus, quia sursum et deorsum habet, sicut universum et mundus, et haec erat prima differentia. Secunda est quae ex moribus vel ex arte. Mores enim inter cetera animalia habet magis mansuetos, nam est animal politicum et civile. Arte vero a natura omni caret. Non enim habet artem insitam a natura, ut aranea, apes et similia, et hoc ut participet omnem artem. Si enim haberet aliquam insitam a natura, omni alia careret arte, ut dicit Galienus primo de iuvamentis. Differt etiam ab aliis in partibus, nam non habet partes multas quas habent alia animalia extrinsecus. Nam non habet quae a natura sunt aliis animalibus datae ut arma ad defendendum, sicut sunt cornua, rostra, ungues longi, et istis caruit quia habuit organum organorum, quod est manus, quibus potest sibi praeparare omne genus armorum ad defensionem, ut etiam dicit Galienus primo de [2_recto] iuvamentis membrorum; ideo caruit a natura illis, ut omnia posset habere. Caruit enim partibus quae sunt pelles pilosae et pennosae sive squamosae, propter eandem causam, et etiam quia materiam non habet superfluam multum terrestrem, quae est materia illarum partium. Caruit etiam cauda propter causam dictam, quia cum sit staturae erectae quietem sibi operatur sedendo, cauda autem sessionem prohibet, et hoc sufficiat de anothomia totius. De partibus autem, et licet sint duplices, consimiles et compositae de simplicibus, non ponam distinctam anothomiam, quia earum anothomia non

Page 4: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

perfecte apparet in corpore deciso, sed magis liquefacto a gurgitibus aquarum. Sed, ponendo anothomiam membrorum organicorum, de consimilibus loquar secundum quod consimile aliquod in aliquo membro organico dominatur, ut de carne in anothomia coxae, de ossibus in anothomia dorsi et pedum, et de anothomia nervorum in anothomia cerebri et nuchae. De membris autem officialibus sciendum quod in quam pluribus ipsorum quantum ad anothomiam factam in mortuis VI sunt videnda, ut dicit commentator alexandrinus in commento libri sectarum, id est quae ipsorum sit positio, quae sit eorum substantia, et per consequens complexio, quae sit eorum quantitas, numerus et figura, et continuitas eorum. Sed quantum ad anothomiam ipsorum factam in vivis, sunt consideranda vel conspicienda duo, quae etiam in anothomia mortuorum possunt apparere quodammodo: primum est quae iuvamenta ipsius et operationes, secundum quae sunt aegritudines quae in ipso possunt contingere, et si curam aliquam appropriatam habeant, quae sit illa ostendetur. Divisio autem et numerus partium corporis est quia partes quaedam sunt quae extrema vel extremitates dicuntur, quaedam vero intrinsecae et profundae. Et istarum [2_verso] quaedam sunt quae immediate ordinantur ad conservationem speciei, quaedam quae immediate ad conservationem individui. Prima sunt membra genitalia, secunda sunt membra quae in ventribus continentur. Tres autem sunt ventres in corpore

Page 5: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

nostro, id est superior, qui continet membra animata ut caput, inferior, qui continet membra naturalia, medius, qui continet membra spiritualia. Primo tamen incipiam a ventris anothomia inferioris, primo quia illa membra foetida sunt et ideo, ut primitus abiciantur, ab eis incipiendum est. Secundo quia omnis nostra cognitio, et specialiter quae ex manuali consistit operatione, a notioribus incipit. Talia autem cum sint posteriora non sunt nobis notiora. Primum autem quod est videre de hoc ventre est substantia et complexio eius, quia positio ipsius satis est nota, quia fuit positus infra alios ventres propter imperfectionem membrorum quae continet, quia quanto membrum minus recipit et participat de nobilitate et perfectione, tanto locum magis obtinet infimum in genere membrorum sicut in mundo in genere entium. Iterum quia continet membra deputata ad continendum et expurgandum feces et superfluitates graves quae tendunt deorsum et specialiter quia sunt acceptae per sursum. Est itaque substantia eius carnosa et pelliculosa, carnosa tamen magis, et ex hoc apparet quod complexionis est calidae et humidae. Et causa quare fuit hic venter carnosus et pelliculosus et non ossuosus est quia hic venter habet continere membra quae per assumptionem cibi, ut stomachus, propter retentionem et repletionem ex fecibus, ex aquositate, ut in hydropisi, vel ventositatibus vel propter impregnationem, ut matrix, debent quandoque intumescere. Si ergo venter esset ossuosus, non

Page 6: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

posset intumescere. Tertium quod oportet videre est numerus suarum partium, quantitas et figura. [3_recto] Partes autem eius duplices sunt, id est intrinsecae et extrinsecae. Extrinsecae quaedam sunt directae, quaedam sunt collaterales. Directae sunt partes quae dicuntur correspondere ori stomachi, et est pars in qua sentitur os vel cartilago epiglotalis, quae alio nomine vocatur malum granatum, de qua suo loco apparebit. Postea est pars stomachalis, quae est supra umbilicum, vel distans ab ipso umbilico per quattuor digitos. Tertio est pars umbilicalis, ideo pars ubi est umbilicus cum [quo] fit alligatio fetus in matrice cum venis matricis, et propterea in intrinsecis apparet vena quaedam quae continuatur cum ipso et pertransit per gibbum epatis in chilum. Illa tamen privata est sanguine, quia frustrata est post partum a prima operatione, et propterea continuo evanescit et ideo minor apparet in senibus quam in iuvenibus. Sic etiam evanescit [arteria] quae per dictam viam descendit ad umbilicum fetus, et quando est in umbilico descendit inferius et pervenit ad arteriam adorti iuxta spondiles renum et iliorum, ut infra dicetur. Et quando excarnas mirach prope umbilicum considera hanc arteriam, quia est ad modum nervi vel chordae. Quarto est pars quae vocatur sumen, infra umbilicum per quattuor digitos, et est pars in qua venae quaedam terminantur ad cutim, per quas pueri in matrice existentes emittunt aquositatem, et ideo, ut dicit Avicenna, tales venae et talis pars notior est in non natis quam in perfectis, et ego hoc monstravi

Page 7: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

multotiens, quia in perfectis frustrantur a tali operatione. Quinto est pars quae vocatur pecten, in qua existunt membra genitalia. Partes vero laterales sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium sinistrum ubi splen, et ilium dextrum et ilium sinistrum. [3_verso] His visis, partes magis intrinsecas sic discernas. Ipsarum enim quaedam sunt continentes, quaedam contentae. Continentes communi nomine nuncupantur mirach. Mirach autem componitur ex quinque partibus, id est ex cute, pinguedine, panniculo carnoso, musculis et chordis eorum, et ex siphach. Cum rasorio igitur incide, protrahendo a scuto oris stomachi directe usque ad ossa pectinis leviter incidendo cutim [quae est duplex: quaedam est sicut corium, id est illa quae est exterius, et si deperditur potest restaurari; alia est vera cutis quae est alba, immediate sequens corium, et est spermatica, ideo si deperdatur non potest restaurari]. Postea iuxta umbilicum secundum latitudinem incidas, protrahendo a dextris et sinistris usque ad dorsum, et postea excoria, et habebis primo cutim. [Sed in mulieribus cave, propter venam quae in eis a matrice ad mamillas venit per mirach transiliens, ut infra dicetur]. Postquam excoriasti et elevasti apparet tibi pinguedo maior, tam in porco quam in homine. Postea locatus est panniculus carnosus, qui non est nerveus ut alii neque est carneus ut musculus, sed permixtus ex carne, [nervo] et panniculo. Post eum sunt chordae et musculi. Musculi autem sunt octo, sicut dicit Galienus

Page 8: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

in VI de iuvamentis, capitulo penultimo. Nam duo sunt longitudinales, quorum fila procedunt secundum longum a clipeo oris stomachi usque ad ossa pectinis, et ideo nuncupati sunt longitudinales, et isti non habent magnas chordas nisi ligamentales. Post istos sunt transversales duo superiores, unus a dextris, alter a sinistris, et ambo oriuntur a superioribus iuxta costas et desinunt in chordas circa ossa pectinis, sic quod dextri chorda tendit ad sinistrum inferius, et sinistri ad dextrum, et per oppositum sunt procedentes inferiores ad superiora, quorum ortus est ab ossibus pectinis et anchae, et desinentia in chordas ad locum ubi finiuntur costae, ita quod chordae eorum cruciant se ad invicem ad modum istius figurae: X. Ultimo post istos sunt latitudinales, quorum fila procedunt per latum, unus dexter et alter sinister, et ortus et apparentia eorum est magis iuxta dorsum versus superius, et isti cum [4_recto] longitudinalibus perveniunt se intersecantes ad angulos rectos. Hic est numerus et quantitas et positio [et] substantia et figura et colligantia vel continuitas istorum musculorum. Iuvamentum eorum est commune et proprium. Commune est duplex, id est principale et secundarium. Principale est ut constituentes substantiam ipsius mirach membra intrinseca tueantur a nocivis extrinsecis et caliditas eorum reverberetur ad intra. Secundarium iuvamentum est ut adiuvent ad expulsionem eorum quae a pectore expelluntur, et ut ad expulsionem fetus et fecum cum mirach etiam adiuvent, ut etiam dicit

Page 9: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Galienus eodem VI. Iuvamentum speciale est quia musculi longitudinales sunt facti ad attrahendum principaliter, et secundarie ad expellendum, et quia haec operatio maxime in intestinis requiritur, ideo isti musculi fuerunt magni. Expulsionem autem operantur per contractionem villorum suorum, quibus contractis comprimunt membra quae continent, et per consequens expellunt quod in eis continetur. Item hoc faciunt causa diaphragmatis, cum quo continuantur, quod descendens a parte posteriori deorsum fit quod intestina et membra quae continent sint quasi inter duas manus, et ideo quando isti musculi contrahuntur [cum] comprimantur a diaphragmate, fit quod ista membra exprimant quod in eis continetur, sicut res aliqua contenta inter duas manus expellitur per compressionem manuum ad invicem, quod latius declarabitur in anothomia diaphragmatis. Musculi vero latitudinales sunt facti ad expellendum principaliter, et propter hoc maxime et immediate approximant intestinis, et quia intestina expulsionem faciunt per compressionem partis a qua debet fieri expulsio, et expulsio debet fieri a superius ad inferiora, hinc est quod isti musculi fuerunt magis positi superius quam inferius. Transversales vero fuerunt positi ad retinendum. Retentio enim fit per villos transversales, ut apparet tertio de virtutibus naturalibus, et quia re [4_verso] tentionem oportebat facere ne reascenderet superfluitas ad locum superiorem unde venit, et ne cito descenderet, sed contineretur ut totum iuvativum exugeretur, ideo fuerunt non tantum duo transversales

Page 10: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

superiores, sed et inferiores. Sed quia maior requiritur retentio ne regrediatur superius quam quod descendat inferius, ideo maiores fuerunt transversales superiores quam inferiores, et ad hoc etiam facit diaphragma, ut postea dicetur. Elevatis autem et abscissis hiis musculis, apparet siphach; melius tamen est ut in una parte isti musculi reserventur, propter illud quod postea oportet videre. Istud siphach est panniculus subtilissimus et valde durus, et iste fuit factus ut prohiberetur ne musculi comprimerent membra naturalia [cum] ea contineret, propter quod fuit nerveus, ut possit dilatari et constringi quando illa dilatantur, fuit subtilis ne ea aggravaret, fuit durus ne faciliter rumperetur, nam ex eius fractura accidit passio quae dicitur ruptura seu crepatura. Intumescit enim hoc mirach, tamen rumpitur hoc siphach. Sunt etiam eius alia duo iuvamenta, quae ponit Avicenna in libro de animalibus, capitulo de anothomia stomachi, id est ut per contractionem eius deorsum versus dorsum, cum quo alligatur, expellat quod in stomacho et in intestinis et in matrice continetur, et hoc facit simul cum diaphragmate cum quo continuatur, ut postea patebit. Aliud iuvamentum est ut alliget intestina dorso et ut universaliter ex ipso oriantur panniculi omnium aliorum membrorum in eo contentorum. Alia utilitas [est], secundum Galienum in libro de iuvamentis quinto, est quod prohibet intestina a ruptura, quando inflantur a ventositate. Et ex hiis patet quae sit substantia mirach et complexio eius, et apparet quae sit positio ipsius, quae sit quantitas et numerus

Page 11: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[5_recto] partium eius, et etiam apparet quae sint iuvamenta ipsius. Restat ergo solum videre de passionibus eius. Potest autem venter pati omne genus aegritudinis, scilicet malam complexionem, malam compositionem et solutionem continuitatis. De cura malae complexionis nihil dicam, quia nihil habet proprium in sui curatione quod ex anothomia dependeat. Mala autem compositio, quae est tumor praeter naturam, est duplex. In ipso quaedam est apostemans, quaedam non. Prima non habet aliquod praecipuum, nisi in eruptione eius, si erumpat ad intus, et extra haec est peior quam si ad intus tantum vel extra tantum, et causa patet quia natura non habet supra quod se fundet in consolidando vulnus. Mala autem compositio quae non est apostemosa ipsius est inflatio ventris, quae accidit in hydropisi asclite et tympanite; nam in asclite aquositas continetur in concavitate ventris, inter intestina et siphach, sicut in tympanite ventositas retinetur et facit mirach intumescere. In curatione autem eius debes procedere cum hiis quae ponunt auctores. Modus tamen qui maxime dependet ex anothomia est extractio aquositatis per incisionem. Modus autem est ut partem siphach quam non incidisti reducas super intestina ita quod stet sicut in vivo, et postea in hydropico situato supino debes cutim ventris trahere superius, et postea habere rasorium et perforare usque ad siphach, ita quod incidas etiam siphach, et tunc statim debes habere cannulam et ponere in foramine et extrahere de aquositate quantum

Page 12: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

substinet patiens. Semper tamen sis memor quod melius est in ista subsistere quam exquisitissime evacuare, et specialiter in hydropicis, propter debilitatem virtutis. Postea dimitte cutim, quia redibit ad locum [5_verso] proprium et cooperiet vulnus [aliorum] et aqua non [amplius] exibit. Ipsam vero quando vis extrahere plus de aqua retrahe sicut primo, et caetera. Istud tamen vulnus non facias nisi a lateribus, non in medio, primo quia vulnus factum in anterioribus non ita faciliter consolidatur propter siphach, quod est solidius et grossius ibi quam in lateribus. Secundo quia propter chordas vulnus est paratum adducere spasmum. Tertio quia aqua melius egreditur, quia gravis tendit deorsum. Si vero venter patiatur solutionem continuitatis, tunc ista solutio aut est penetrans usque ad profundum, aut non. Si non, tunc non est cura difficilis. Si sic, aut per vulnus egreditur aliquid ex contentis, aut non. Si sic sit, aut istud quod egreditur est zirbus aut aliquod intestinorum. Si zirbus, tunc debet sui cum serico vel ligari iuxta cutem quanto possibile est, et postea abscindi, quia totum quod de ipso contangit aer corrumpitur, et si intromittatur putrescit et putrefacit alias partes, et ideo debet abscindi et postea aliud intromitti et sericum dimittere extra et retinere labium apertum, quia natura consolidat zirbum et expellit illud quod est ligatum, et hoc facto debes consolidare vulnus. Si vero illud quod est egressum est intestinum, tunc aut intestinum est vulneratum aut non. Si vero est vulneratum, et nulla

Page 13: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

substantia est ei involuta, quam citius potest debet reintromitti. Si vero alia substantia ut pulvis vel sanguis est ei annexa, debet lavari cum calidis et reintromitti. Si vero propter moram ventositas sit in eo inclusa, et ex hoc intumescat, et non possit reintromitti, tunc cataplasma resolutionum vel spongia madefacta in decoctione resolutiva debet superponi et detumefiet et reintromittetur. Si autem non posset detumefieri nec reintromitti, tunc dilatetur vulnus mirach donec intestinum reintromittatur. Cum [6_recto] autem intestinum fuit incisum, tunc si ipsum sit ex grossis intestinis debent labia eius sui cum serico sicut et aliorum membrorum labia. Si vero sit ex intestinis subtilibus, tunc non substinet suitionem nisi sit profunda valde, et talis impedit operationem eius, propter quod melius est ut coniuncta teneantur labia vulneris cum capitibus formicarum magnarum. Debent enim labia coniungi, et habere formicas magnas et facias quod mordeant labia coniuncta [vulneris] et abscindere caput statim, et sic facere donec labia stent coniuncta [et tunc reintromitte intestinum ut prius], et hoc facto ad solutionem ventris curandam reddi. Et istud vulnus curatur cum ductione labiorum in unum, et reducuntur, et reducta detinentur in unum suitione facta cum serico hoc modo. Nam in prima suitione debet accipi totum mirach ex una parte, ex opposita vero parte debet dimitti siphach, et reliquum de mirach debet assumi, et in alia suitione totum mirach in parte in qua dimissum fuit siphach debet assumi. Ex alia parte siphach debet dimitti, et sic

Page 14: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

consequenter ad hoc ut labium siphach coniungatur et conducatur cum membro carniformi, ut fiat citior et firmior consolidatio vulneris. Et eodem modo curatur vulnus hoc, si per ipsum nihil sit egressum. Et hoc de anothomia mirach, quod erat membrum continens. Restat nunc videre de anothomia membrorum contentorum. Haec autem membra numero sunt decem. Primum quod occurrit est zirbus, secundum intestina, tertium est stomachus, quartum est splen, quintum est epar, sextum est mesenterium, septimum renes, octavum vesica, nonum testiculi et vasa spermatica vel matrix in muliere, decimum est virga cum collo vesicae. (6v) De zirbo autem primum quod oportet videre est locus eius. Locus enim in homine est quia cooperit ab anterioribus stomachum et intestina, et licet non cooperiat in aliis omnia intestina; hoc fuit quia homo inter cetera animalia eiusdem quantitatis est debilioris virtutis digestivae, et etiam quia intestina nocivis exterioribus sunt magis disposita propter cutem subtiliorem [est] ipsius et minus pilosam. Ex hoc etiam potest patere secundum, id est quod sit iuvamentum eius. Iuvamentum enim ipsius est confortare principaliter digestionem stomachi et intestinorum reverberando calorem naturalem ad stomachum. Et propterea dicit Galienus 5° de interioribus quod quidam miles fuit in bello in ventre vulneratus, cui epiplex id est zirbus fuit abscissus, tamen ex vulnere sanatus est, escam tamen non potuit digerere postea. Ex hiis etiam consequenter patet tertium inquirendum de ipso, id est substantia eius, quia substantia eius non fuit simplex sed

Page 15: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

composita et fabricata ex substantiis quae habent calefacere, et propterea hic fuit compositus ex quadruplici substantia, ut ponit Galienus quinto de iuvamentis, id est ex panniculis duobus subtilibus, ex adipe seposa, ex arteriis et ex venis. Ex panniculis primo ut illi panniculi continerent alia et etiam quia iste zirbus debebat esse extensibilis et lenis et densus, ut caliditatem reverberaret. Ad hoc autem magis potest substantia pellicularis aliqua alia. Secundo in ipso fuit adeps, quae calefacit cum sit valde propinqua [et] in potentia ad caliditatem. Tertio arteriae et venae, quae multum calefaciunt. Ex hiis etiam patent reliqua duo, id est quis numerus partium eius et etiam quae sit colligantia eius. Nam habet colligantiam ad membra ad quae terminatur, ut stomachum, splenem et intestina, et specialiter colon, propter causam quae dicetur. Habet etiam colligantiam ad [6_verso] De zirbo autem primum quod oportet videre est locus eius. Locus enim in homine est quia cooperit ab anterioribus stomachum et intestina, et licet non cooperiat in aliis omnia intestina; hoc fuit quia homo inter cetera animalia eiusdem quantitatis est debilioris virtutis digestivae, et etiam quia intestina nocivis exterioribus sunt magis disposita propter cutem subtiliorem [est] ipsius et minus pilosam. Ex hoc etiam potest patere secundum, id est quod sit iuvamentum eius. Iuvamentum enim ipsius est confortare principaliter digestionem stomachi et intestinorum reverberando calorem naturalem ad stomachum. Et

Page 16: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

propterea dicit Galienus 5° de interioribus quod quidam miles fuit in bello in ventre vulneratus, cui epiplex id est zirbus fuit abscissus, tamen ex vulnere sanatus est, escam tamen non potuit digerere postea. Ex hiis etiam consequenter patet tertium inquirendum de ipso, id est substantia eius, quia substantia eius non fuit simplex sed composita et fabricata ex substantiis quae habent calefacere, et propterea hic fuit compositus ex quadruplici substantia, ut ponit Galienus quinto de iuvamentis, id est ex panniculis duobus subtilibus, ex adipe seposa, ex arteriis et ex venis. Ex panniculis primo ut illi panniculi continerent alia et etiam quia iste zirbus debebat esse extensibilis et lenis et densus, ut caliditatem reverberaret. Ad hoc autem magis potest substantia pellicularis aliqua alia. Secundo in ipso fuit adeps, quae calefacit cum sit valde propinqua [et] in potentia ad caliditatem. Tertio arteriae et venae, quae multum calefaciunt. Ex hiis etiam patent reliqua duo, id est quis numerus partium eius et etiam quae sit colligantia eius. Nam habet colligantiam ad membra ad quae terminatur, ut stomachum, splenem et intestina, et specialiter colon, propter causam quae dicetur. Habet etiam colligantiam ad [7_recto] membra a quibus oritur. Oritur enim a panniculo carnoso, qui alligatus est dorso iuxta diaphragma. Et causa quare idem oritur est quia ad panniculum illum terminantur duae extremitates panniculi siphach, quae debent investire zirbum. Secundo quia ibi sunt magnae venae et arteriae a quibus oriuntur iuxta

Page 17: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

stomachum venae parvae et arteriae contexentes zirbum. Tertio [quia] ibi est mesenterium seposum a quo oritur adeps seposa replens vacuitatem illius contexturae. Quae autem sit aegritudo istius declaranda per anothomiam, patet ex hiis quae dicta sunt supra. Elevato zirbo quantum ad partem quae cooperit intestina, et non plus, ut non moveas alia membra a suo loco, statim tibi apparent intestina, circa quae primum notabis positionem et numerum. Fuerunt enim plura et involuta et revoluta, et non fuerunt unum intestinum recte procedens propter duo: primo quia, dato quod in quibusdam brutis tantum sit unum intestinum recte procedens, in homine autem et in aliis animalibus perfectis fuerunt revoluta ut diu cibus contineretur in stomacho et intestinis, quia si non contineretur animal esset [in stomacho] in continua assumptione cibi et in continua assellatione, et continuatio ista impediret occupationem in aliis perfectioribus operationibus. Secunda causa fuit quia [si] intestinum totum fuisset unum rectum, non quaelibet pars cibi fuisset contacta a superficie intestini, et ideo non exucasset intestinum totam humiditatem contentam in cibo. Ut igitur nihil remaneret de cibo intactum ab intestinis, ut tota humiditas exucaretur, ordinavit natura ea esse involuta. Et ex hoc statim apparet tibi quod sunt plura numero, quia sex: tria sunt subtilia, tria vero grossa. Incipiendum tamen ab ultimo [7_verso]

Page 18: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quod vocatur rectum vel longaon, cuius extremitas est orificium quod vocatur anus. Sed ut anothomia aliorum non destruatur, ligare oportet istud intestinum circa medium eius in duabus partibus, et in medio ligaturae incidere et inferiorem partem dimittere et cum superiori excarnando abscindere. Et nota circa istud intestinum multitudinem venarum meseraicarum, quae veniunt ad sugendum si quid de humiditate in chilo vel superfluitate remansit, et istud intestinum iuxta ilia finit, ubi incipit intestinum colon. Quod dicitur colon quia plura habet colla vel cavernositates vel cellulas vel cameras, in quibus stercus figuram accipit et in ipso retinetur propter has cellulas. Circa quod intestinum, quinque debes considerare: primo locum, quia multum circa renem sinistrum locatur et involvitur, et haec est causa quare eius dolor ex parte loci non distinguitur a dolore renali. Postea vero ascendens et cooperiens splenem incipit circa exteriora declinare versus partem dextram et cooperit stomachum, et propter cooperturam quam facit supra stomachum, accidit quod quando superfluitas descendit in hoc intestinum, quod stomachus ei compatitur, et dolor et rugitus tunc temporis apparet circa stomachum, et tunc homo statim desiderat assellare et assellat, quod non contingeret si in stomacho essent humores qui facerent hunc rugitum et dolorem. Et ex hoc apparet quare accidit hiis qui purgantur, quod syncopis eis accidit quando appetunt assellare, vel humores in intestino hoc continentur qui debent evacuari. Quia tunc illi humores existentes in illo intestino alterant

Page 19: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

stomachum et os eius, et ex alteratione oris stomachi sequitur syncopis. Sed dubitabit aliquis rationabiliter de loco istius intestini, quia cum sit de grossis intestinis debet esse [8_recto] inferius et non supra alia, cuius oppositum apparet. Dicendum quod istud intestinum fuit locatum superius, iuxta stomachum vel prope stomachum, propter tria. Primo quia istud est immobilius omnibus gracilibus, et ideo sub mirach debuit inter cetera gracilia positum esse in extremis. Secundo quia istud intestinum continet feces, et aliquando illae indurantur et de se privatae sunt omni humiditate et caliditate naturali; ut a membris vicinis adiuvaretur, ordinavit natura ut immediate supra stomachum locaretur, ut cooperiretur a zirbo, a quo et stomachus cooperitur, qui zirbus ipsum humectat et calefacit. Et propterea apparet quod non est aliquod intestinum cum quo ita allligatus sit zirbus, sicut cum colon. Tertia causa huius locationis est quia istud intestinum proprie est factum ad continendum et expellendum feces, et magis ad expellendum, et ideo inter alia intestina ad ipsum proprie debuit pervenire cholera, quae habet expulsivam stimulare. Modo per hoc, quod sic locatum est, cholera ad ipsius substantiam pervenit praeter illam quae ad concavitatem intestinorum pervenit. Nam supra ipsum in parte dextra [in qua] existit [sub] pennula tertia epatis in qua est cistis felis [exit cistis felis] et cum ipso colligatur, et hoc apparet ad sensum, et propterea tale intestinum in tali loco apparet citrinum et amarum in gustu. Et nota circa hoc

Page 20: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

mirabilem operam naturae. Ad illud quod obicitur solvitur, quia intestina non iudicantur superiora ratione loci, sed ratione colligantiae quam habent cum fundo stomachi. Modo intestina gracilia, ratione colligantiae ad fundum stomachi, sunt superiora aliis, et ex loco superiori istius intestini apparet causa quare in dolore colico dolor augetur [8_verso] tempore assumptionis cibi, quia tunc illud intestinum comprimitur a cibo, sed tempore famis non, sed intenditur dolor renalis, et hoc est unum ex signis distinctivis inter unum dolorem et alium, et ex loco et colligantia dicti intestini apparent duo, unum utile in cognitione et aliud in operatione. In cognitione, quia colica quando fit prius incipit in parte sinistra, et in illa magis molestat, tum quia intestinum illud superius est ibi, tum quia non contangitur a cisti fellis. Secundo quia in maiori quantitate est locatum circa renem sinistrum et est ibi etiam strictius, tamen illa colica in parte sinistra non tam diu molestat, tum quia fit a causis facilioribus, tum quia est causa eius in loco viciniori ad expulsionem. Et nota hic quod [per] experientiam vidi multotiens quantum ad opus vero confert, primo quia in colica quae administrantur exterius debent magis applicari et approximari circa hypocondrium sinistrum quam dextrum, et licet utrobique conferant. Secundo quod quando fit cristere corpus melius est ut declinet versus dextrum, ut intestinum colon non comprimatur ab aliis. Postea iniecto cristeri vertat se statim super latus sinistrum, et postea paulatinc super dextrum, sicut in expulsione

Page 21: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quae debet fieri per potionem administratam per partem superiorem et contra quando incipit movere. Hoc est de loco [et] colligantia eius. Substantiam vero postea consideres grossam et solidam, propterea ventositatem generatam in eo multo tempore continet, quae in eo interdum fortissimum generat dolorem, qui cum fiat in substantia grossa et solida apparet ac si intestinum terebello perforaretur, et ideo etiam similatur in hoc dolor hic dolori renali. Quarto considerare debes figuram eius et formam quae apparet ex dictis: cellulosum [9_recto] enim est intestinum, et in cellulis illis, quia via et transitus multum obliquatur superfluitatibus, [et] fit causa morae superfluitatis in eo, propter quam moram superfluitates recipiunt figuram ad modum illarum cellularum, et ideo stercus figuram habet quam scis, quae figura maxime apparet in stercore retento et exiccato, ut in febribus et aliis aegritudinibus in quibus eiciuntur squibalae, et humores flegmatici retinentur et sunt materia cucurbitini. Nam in concavitate cellularum est humor flegmaticus multus qui est sufficiens materia generationis vermium. Sed [si] inter unam cellulam et aliam continetur paucus humor, talis qui [si] non sit sufficiens materia ad generandum vermem, est tamen sufficiens ad generandum panniculum continuantem unum vermem generatum in una cellula [cum] cum altero generato in alia. Operatio autem, iuvamentum et aegritudo istius patent ex praedictis.

Page 22: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Hoc autem intestinum continuatum est ex parte superiori cum monoculo sive caeco, quod dicitur monoculum non quia non habeat nisi unum orificium per quod attrahat et per ipsum expellat, quia hoc esset impossibile, sed quia habet orificia duo, unum per quod attrahit et aliud per quod expellit. Illud tamen per quod expellit non est sicut in aliis opposite locatum quam primum, sed ambo locata sunt invicem, et infra haec orificia pendet lacuna huius intestini ad modum sacci, et ideo alio nomine saccus vocatur. Et sic apparet eius figura et colligantia, locus etiam, quia locatum est in latere dextro, super vel iuxta terminum anchae sive sciae, et infra renem dextrum. Substantia eius est eadem cum substantia colon, aegritudinem etiam patitur similem ei. Iuvamentum est ut pars succi quae venit ad ipsum in eo retineatur et revolvatur [et revolvitur], et ut reverberet vel descensum prohibeat citum ipsius succi ab intestinis superioribus. Et ista intestina superiora sunt gracilia et sunt tria. Nam huic intestino continuatur intestinum ileon, quod circa ilia locationem et situm habet et revolutionem, [9_verso] et in isto fit passio iliaca, in qua est dolor vehemens circa ilia, et sic apparet locus et colligantia et passio. Substantia eius est subtilior, et ideo gracile vocatur, sicut propter primam causam vocatur ileon. Eius iuvamentum est quia factum est ut retineat succum, ut quod utile est possit exuccari, et ideo multum involutum est et ad ipsum perveniunt plures venae meseraicae quam ad aliquod aliud intestinum,

Page 23: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

et ab eis et mesenterio debes eum excarnare, et quando ad partem eius superiorem iuxta stomachum pervenisti, tunc tu invenies quod circa partem sinistram ad spondiles declinat et valde est incarnatum cum mesenterio, et ideo cum cautela incide, ne frangas aliquid. Et post incisionem invenies ieiunum intestinum, quod taliter vocatur quia ut plurimum reperitur vacuum in bene dispositis, et causa suae vacuitatis est duplex, id est rectitudo eius, nam rectum est sicut intestinum ultimum. Secunda causa est multitudo cholerae purae quae pervenit ad hoc intestinum a cisti fellis per canalem qui continuatur cum intestino duodeno, cum quo istud immediate continuatur. Et dicitur istud primum intestinum et vocatum est duodenum quia eius longitudo ut in pluribus est XII digitorum. Ad hoc intestinum pervenit canalis quidam a cisti fellis, et ideo cave quando excarnas ne istum canalem incidas, sed incidas intestinum duodenum bene inferius et liga, et tunc incipiendo sicut incipiunt auctores habes sex intestina: primum est duodenum, secundum ieiunum, tertium ileon, et ista sunt gracilia et superiora, quartum est caecum, quintum colon, sextum est rectum. Haec omnia intestina videbis esse involuta, continuata et alligata dorso, sicut alligata sunt quasi omnia viscera per quoddam membrum quod vocatur encarus vel mesenterium a meseraicis quae in ipso sunt dispersae, et vulgares bononienses vocant interior, quasi interiora tuens. [10_recto]

Page 24: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Istud membrum substantiam habet compositam ex chordis, panniculis et ligamentis, ut praedicta membra possit ligare [et tenere sui virtute notabili], ex substantia seposa pingui, ut dura membra qualia sunt spondiles cum mollibus qualia sunt intestina et alia viscera sine medio non coniungantur, ut molle a duro non patiatur. Reliquas vacuitates quae sunt in hoc replent substantiae glandosae, quae multae sunt in hoc membro, et hoc est unum iuvamentum carnium glandosarum quae [sunt] in hoc. Aliud iuvamentum est ut substentent venas meseraicas quae in hoc sunt dispersae. Sicut non est longinquum quod istae carnes sunt factae ad generandum humiditatem qua intestina et fex interdum humectentur, et lubricent cito ab intestinis, et ideo videmus quod stercus liquidum emittitur et dato quod cibaria sumantur dura. Maxima tamen pars carnis glandosae est in parte superiori et grossa, in qua congregatur frequenter propter propinquitatem ad splenem melancholia, ex qua causatur melancholia mirachia. Hoc facto eleva mesenterium vel dimitte donec feceris anothomiam venarum quae perveniunt ad stomachum et ad splenem et aliorum membrorum, ad quam videndam infla stomachum cum cannula per portenarium et liga fortiter et abscinde intestina. Fac autem incisionem infra locum ad quem pervenit canalis a cisti fellis ad intestina. Viso de intestinis, videas et procedas ad tertium membrum, puta stomachum, de quo videre debes illa sex quae de aliis. Primo enim praenotabis locum eius, et circa locum nota primo ubi eius, secundo situm ubi

Page 25: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

eius [est], quia cum sit cella cibi stomachus, ut dicit Galienus 5° de iuvamentis, capitulo 2° de iuvamentis stomachi, et ibi habetur totum quod dicetur de stomacho et dictum est de intestinis, et habetur ab Aliabate 3° suae theoricae dispositionis regalis, capitulo medesimo. Est [10_verso] ergo locus eius in medio corporis superioris et inferioris, dextri et sinistri, anterioris et posterioris. Sed tu hic dubitabis quare stomachus non fuit positus iuxta os. Dico quod causa fuit duplex: una quia iuxta os debent esse membra anhelitus, propter attractionem aeris. Secunda quia [membra] fecum receptiva debent esse continuata cum stomacho. Talia autem infra diaphragma debent esse contenta, et ideo vides quod [stomachus] superius habet cor mediante diaphragmate, inferius mesenterium et intestina. A dextris habet epar [a] quo apprehenditur quinque suis pennulis, sicut manus quod apprehendit capit quinque digitis. A sinistris habet [pro] splenem, quo calefit ratione arteriarum eius. A parte anteriori habet zirbum, a posteriori musculos dorsi et venam magnam et arteriam quae transit supra dorsum, ut postea videbis, et ideo locus eius in medio est, propterea quia est sicut cella cibi communis omnibus. Situs autem eius est, quia et licet sit locatus supra dorsum, pars tamen eius superior declinat ad locum sinistrum, inferior vero ad dextrum. Et causa istius situationis fuit natura, propter causas quae dicentur in anothomia epatis. Epar debuit esse in latere dextro elevatum, et cum sit magnum totam concavitatem dextrae partis occupavit,

Page 26: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

splen autem non, et ideo non potuit pars superior [stomachi] in dextra collocari, sed in sinistra. Pars ergo inferior debuit ad partem dextram declinare, quia in parte sinistra inferiori iuxta renes est intestinum colon grossum multum involutum multis involutionibus, et occupat magnum locum. Sed in parte dextra inferiori sunt intestina gracilia et subtilia, quae modicum et parvum occupant locum, et ideo stomachus, quantum ad partem inferiorem, debet declinare ad partem dextram ut repleat vacuitatem ibi existentem, et cedat locum colon, et ex hoc apparet [id est] quis sit locus stomachi, et hoc est primum. Sed tu dices quare stomachus non fuit locatus directe supra spondiles dorsi. Dico quod causa huius potuit esse duplex: una quae dicta est, id est ut cederet epati in parte dextra et repleret vacuitatem in sinistra. [11_recto] Alia causa fuit quia, si stomachus esset recte locatus supra dorsum, tunc orificia duo, id est superius et inferius, essent directa et ideo in homine, cum sit staturae erectae, stomachus non bene contineret cibum, sed descenderet ab eo statim cibus. Ut ergo hoc non contingat, sic fuit situatus. Sicut tertia causa huius fuit quia quantum ad os eius superius et partem superiorem debet recipere melancholiam a splene, qui est in parte sinistra, et quantum ad partem inferiorem debet recipere choleram ab epate, quod est in parte dextra. Sed in parte dextra inferiori sunt intestina gracilia et subtilia quae modicum et primum occupant locum, et ideo stomachus, quantum ad partem inferiorem, debet declinare ad partem dextram

Page 27: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ut repleat vacuitatem ibi existentem et cedat locum colon. Et ex hoc apparet secundum, id est colligantia: consequenter apparebit melius, quia colligantiam habet cum splene, cum epate et cum corde et cum cerebro, et istud consequenter declarabitur, quia apparebit quod cum splene habet colligantiam propter venas quae apportant melancholiam ad os stomachi, et propter venas quae veniunt ad latus sinistrum stomachi ad nutriendum. Sicut cum epate habet colligantiam ratione venarum reliquarum, cum cerebro propter nervum qui pervenit ad os stomachi et spanditur maxime circa partem superiorem stomachi. Cum corde vero habet colligantiam ratione arteriae magnae quae est sub eo. Ex hiis potest patere tertium, id est cuius figurae sit, quia est figurae rotundae, quia talis figura est maxime a nocumentis remota, item quia omnium aliarum est capacissima. Stomachus autem multa debet continere, sed non est perfectae figurae rotundae, sed arcualis propter causam dictam, quia pars superior eius est declinans ad sinistrum, inferior vero ad dextrum ad modum cucurbitae retortae. Verum est quod omnia quae dicentur de stomacho a modo melius apparebunt post anothomiam membrorum subsequentium. Patet etiam quartum, id est quae sit quantitas stomachi, quia magnus valde est, cum interdum oporteat ipsum recipere et continere magnam quantitatem cibi. [11_verso] Verum est quod non semper est in magnitudine sui ultima, sed aequaliter aequatur quantitati contenti, quia extensibilis et corrugabilis est. Quinto autem

Page 28: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

videas partes et numerum partium eius. Partes autem eius sunt duplices, id est universales et integrales; quaedam vero sunt quantitativae et determinatae. Primae sunt duae tunicaeeius: prima et intrinseca est nervosa, secunda et extrinseca est carnosa. Verum est quod prima est spissior secunda, quia ista debet primo contangere cibum et ideo, ut non laedatur ab eo, debuit esse spissa. Item propter aliud, quia stomachus propter illam tunicam est valde extensibilis, quod requiritur interdum propter multam quantitatem cibi. Sed exterior, licet requiratur propter digestionem, fuit subtilior, quia digestio stomachi adiuvatur a membris vicinis circumstantibus, sed extensio et continentia cibi non. Et istae tunicae non solum diversificantur in substantia et quantitate et loco, sed situatione villorum, quia in prima, cum in ipsa sit appetitus, et appetitus immediate ordinetur ad attrahendum, villi fuerunt situati ad attrahendum. Tales autem sunt longitudinales, et ideo in ea sunt villi longitudinales, et quia attractioni statim coniungitur retentio, quia omne quod attrahitur, attrahitur ut retineatur, quia attrahitur ut in eo membrum voluptuetur, hinc est quod in hac tunica fuerunt et positi villi transversales, qui deserviunt retentioni. Verum est quod illi sunt locati in parte non interiori illius tunicae, sed exteriori eius. In secunda vero, cum ipsa ordinetur ad digestionem et digestioni deserviat, consequenter expulsio, quia ei subsequitur, in eius substantia fuerunt situati villi latitudinales. Et ex hoc apparet quare intrinseca tunica fuit nervosa et carnosa non fuit [intrinseca], propter villos

Page 29: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

longitudinales qui debent esse in tunica intrinseca, quae est vel debet esse principium appetitus. Item alia causa est, quia intrinseca est ordinata ad sentiendum, extrinseca ad digerendum et alterandum. Nunc autem sensus melior fit quando sensibili immediatus occurrat sensus vel membrum [12_recto] sentiens. Alteratio vero potest fieri per medium, et digestio, et hoc est quod expresse ponit Avicenna capitulo de membris primo canone fen prima. Et natura quidem intrinsecam tunicam stomachi id est nervosam et extrinsecam carnosam fecit. Potest namque digerentis operatio ad id quod digestum est in potentia sine occursu pervenire. Sentiens vero id quod sentitur non potest sentire nisi obviando ei sensu, id est tactu. Alterae vero sunt partes eius, id est quantitativae et determinatae, ut pars superior [et] orificium eius, pars inferior et orificium eius, quod dicitur portonarium. Pars superior angustior est secundum naturam parte inferiori, quia in inferiori debet fieri digestio et cibus debet contineri. In superiori non sic. Orificia tamen harum partium conveniunt et differunt. Conveniunt quia ambo posita sunt a lateribus et non sunt posita vel facta in ultima eminentia partis superioris et [superio] inferioris. Sed pars inferior descendit magis quam portonarium vel pilereon, ut cibus non descendat sed contineatur in ea ut in bursa quadam, sicut superior supereminet ori stomachi, ut quando stomacho repleto homo inclinatur, non ascendat cibus ad meri et os, et specialiter quando multum repletur stomachus. Et ex

Page 30: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

hoc potes videre quare ex superflua quantitate cibi diaphragma comprimitur et cibus non egreditur. Item conveniunt quia ambo sunt orificia in stomacho, in loco in quo continuatur vel alligatur dorso. Nam os stomachi est recte in principio suae alligationis dorso, et propterea statim alligatum est os stomachi ad spondilem ubi finitur et terminatur diaphragma, et ista est tertiadecima, eo quod in duodecima est costa ultima mendosa, ad quam terminatur diaphragma. Et ex hoc apparet tibi quod, quando exterius vis alterare et confortare vel aliter operari circa os stomachi, quod optimum est in dorso circa duodecimam et tertiamdecimam spondilem hoc facere, et specialiter quando praedicta impugnatur ab epate et splene, dummodo arteria adorti non impediat, quae in dorso est. Sequentibus autem spondilibus, quae vocantur spondiles renum, alligatur stomachus usque ad portonarium. Tunc [12_verso] vero alia pars inferior a spondilibus obliquatur versus sinistrum, et ideo conveniunt ista duo orificia. Differunt quia superius orificium quod vocatur os stomachi est magis latum quam inferius portonarium, et hoc fuit quia per os stomachi [aliquando cibus grossae substantiae et durae debet descendere et indigestus, et ideo] debuit esse bene latum. Sed per orificium inferius tantum res digesta et subtiliata et liquida debet egredi, et ideo non fuit ita latum. Et hoc de partibus eius, ex quibus apparet sextum quod debet inquiri de stomacho, id est quae sit substantia eius, quia apparet quod tunica nervosa sit maior in eo,

Page 31: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quod substantiae nervosae est a praedominio. Et ex hoc apparet quae complexio eius, quia frigida est et sicca. Apparet quae operatio vel iuvamentum, quia duplex: unum ad appetendum cibum pro toto per tunicam intrinsecam, alterum ad praeparandum cibum ad nutrimentum totius, et hoc propter tunicam extrinsecam carnosam et membra coadiuvantia. Et ex hiis potes videre quod aegritudines potest pati omnium generum, quibus possunt compati principaliter omnia membra principalia ut epar, cor, cerebrum, et ex consequenti totum corpus. Curatio tamen earum ex anothomia propria non multum dependit quam aliorum, et hoc de stomacho. Splenis anothomiam perfecte videre non potes nisi abscindas costas aliquas mendosas ex latere sinistro, quas non perfecte eleves, sed ut sufficit operi tuo. Quibus abscissis locus splenis tibi apparet, quia parieti sinistro stomachi adhaeret ad concavum eius, quantum vero ad convexum alligatur dorso et siphach penniculis subtilissimis ortis a siphach. Apparet secundo quod locus eius non est ita in alto sicut locus epatis. Figura eius est quadrangularis, quia in homine est quasi ad modum quadranguli propter figuram stomachi cuius concavitatem circumstantem in parte sinistra habet splen replere. Tertio vide quantitatem eius, quia in homine satis est proportionalis in quantitate respectu aliorum membrorum. Colligantia vero eius est quia colligantiam habet ad cor, epar, mesenterium, [13_recto]

Page 32: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

zirbum et stomachum. Colligantiam habet ad omnia ista membra praeter cor per venam quae venit a porta epatis ad splenem, quae colligantia apparet. Nam si excarnando procedas, videbis quod a vena concava epatis pervenit vena una magna ad splenem, a qua descendit unus ramus in medio transitus eius inferius ad nutriendum mesenterium, et portat aquositatem et humiditatem. Postea, quando illa vena approximat spleni, [postea] unus ramus ramificatur ab ea qui vadit ad nutriendum partem inferiorem sinistram stomachi. Postea vero pervenit ad splenem et concavitatem eius, et in eius concavitate ramificatur in duos, id est inferiorem et superiorem. Inferior descendit inferius ad nutriendum zirbum quantum ad partem sinistram. Sed superior, transiens per concavitatem splenis, ramificatur in duos, quorum primus pervenit ad partem sinistram superiorem ad nutriendum. Alter vero circa orificium pervenit stomachi ad portandum melancholiam, quae permulgendo profluit ad os stomachi ut incitet appetitum. Quod vero remanet magis in splenem, ipsum nutrit. Et ex hoc apparet tibi cum quibus membris colligantiam habeat splen mediante vena. Colligantiam autem habet cum corde [per] arterias quae ad ipsum veniunt ab arteria adorti quae in dorso est infra diaphragma . A quibus arteriis stomachus multum calefit in latere sinistro vel a splene ratione istarum arteriarum, et haec fuit causa quare arteriae multae et magnae veniunt ad splenem, sicut alia causa fuit ut calore arteriarum sanguis grossus qui nutriturus est splenem subtilietur et digeratur, quia

Page 33: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

splen habet substantiam raram in qua debet recipere humorem grossum et melancholicum. Et ex hiis apparet tibi quintum quod debes videre de splene, id est quae sit substantia eius, quia substantia eius est rara et spongiosa [est] propter quod apparet sextum, id est cuius complexionis, quia in comparatione ad cutim calidae et humidae, et licet essentialiter sit frigidae et siccae propter nutrimentum. Iuvamentum patet. [13_verso] Et ex hiis tibi apparet quod, cum recipiat humorem et contineat grossum ineptum ad evacuationem, quod frequenter repletur, oppilatur et apostematur, et resolventia tunc fortia multum resolvunt substantiam eius, si sint fortia, et dato quod ratione humorum competant, et hoc de splene. Epar manifeste vides esse locatum in dextro latere amplectens stomachum, superius elevatum valde, et non decipiat te quod in animali mortuo multum locatur sub costis, quia non est sic cum sit sub diaphragmate, et diaphragma extremis costarum coniungitur. Sed hoc contingit quia membra spiritualia multum evanuerunt, et ideo vacuitatem eorum replet epar comprimendo diaphragma, et ideo debes trahere inferius et animal sive corpus elevare. Et nota secundo quantitatem eius maximam in homine, cum sit animal calidum et humidum. Tertio respicias partes eius, quarum quaedam sunt intrinsecae integrales, quaedam vero extrinsecae magis. Intrinsecae integrales sunt quinque pennulae eius, et licet in homine non sint semper separatae ad invicem. Et

Page 34: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quaelibet illarum pennularum [est composita] ex venis divisis et dispersis per eas ad modum retis, cuius retis vacuitates repletae sunt a carne, quae est propria substantia epatis, quae est sanguis coagulatus, et in hiis venis continetur chilus qui divisus ad minima et secundum minima alteratur et contangitur ab epate, et ideo fit ut quasi epar totum contangat totum chilum, et hoc ordinavit natura ut melior et perfectior fieret conversio chili in sanguinem, quia alteratio quae fit secundum minima perfectior est. Sed tu dices quare natura non sic ordinavit in stomacho, sed in stomacho posuit concavitatem. Dico quod hoc fecit quia in stomacho perfecta digestio non debet fieri, sicut in epate. Item quia in stomacho assumuntur cibaria grossae substantiae, quae non possent per strictissimas vias penetrare, sed ad epar substantia liquida tantum [14_recto] dicitur pervenire et penetrare. Et ista decoctio, et[si] fiat in toto epate, maxime tamen fit in parte superiori, et propterea pars ista solidior et magis compacta [est]. Partes eius extrinsecae sunt partes quibus mediantibus habet cum aliis colligantiam. Nam cordi habet colligantiam per venam chilim, quae oritur a gibbosa parte epatis et [per] arterias, ut videbis in anothomia cordis et venae chilis. Habet colligantiam ad diaphragma, cui suspenditur, et ad spondiles dorsi sive dorsum, cui alligatur per panniculum eius. Panniculus autem eius est duplex, id est cooperiens et circumvolvens et suspendens. Primus est suam substantiam velans, secundus est suspendens ipsum

Page 35: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

superius ad diaphragma. Ex primo patitur quandoque dolorem extensivum, [per] secundum patitur dolorem aggravativum a materia aggravante. Quaedam vero sunt partes quae sunt ortae ab eo, et istae sunt duplices, id est venae et canalis cistis fellis. De canali hoc postea videbitur. Venae autem sunt duplices, id est chilis, quae oritur a gibbositate epatis, et concava sive porta, quae oritur a concavitate epatis. De anothomia chilis postea videbitur. Portae autem sunt quinque rami intrantes epar, sicut sunt quinque pennulae iam dictae epatis. Egredientes vero extra epar sunt octo, duae parvae in quibus non labores ad discernendum, quia sufficit tibi si sequentes discernes. Sex autem aliarum prima vadit ad dextrum stomachi ad nutriendum tunicam exteriorem stomachi, et specialiter partem inferiorem. Secunda vero vadit ad splenem, cuius anothomiam iam vidisti in anothomia splenis, et ista est valde magna et bene discernibilis. Tertia tendit ad latus sinistrum et vadit ad intestinum rectum ad exucandum a cibo humiditatem, si qua remansit iuvativa. Quarta pars vadit ad superiorem partem dextram stomachi ad nutriendum ipsam in opposito eius quae veniebat a splene ad latus sinistrum. Quinta pars dividitur, quia una pars vadit ad dextram partem zirbi ad nutriendum zirbum in opposito illius quae veniebat [14_verso] a splene ad nutriendum latus sinistrum zirbi. Alia vero pars vadit ad colon ad sugendum quod est in ipso et nutriendum ipsum, et propterea in parte dextra cum colon maxime continuatur zirbus. Sexta vero pars

Page 36: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

vadit ad ieiunum et reliquum eius dividitur per intestina gracilia, id est ileon usque ad caecum, et in isto sunt plures venae meseraicae quam in aliquo alio, et propterea iste ramus erit tibi valde manifestus, et hoc de tertio videndum circa epar. Quartum quod debes videre est forma et figura eius. Nam figurae est lunaris, quia concavitatem habet et gibbositatem, propter quod suum apostema factum in gibbo eius debet esse figurae lunaris. Quinto apparet tibi substantia eius, quia a praedicto in eo [est] caro propria quae est sicut sanguis coagulatus, et in eo est etiam complexio eius calida et humida. Iuvamentum et operatio eius patet, quia eius operatio est chilum sanguificare, et quia hydrops est proprium nocumentum sanguificationis, manifestum est quod hydrops est propria passio epatis. Quoniam autem aquositas vel ventositas haec perveniat ad totum, ut in hyposarca, satis patet. Quoniam autem ventositas et aquositas perveniat ad concavitatem ventris, ut in asclite et tympanite, declaratum est supra in anothomia ventris et mirach. Cistis fellis est locus in concavo epatis, in pennula media eius, et causa huius fuit quia choleram quam continet debet transmittere ad intestina propter causam dictam superius. Nunc autem agilius choleram hanc transmittit ad intestina quam si esset locatus in gibbo epatis. Item tunc non contangeret intestinum colon propter iuvamentum superius dictum. Sed tu dices quoniam ergo verificatur dictum Galieni, quinto de iuvamentis membrorum, capitulo 3°, quod purgativum

Page 37: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[15_recto] cholerae est in medio venarum quae portant sanguinem ab epate et venarum inferiorum quae attrahunt et adducunt chilum ad epar. Dicendum quod illud dictum habet veritatem de loco colli cistis fellis, quia initium colli est in medio epatis, ut potes videre ad sensum, et debuit ibi esse initium sui ortus, cum in medio epatis compleatur digestio humorum; ergo ibi debet sanguis depurari a superfluitatibus omnibus, et ideo collum cistis fellis ibi debuit esse vel habere ortum, et licet bursa sive vesica cistis sit locata ut dictum est. Secundum quod debes videre est colligantia eius. Colligantia autem eius apparet ex partibus suis, quas discernes elevando cistim fellis a parte inferiori, et tunc manifeste vides quod habet duplicem partem, id est vesicam continentem et collum suum deferentem et deportantem, et istud collum usque ad distantiam quandam est unum, et postea bifurcatur, et unus ramus eius penetrat in epar ad medium sui vel melius oritur a medio loco epatis ad attrahendum choleram ab epate. Alter ramus magnus descendit ad intestinum duodenum, ut vidisti superius, et iste bifurcatur quia ab ipso ramus parvus ramificatur, qui vadit ad fundum stomachi ad confortandum digestivam, et iste fuit parvus ut expulsivam superflue non stimularet, et istud est verum in pluribus. In aliquibus vero iste ramus est maior eo qui vadit ad intestinum praedictum, et ex hiis ad sensum poteris videre solutionem cuiusdam dubitationis quae consuevit fieri tertio de virtutibus naturalibus, quia Galienus dicit quod per idem collum

Page 38: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

cistis fellis attrahit choleram et expellit, quia videtur quod tunc expellat ad membrum et locum in quo attraxit. Quare dicendum quod istud est idem collum usque ad quandam distantiam, postea vero bifurcatur. [15_verso] Et ex hoc apparet tibi quae sit colligantia cistis fellis, quia colligantiam habet cum epate, intestinis et stomacho. Item habet colligantiam ratione venarum, arteriarum et nervorum cum aliis eo quod ad ipsum praeter praedictum canalem perveniunt venae et arteriae quas potes videre ad sensum ad ipsum nutriendum, quia ex eo non nutritur quod pervenit ad concavitatem eius secundum Galienum, eodem tertio, sicut ad ipsum perveniunt nervi, quibus mediantibus habet sensum. Et ex hiis apparet tertium, id est quis numerus partium eius, et quartum, quae sit quantitas eius. Quintum quae sit figura eius, quia figurae est oblongae cum rotunditate. Substantia eius [est] pellicularis. Iuvamenta eius patent ex praedictis, quia factus est ad attrahendum choleram rubeam et superfluam ab epate et ad expellendum eam ad intestinum, ut dictum est. Et ex hiis potes videre quae sunt infirmitates quae ab ipso possunt contingere, et sunt valde nocentes [quia sunt oppilationes]. Ista autem oppilatio potest esse duplex, quia vel est oppilatio facta in collo eius communi vel in aliquo ramorum eius. Si sit oppilatio in collo eius communi, tunc cum cholera non expurgatur ab epate, cum sanguine permiscetur per totum corpus, et si ipsa sit subtilis cholera et corpus sit aptum ad febrem, est causa febrium putridarum cholericarum. Si vero sit

Page 39: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

grossa, causa erit icteritiae, et tunc aegritudines poterunt esse coloratae, sed tamen magis et minus secundum quod plus vel minus attraxit ad intestina. Interdum autem est quod oppilatio ista tantum est in canali qui pervenit ad intestina, et tunc cholera attrahitur ad cistim fellis et non potest expelli ad intestina, quia clausus est canalis, et tunc putrefiet et generabit febrem tertianam vel continuam et egestiones non erunt tinctae, sed urina sic. Quandoque vero erit oppilatio in canali qui pervenit ad epar, et tunc egestio non erit tincta neque ad cistim attrahetur cholera, et ideo in eo non continebitur, et per consequens non putrefiet in loco praecipuo, et ideo cholericam [16_recto] generat icteritiam vel febrem continuam. Et nota bene has oppilationes, quia multum tibi valent ad curam, et multotiens contingunt. Et ex hiis habes anothomiam perfectam epatis. Hiis expeditis potes elevare splenem et abscindere epar, sed non ex toto, sed circa gibbum ubi est origo venae chilis dimitte partem quandam ut alia videas quae reservavimus ad posteriora de epate et vena illa. Stomachum autem dimittas, sed eleva mesenterium, quia eius anothomiam vidisti in anothomia intestinorum. Quibus omnibus elevatis, tibi apparebit vena magna quae est ramus chilis descendens, et arteria magna quae est ramus adorti descendens, et quando ista vena chilis est in directo renum ab ipsa ramificantur duae venae quae vocantur emulgentes,

Page 40: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quarum una vadit ad renem dextrum et altera ad sinistrum. [Orificia tamen istarum non sunt in directo, sed unum est altius et superius altero, et hoc ne unus ren impediat alterum in attrahendo. Superius autem ut in pluribus est orificium venae quae perevenit ad renem dextrum, inferius vero eius quae pervenit ad renem sinistrum,] et licet aliquando sit e contrario. Et causa illius fuit quia ut in pluribus ren dexter debet magis esse elevatus ad superiora sinistro, et hoc quia calidi est elevare, ipse autem calidior est sinistro. Item quia monoculum intestinum erat locatum in dextra parte sub rene. Item epar erat elevatum superius, splen vero magis descendebat in latere sinistro, sed si alicui epar esset magnum, monoculum esset parvum, colon vero in parte sinistra esset elevatum, et pars sive ren sinister esset calidior dextro, et esset e contrario, hoc tamen raro est. Quaelibet harum emulgentium vadit ad renis concavitatem, et ideo debes unam earum excoriare, et melius est quod excarnes leviter illam quae venit ad renem dextrum, propter causam quae dicetur, et in ea ponas tentam, et videbis quod ad cavernositatem et concavitatem renis venit, cuius renis iam apparet tibi locus, quia locus eius est quasi iuxta epar. Sed tu dices quare non fuit inferius iuxta vesicam. Dico quod causa huius fuit ut bene attraheret aquositatem ab epate. Quando enim membrum [16_verso] attrahens est prope illud a quo debet attrahere, attractio est melior. Colligantia etiam eius cum epate

Page 41: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

apparet, quia magnam venam recipit ab epate mediante vena chili, ut per venam illam aquositatem urinalem quae admodum est superflua corpori, postquam sanguis egressus est, epar attrahat et expellat. Sed cum hac aquositate attrahitur etiam sanguis, quia secundum Galienum, VI de iuvamentis, capitulo tertio et 2° de virtutibus naturalibus, ad membra ad quae superfluitas aliqua attrahitur per canalem latum, simul cum superfluitate, iuvativum id est sanguis simul attrahitur, et hoc est causa quia ad splenem et renem simul cum superfluo proprio unicuique trahitur sanguis. Sed ad utramque vesicam, fellis id est et urinae, pura superfluitas attrahitur sine sanguine, et ex hoc apparet tibi quod, si urina ad renes pervenit cum sanguine mixta, et ad vesicam depurata et separata a sanguine, ergo oportet quod in renibus depuretur et coletur. Colatur autem quia ad concavitatem pervenit renum, quam videre debes scindendo renem in parte gibbosa eius, non concava, et per longum protrahere usque ad concavitatem videas, tunc statim apparet tibi quidam panniculus sive pannus rarus, et ista est vena emulgens rarefacta ad modum colatorii, et per porositates has potest urina transire, sanguis autem non, et ideo colatur urina et distillat inferius in rene ad orificium cui continuatur porus uritides qui descendit inferius usque ad vesicam, et urina per ipsum descendit ad vesicam, et ex hoc apparet tibi quod habet colligantiam cum vesica, sicut habet colligantiam propter arterias quae ad ipsum perveniunt cum corde et cum cerebro, ratione nervorum qui perveniunt a nucha ad texendum

Page 42: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

panniculum eius, quo mediante sentit et sanguis remanet in rene et attrahitur ad substantiam eius et nutrit renem. Ex hiis apparet tertium, id est quis numerus [eius partium], quia primo numerus discretus est, quia sunt duo, id est dexter et sinister, et causa una fuit ut si nocumentum accidit uni, operatio perficiatur per alterum. Causa secunda fuit ut totam super [17_recto] fluitatem aquosam, quae multa est plus quam aliqua alia secundae digestionis, bene et complete possent attrahere. Et ex hoc apparet quod non fuit tantum unus, sicut unus splen et unus cistis fellis. Sed tu dices quare non fuit unus magnus potens attrahere totam aquositatem. Ad hoc respondet Galienus capitulo praeallegato quia si esset tantum unus magnus, tunc corpus humanum erectum non esset aequale in lateribus, sed inaequale, quod verendum et enorme est. Numerus autem partium patet, quia habet substantiam propriam, concavitatem et panniculum [et] colatorium. Quarto notes quantitatem et figuram: figurae oblongae est, ut [ab ipso autem] in ipso distincta forent duo orificia praedicta. Apparet etiam quinto quae sit substantia eius, quia carnosa est et solida multum, ut ab aquositate mordicativa non laedatur et solvatur. Apparent [etiam] iuvamenta renum sive renis. Et ex hiis notes hic quod in renibus ex quolibet genere aegritudinis accidit difficilis aegritudo, primo ex morbo complexionali, ut ex superflua caliditate diabetes, quae secundum Galienum, sexto de interioribus, assimilatur lienteriae

Page 43: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

stomachi, quia tanta aquositas subito attrahitur et expellitur sine digestione a renibus. Patitur etiam morbum compositionalem proprium et specialiter in numero, ut lapidem, arenas et pilos. Lapis autem et arenae et pili generantur ut plurimum ex eadem materia et in eodem loco. Nam materia eorum omnium sunt humores grossi qui condensantur et ispissantur a caliditate renum, et inderdum est quod parum inspissantur, tunc fiunt pili qui generantur subtiles et longi, quia materia illa per porum aliquem strictum paulatim et paulatim expellitur continuata, a poris cutis expellitur paulatim paulatim et continue materia pili et capilli, et quando ista materia plus exuritur, generatur arena quae congregata generat lapidem, et iste lapis est rubeus quia ren rubeus est, et iste lapis, si sit ita magnus quod non possit egredi per porum uritidem vel [17_verso] non frangitur, difficillimae et quasi impossibilis [est] curae, quia non nisi per incisionem, a qua penitus caveas. Si vero sit parvus vel frangibilis, difficulter curatur et expellitur cum fortissimis doloribus cum transeat per membra valde sensibilia et ingrediatur per cavernositates vesicae, quae sunt ita strictae, sed fortitudine virtutis aperiuntur et dilatantur, et non est longinquum quod aliqua scindantur. Patiuntur etiam renes solutionem continuitatis quantum ad venam eorum ex qua accidit fluxus sanguinis cum urina. Et nota quod haec solutio huius venae, quae est causa fluxus sanguinis, proprie debet intellegi quod sit facta et quod fiat in parte in qua vena

Page 44: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

illa est subtilior et rarior, et haec pars est pars panniculi colatorii, ut apparuit tibi ad sensum. Et ideo quando illa solvitur, cum deberet prohibere sanguinem descendere, non prohibet, et ideo sanguis egreditur cum urina et fit mictus sanguinis. Verum est quod dicunt alii quod istud accidit ex vena soluta supra renes, et dicunt quod causa est tunc quia vena dilatatur in continendo. Sed tene primum dictum, quia rationabilius est et sensui magis concordat. Patitur et tertio sive quarto aegritudinem compositam ut apostema, et tunc in eo est dolor infixus propter substantiam suam solidam aggravativus, ac si lapis esset in loco fixus, et in dolore hoc multum communicat cum colica, sed tamen differentia distincta dicta est supra. Hiis completis non eleves renes, sed quando venis ad vasa spermatica, ut videas ortum eorum, et ideo dato quod vesica sit membrum octavum continuatione tamen praetermittas anothomiam vasorum spermaticorum et testiculorum. Debes ergo scire quod membra generationis [in viris] et mulieribus conveniunt in aliquo et in aliquo non, immo in aliquibus differunt. Conveniunt primo in vasis spermaticis quantum ad ortum eorum, quia secundum Avicennam, tertio canone, fen 20 et fen 21, de [18_recto] anothomia matricis, vasa spermatica in viris et mulieribus oriuntur iuxta renes, ita id est quod vasa spermatica quae sunt in parte sinistra ortum habent a vena emulgente sinistra, et dextra ortum habent supra renes, id est venae a vena chili et arteriae ab arteria

Page 45: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

adorti, et quia hae venae ortum habent a corde et ab epate, ut infra videbis, potes cognoscere quomodo vasa spermatica sunt decisa a corde, quia non immediate sed mediate, et hoc in viris et mulieribus potes videre, et licet conveniant in loco originis. In locis autem ad quae terminantur in mulieribus et viris multum differunt, quia in mulieribus terminantur ad matricem in loco exteriori ubi sunt testiculi, immo proprie loquendo extra matricem revolvuntur et contexuntur et concavitates contexturae carnibus minutis glandosis replentur. Et propterea non sunt vere testiculi sicut viri, immo sunt sicut testiculi leporis facti propter praedictam utilitatem, et ut generent humiditatem quandam salivalem quae fit causa delectationis in mulieribus. Postea vero vasa haec substantiam penetrant matricis et ad concavitatem eorum pertingunt et fiunt ora ipsarum et vocantur cotilidones, quia eis mediantibus alligatur fetus matrici, per quae fit fluxus menstruorum, et quaedam perveniunt ad os matricis nervosum ad portandum humiditatem salivalem iam dictam, et ab hiis venis ramificantur vel oriuntur duae venae, a quolibet latere una, quae in mirach penetrant et ascendunt, et quanto plus ascendunt minus occultantur, et extra iuxta cutim magis approximant donec perveniant ad mamillas. Et ideo in mulieribus quando facis anothomiam mirach has venas considera et conserva hunc locum, et hoc in muliere, quoniam in porca et in alio animali habente mamillas in mirach istae venae oriuntur a matrice et manifestantur in mirach. Et post hanc venam sive has venas descendit ad profundum pectoris iuxta sive in

Page 46: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

directo pomi granati una vena quae venit ad mamillas ad dequoquendum sanguinem qui debet converti in lac, et ista non videtur nisi una, et in [18_verso] porcis praegnantibus valde apparet, et tunc apparebit tibi colligantia matricis et mamillarum per venas illas, et appositio quidem ventosae restringit fluxum menstruorum. Et ut continuetur hic sermo, si facis anothomiam in muliere debes post vasa spermatica videre anothomiam matricis eius, sicut in aliis membris. Videas primo locum et colligantiam, secundo figuram, tertio quantitatem, quarto substantiam, quinto numerum partium eius, sexto iuvamenta et nocumenta eius. Locum eius videbis quia est situata in concavitate alchatim, et est concavitas circumdata spondilibus alanis et caudae ex parte posteriori, et ex parte anteriori parte quae dicitur pecten sive femur, quia ipsa immediate est locata inter intestinum rectum, quod est sicut culcitra eius ex parte posteriori, et vesicam a parte anteriori, et specialiter quantum ad collum eius, quia eius collo supereminet collum vesicae, licet concavitas eius altior sit concavitate vesicae. Inter dextrum autem et sinistrum est posita in medio directe. Secundo videas colligantiam eius, quae maxima est, quia colligantiam habet quasi cum omnibus membris superioribus, quia cum corde et epate mediantibus venis et arteriis, cum cerebro ratione nervorum multorum et per consequens cum stomacho ratione utrorumque, cum membris quae [sunt] in medio, ut diaphragma et mirach, quia

Page 47: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

mediantibus hiis cum praedictis colligatur, et specialiter cum mamillis, ut dixi, licet etiam sit colligata mediantibus aliis venis quae oriuntur a vena chili ascendente, quae oriuntur sub furcula, ut infra dicetur. Colligata est etiam cum membris inferioribus, ut vesica per collum eius et intestino colon, colligata et anchis et iuncturis ambabus sciae, quae sunt ligamenta grossa et fortia alligantia matricem ad anchas, quae iuxta matricem sunt grossa et lata, iuxta anchas subtilia, procedentia sicut cornua a capite animalis, et ideo vocata sunt cornua matricis. Figura eius est figura quadrangularis cum quadam rotunditate, habens collum longum in parte inferiori, et huius figurae [19_recto] causa fuit exigentia loci et utilitas sive necessitas propter quam fuit creata, quae postea dicetur, quia propter talem figuram habet distinctionem cellularum septem quae dicentur. Tertio videas de quantitate eius. Quantitas eius propria mediocris est, secundum quantitatem vesicae. Variatur tamen ratione aliorum, quia maioratur et minoratur ratione impregnationis, quia mulier quae fecundavit maiorem habet matricem quam sterilis. Secundo ratione coitus, quia mulier utens coitu maiorem habet matricem virgine vel continente, ut accidit viris in pudendo, eo quod operatio magnificat membrum secundum Galienum VI de interioribus. Tertio ratione aetatis, quia iuvenis maiorem habet puella et senili. Quarto ratione complexionis et

Page 48: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

habitudinis totius; ita potestis colligere [tertio canonis], fen 21^, capitulo praeallegato, et propter istas quattuor causas mulier quam anothomizavi anno praeterito id est MCCCXV anno Christi de mense Ianuarii, maiorem in duplo habuit matricem quam illa quam eodem anno anothomizavi de mense Martii. Potuit etiam esse quinta causa quam ponit ibi Avicenna, id est quia prima erat tunc menstruata, et in tempore menstruationis impinguatur et ingrossatur matrix. Diversificatur etiam matrix in quantitate ratione generationis, quoniam matrix animalis plurimum generativi maior est quam matrix minus generativi, et propterea centies maior erat matrix porcae quam anothomizavi anno MCCCXVI quam unquam viderim in femina humana. Potuit tamen esse alia causa, quia erat praegnans et in utero habebat XIII porcellos, et in ea monstravi anothomiam fetus sive praegnantis, quam tibi narrabo. Quarto videas substantiam eius. Substantia eius [est] nervosa et pelliculosa ut possit dilatari ad fetum continendum, et ideo frigidae et siccae complexionis. Est etiam substantia eius spissa multum, quod subtiliatur in dilatatione necessaria. Quinto videre debes numerum partium [19_verso] eius. Ipsa enim habet partes exteriores et intrinsecas. Exteriores sunt latera eius, in quibus sunt alligati testiculi, vasa seminaria iam dicta et cornua eius et collum, cuius extremitas est vulva. Et circa collum nota quod ipsum est longum in quantitate palmi, ut virga, latum et dilatabile, et ideo pelliculosum et rugosum, rugas habens ad modum sanguisugarum,

Page 49: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ut titillatio ei ex virga in coitu contingat. Et in extremitate eius in parte superiori vel anteriori est foramen colli vesicae intra vulvam per duos vel tres digitos, et in extremitate vulvae sunt pelliculae duae se elevantes et deprimentes supra orificium dictum ut prohibeant ingressum aeris et rerum extrinsecarum in collum matricis vel vesicae, sicut pellicula praeputii tuetur veretrum, et ideo eas vocat Aliabas loco praeallegato praeputia matricis. Partes intrinsecas videre potes scindendo eam per medium, et tunc videbis os eius et concavitatem eius. Os eius est nervosum multum, factum ad modum oris catuli nuper nati, vel ut proprius loquar ad modum oris tincae antiquae, et in superficie eius in virginibus est velatum velamine subtili nervoso, et in violatis rumpitur, et ideo sanguinantur. Concavitas vero eius habet septem cellulas, tres in parte dextra et tres in sinistra et unam in summitate sive medio eius, et istae cellulae non sunt nisi quaedam concavitates in matrice existentes, in quibus potest sperma coagulari cum menstruo et contineri et alligari orificiis venarum. Ex hiis omnibus apparent iuvamenta matricis, quia principaliter est facta propter conceptionem, et ex consequenti ut totum corpus superfluo sanguine indigesto purgatur, et hoc in homine, quia alia animalia menstruorum fluxum non patiuntur, quia tales superfluitates consumuntur in eis in pellem, pilos, ungues, rostra et pennas et huiusmodi, homo autem caruit. Et ex hiis patet quod multis passionibus est submissa et multa membra per compassionem eidem compatiuntur.

Page 50: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Quae sunt passiones ei proprie accidentia et causae et curae longinquum esset [20_recto] narrare et cetera extra propriam intentionem, sed quaere in locis appropriatis, ut in tertio Avicennae, fen XXI, a Serapione, Rasi et Iohanne nostro. Passiones quae eiusdem compassiones existunt sunt tot quot sunt membra quibus est colligata sive localiter est ligata; quae sint illa, dictum est iam et vidisti. Unum tamen ex anothomia potes perpendere, quod ponit Galienus VI de interioribus, id est quod suffocatio matricis non fit quia matrix corporaliter moveatur usque ad gulam vel pulmones, quia hoc est impossibile, sed hoc contingit sive accidit quia ipsa non potens expellere vapores per partes inferiores, propter aliquam causam movetur et constringitur in parte inferiori, ut expellat ad superiora, et si isti vapores propter colligantiam iam dictam proveniant ad stomachum per compassiones ad arteriam adorti faciunt singultum et eructationem frequenter, et tunc mulieres dicunt quod matricem habent in stomacho. Si vero hii vapores perveniant ad pulmonem et impediant operationem eius vel diaphragmatis, id est anhelitum, dicunt mulieres quod matricem habent in gula, quia gula sive trachea arteria est ordinata ad operationem anhelitus immediate. Si vero illi vapores perveniant ad cor, quod raro contingit, suffocationem cum syncopi patiuntur, et tunc dicunt mulieres quod matrix ad cor earum pervenit. Verum est quod haec suffocatio fit propter compassionem ad diaphragma propter alligationem quam habet matrix ad diaphragma et

Page 51: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

lumbos, non enim [ipsa] pervenit ad haec membra, sed vapor. Quomodo autem possit et per quas vias pervenire [ad ipsa] potuisti videre, quae sit curatio et cum quibus quaeras ab auctoribus, quia anothomia in hiis principaliter dat notitiam locorum. Et iam narravi anothomiam matricis et vasorum spermaticorum mulieris, et visa est convenientia ipsorum in viris et mulieribus quantum ad originem, sed differentia est quia cum in viris testiculi sint extra sicut sunt in quolibet animali quod debet esse morosum in coitu, sicut sunt omnia quadrupedia praeter ericium. Vasa haec spermatica intra mirach non terminantur, sed egrediuntur mirach et testiculis [20verso] copulantur ut duobus suspensoriis, quia membra nobilia, ut sint tuta ab occasionibus extrinsecis, debent esse velata panniculis. Ista vasa non contenta in siphach, contenta et velata sunt panniculo orto a siphach qui nominatur didimus, cuius orificium est in fine iliorum clausum secundum naturam existens, in processu eius secundum quantitatem vasorum dilatatum existit. In fine eius dilatatur ad quantitatem testiculorum, et in parte illa vocatur bursa testiculorum sive oseum. Et sic apparet tibi figura istius didimi, et quantitas, et numerus partium eius, et substantia et positio sive colligantia. Apparet etiam iuvamentum eius, quia factus est ad continendum et custodiendum testiculos et vasa spermatica venientia ad eos. Aegritudo eius specialis, cuius cognitio et cura declarabitur ex anothomia, est dilatatio orificii eius praeter naturam, quae causa est ut illa quae intra

Page 52: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

siphach continentur descendant in oseum, et talis descensus dicitur hernia, et quia illud quod descendere potest est ventositas vel aquositas vel intestinum, hernia triplex est: ventosa, aquosa et intestinalis. Carnosa vero non causatur ex descensu alicuius. Curantur autem hae passiones per constrictiva emplastra et ligationes, secundum quod ponunt auctores, sed illa quae est intestinalis, specialiter quando iam praecessit, chirurgia proprie curatur, et modum videas quia supinatur homo et intestina reintromittuntur, sive ad proprium locum reducuntur, postea testiculus reducitur superius donec sit in loco altiori in quo possit esse, et illum locum signa, quia tunc est recte super osse femoris, et in loco illo debet fieri incisio vel perforatio non supra locum illum, quia tunc perforaretur mirach et aliquod intestinorum, non debet etiam fieri infra locum illum, quia remaneret post consolidationem eminentia magna praeter naturam. Signato loco, debet fieri perforatio vel incisio, et ista vel fit a quibusdam cum rasorio et citius expediunt et vadunt circumcirca excarnando [21_recto] didimum et testiculum ab oseo, et postea alligant in parte superiori et abscindunt didimum et vasa spermatica cum testiculo, et consolidant postea, et ista cura cito fit. Et quidam sunt qui solum excarnant didimum et non testiculum, et suunt et ligant in parte superiori et ponunt medicamina fortiter constrictiva, et sic dimittunt, vel fit illa perforatio cum farmaco caustico, corrumpente et adurente cutim in

Page 53: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

loco illo. Postea ponunt arsemicum sublimatum quod corrodit et causticat et constringit adurendo et continue partes didimi corruptas extrahunt, postea vero consolidant. Expedito didimo debes videre quod ponunt auctores, id est quod vasa spermatica sunt duplicia, id est praeparantia et deferentia. Praeparantia sunt quae descendunt a locis praedictis ad testiculos et circa partem superiorem testiculorum [involvuntur, et quasi saccum ibi faciunt; non enim substantiam testiculorum] ingrediuntur, et ista vasa sunt [venosa et] nervosa. Alia vero sunt [quae istis continuantur] nervosa magis, et quanto plus ascendunt a testiculis magis sunt nervosa, et ascendunt usque ad locum ossis femoris ubi incipit didimus egredi, et tunc profundantur in nervis iuxta loca vesicae et colli eius, et tandem procedunt usque ad virgam et ad meatum virgae, perveniunt in loco qui est in foramine ossis femoris, et tunc per meatus qui ibi sunt duo, sicut vasa spermatica sunt duo, emittunt sperma quod apportaverunt a testiculis, quod ab eis generatum fuit in vasis aliis, et illud sperma evomunt in canalem virgae. Virga vero postea extra mittit. Verum est quod illa foramina non bene poteris videre nisi quando anothomizas virgam, et ex hiis tibi de testiculis hominis et vasis spermaticis apparet figura et substantia, quia testiculi sunt glandosi. Apparet quantitas, numerus, positio et colligantia; apparet etiam iuvamentum eorum, et ex hiis apparet aegritudo, quia quando inciduntur vel apostemantur vel oppilantur vasa, vel alia de causa materia

Page 54: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

spermatis non pervenit, quod cessat coitus, sicut interdum propter oppositas causas fit emissio spermatis involuntaria, et maxime contingit propter spasmum vel mollificationem praedictorum membrorum vel vasorum. (21 v) Hiis completis eleva renes et vade excarnando unum porum uritidem vel ambos, et videbis quod terminantur ad vesicam iuxta medium eius et non est perforans vesicam directe uno foramine magno, sed foraminibus parvis et obliquis et lateralibus procedentibus inter tunicam et tunicam, vel inter tunicam et coopertorium, et hoc fuit factum ut, quando vesica impletur, urina non redeat ad renes, immo quanto plus impletur magis foramina illa clauduntur, quia paries unius tunicae ad parietem alterius sive coopertorium applicatur. Scinde ergo vesicam et videbis magnam eius concavitatem, quae nervosa est, et videbis eius collum carnosum et musculosum ut temporibus determinatis, quando oportet et homo vult, expellat urinam, et quando est necessarium retineat, et quia musculosum est eius collum, si incidatur vesica in collo eius consolidari potest, si in fundo non. Collum autem eius foratum est foramine parvo per quod emittit urinam ad canalem virgae et extra egreditur, nam illud collum statim continuatum est cum principio virgae, ut potes videre, et sic ipsius vesicae apparet quantitas, locus sive colligantia, numerus et substantia et iuvamentum. Aegritudines potest pati omnium modorum, unam tamen patitur quae dicitur litiasis. Nam in concavitate eius potest

Page 55: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

generari lapis ex humoribus mucillaginosis congregatis in ea et condensatis a caliditate superflua, et hic lapis curatur cum dissolventibus ipsum vel per incisionem. Nam hic lapis, situato debito homine ne possit se movere sedendo, debet cum digito posito per anum et cum manu alia posita sopra femur conduci ad collum vesicae, et conductus ibi retineri. Postea debet fieri incisio in loco colli, et cum traiectorio violenter extrahi, et hoc si lapis est magnus. Si vero parvus, quod possit per canalem virgae extrahi, debet per compressionem factam cum digitis ex collo vesicae conduci usque ad virgam, et si non egreditur, cum traiectorio parvo debet extrahi. [21_verso] Hiis completis eleva renes et vade excarnando unum porum uritidem vel ambos, et videbis quod terminantur ad vesicam iuxta medium eius et non est perforans vesicam directe uno foramine magno, sed foraminibus parvis et obliquis et lateralibus procedentibus inter tunicam et tunicam, vel inter tunicam et coopertorium, et hoc fuit factum ut, quando vesica impletur, urina non redeat ad renes, immo quanto plus impletur magis foramina illa clauduntur, quia paries unius tunicae ad parietem alterius sive coopertorium applicatur. Scinde ergo vesicam et videbis magnam eius concavitatem, quae nervosa est, et videbis eius collum carnosum et musculosum ut temporibus determinatis, quando oportet et homo vult, expellat urinam, et quando est necessarium retineat, et quia musculosum est eius collum, si incidatur vesica in collo eius consolidari potest, si in fundo non.

Page 56: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Collum autem eius foratum est foramine parvo per quod emittit urinam ad canalem virgae et extra egreditur, nam illud collum statim continuatum est cum principio virgae, ut potes videre, et sic ipsius vesicae apparet quantitas, locus sive colligantia, numerus et substantia et iuvamentum. Aegritudines potest pati omnium modorum, unam tamen patitur quae dicitur litiasis. Nam in concavitate eius potest generari lapis ex humoribus mucillaginosis congregatis in ea et condensatis a caliditate superflua, et hic lapis curatur cum dissolventibus ipsum vel per incisionem. Nam hic lapis, situato debito homine ne possit se movere sedendo, debet cum digito posito per anum et cum manu alia posita sopra femur conduci ad collum vesicae, et conductus ibi retineri. Postea debet fieri incisio in loco colli, et cum traiectorio violenter extrahi, et hoc si lapis est magnus. Si vero parvus, quod possit per canalem virgae extrahi, debet per compressionem factam cum digitis ex collo vesicae conduci usque ad virgam, et si non egreditur, cum traiectorio parvo debet extrahi. [22_recto] Ultimo vero est virga continuata cum multis ligamentis et chordis collo vesicae carnoso, continuata cum multis ligamentis et chordis qui oriuntur ab osse femoris cum multis nervis ortis a nucha, et ideo valde sensibilis est et extensibilis. Continuata est etiam cum maximis venis et arteriis, quia ad virgam et linguam veniunt maiores venae et arteriae quam ad aliquod aliud membrum eiusdem quantitatis. Et istae venae et arteriae oriuntur a vena

Page 57: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

descendente et ab arteria in loco ubi bifurcantur ad duas anchas, et ideo in locis peritineon [qui est locus intra anum et pudenda] involutae sunt istae venae et arteriae, et sunt magnae, et ibi est locus sive principium virgae, et propter hoc hae venae sunt sicut radices virgae, et propter istas virga est tota cavernosa, et suae cavernositates replentur ventositate generata in suis arteriis, et quando ventositate replentur erigitur virga. Et ut melius anothomiam eius videas, debes separare ossa femoris et elevare virgam cum vesica et intestino recto vel sine illis, et dividere virgam in longitudine usque ad canalem eius, et tunc in principio eius apparebunt tibi duo foramina supra dicta. Apparebunt etiam cavernositates eius, et ex hiis vides quantitatem eius, quia quantitas sive longitudo est unius palmi, sicut longitudo colli matricis. Apparet substantia eius, quia nervosa est praeter extremitatem eius quae vocatur praeputium. Apparet etiam numerus partium eius, apparet positio et colligantia. Figura vero est oblonga, quia virga in homine est absoluta, non applicata ventri sicut in quadrupedibus, et causa fuit quia homines in coeundo non coniunguntur secundum dorsalia, sed amplexando. Et si cum virga elevasti intestinum sive extremitatem intestini recti, cuius anothomiam diximus supra, tunc cognosce in illo intestino sive extremitate eius, quae dicitur anus, musculos moventes sive aperientes et constringentes. Et considera etiam quinque venas haemorrhoidales quae in extremitate eius sunt, et in quibus[dam] sunt magis

Page 58: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[22_verso] profundae, sicut in quibusdam periodis determinatis aperiuntur, et fit fluxus haemorrhoidarum. Et in hiis completa est anothomia membrorum naturalium quae continentur in ventre primo. Hiis expeditis incipe excoriare ventrem medium usque ad principium colli, quia usque ibi sunt membra spiritualia. Et nota quod sicut primus habet duplices partes, ita et iste habet duplices partes, id est partes continentes et membra contenta. Membra quidem continentia sunt partes pectoris, et pectoris sunt duplices partes, id est exteriores et intrinsecae. Extrinsecae quaedam sunt directae et laterales quaedam; directae sunt sive vocantur partes furculae, et istae sunt duae: furcula superior et furcula inferior, sive pars furculae. Laterales partes vocantur latera pectoris, dextrum id est et sinistrum. Intrinsecae autem partes sunt quinque, id est cutis pinguedo, quae notae sunt, mamillae musculi et ossa et cartilagines. Mamillarum primo videas figuram, quia figuram habent rotundam et parum oblongam, quia debent esse capaces sanguinis qui debet converti in lac. Praeterea, ut ponit Galienus in suo de iuvamentis membrorum, sunt scutum cordis, et ideo debent habere formam et figuram tutam a nocitivis, talis autem est rotunda, et habent pennulas ut fetus nuper natus possit sugere lac ex eis. Secundo videas substantiam, quia earum substantia est glandosa, quia sanguis superfluus bene decoctus in eis debet converti in lac, et ista conversio fit per infrigidationem,

Page 59: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ideo earum caro fuit glandosa. Tertio videas quantitatem, tamen primo scias quod in muliere sunt maiores quam in viro, quia in muliere sunt factae propter duo: unum est ut generent lac, in viro vero non, et ideo in muliere debent esse magnae. Item in muliere sunt factae magnae ut caliditatem quam recipiunt a corde ad cor reducant reverberando, et hoc est magis necessarium in mulieribus, [23_recto] cum minus habeant de calore circa cor quam viri. Quarto nota numerum, quia duae sunt in homine sicut in omni animali quod generat unum aut duos. In animalibus autem poligonis, sive generantibus multa, plures sunt mamillae. Quinto vide locum et colligantiam. Et primo locum, nam in homine mamillae sunt situatae in pectore, in aliis animalibus non. Et causa quare in aliis animalibus non sunt situatae in pectore est una quam dat Galienus capitulo praeallegato, quia mamillae sunt factae propter generationem lactis. Lac autem generatur ex superfluitate sanguinis bene digesti. Multa autem quantitas talis superflui in aliis animalibus transit in generationem cornuum et dentium et huiusmodi. Aliam causam dat Aristotiles in libro de partibus, quia alia animalia habent selleas, id est tibias anteriores quasi ad invicem complicatas, et ideo pectus habent strictum, propter quod mamillae in pectoribus eorum non potuerunt locari, et ideo habuerunt iuxta anchas posteriores, si sint animalia generantia unum vel duos fetus, sicut lepus et similia, vel habent mamillas plures dispersas per ventrem si generant plures fetus [ut] [in]

Page 60: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

in porca et cane. Homo autem, cum habeat pectus latum, habuit mamillas locatas in pectore, quia ex hoc habent iuvamenta. Nam lac debet in eis generari ex sanguine subtili et bene digesto. Melior autem digestio fit circa pectus in mamillis propter calorem existentem in eis fortiorem quam in omnibus partibus aliis, et propter eandem causam natura ordinavit venas quae veniunt a matrice ad eas tortuosas, ut ibi dicit Galienus procedere tortuose ad hoc, ut sanguis continue subtilietur et bene digeratur. Secundum iuvamentum fuit quia sunt sicut scutum cordis, et in homine cor bene debet tueri, quia est sine pelle. Tertium iuvamentum est quia caliditatem sive calorem recipiunt a membris spiritualibus, et receptum reverberant ad ipsum sicut vestimentum, ut ibi etiam ponit Galienus. Et ex hiis apparet colligantia earum, quia ipsae colligatae sunt cum corde et epate per venam descendentem, a qua iuxta furculam ramificantur duo rami qui descendunt supra dorsum [23_verso] et inter costas tendunt ad mamillas. Colligantur etiam cum matrice mediantibus venis quae ascendunt a matrice ad memillas, de quibus dictum est supra. Et ex eorum iuvamentis debes scire eorum nocumenta. Post mamillas sunt musculi. Musculos autem omnes pectoris anothomia ista discernere non potes, licet in omnibus discernantur quia sunt 68. Tamen debes scire quod istorum musculorum quidam sunt tantum dilatantes, et quidam dilatantes et constringentes. Dilatantes quidem tantum sunt duo musculi diaphragmatis, qui sunt in interioribus

Page 61: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

pectoris, sunt etiam duo musculi qui sunt in collo, sed diaphragma dilatatur in parte inferiori, ubi est spatiositas magna, sed illi qui sunt in collo dilatant concavitatem superiorem, quae est parva. Sunt etiam musculi alii qui sunt in dorso, ubi est origo costarum, et incipiunt iuxta originem primae costae. Sunt etiam multi musculi alii parvi. Musculi vero qui sunt dilatantes et constringentes sunt musculi qui intra costas sunt locati, quia intra quaslibet duas costas sunt duo musculi quorum unus habet villos latitudinales, alius transversales. Post musculos sunt ossa. Ossa autem pectoris fuerunt plura et non unum continuum, ut posset dilatari et constringi, nam debet esse in continuo motu ad motum localem voluntarium, et ideo in ipso requiruntur musculi moventes et ossa quae sunt substentaculum motionum, et haec est causa una quia venter iste non fuit tantum musculosus ut primus neque tantum ossuosus ut ultimus, id est caput. Ista ergo ossa fuerunt duplicata, id est costae et ossa thoracis. Costae sunt duodecim, septem verae et quinque mendosae. Verae sunt quae cum ossibus thoracis sunt continuatae ad complectendum et cooperiendum pectus, et causa quare una costa non contangit alteram in extremitatibus est illa quae dicta est, ut pectus posset melius dilatari et constringi. Ossa autem thoracis sunt VII, [24_recto] continuata [cum] septem costis veris. Inter tamen ista ossa et costas sunt cartilagines continuantes unum os cum alio. Ex hiis autem ossibus cum

Page 62: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

cartilaginibus suis componitur unum membrum quod vocatur furcula pectoris, quia ad modum furcae est bifurcata et figurata, et in extremitate eius directa est quaedam subcutealis cartilago vocata pomum granatum, facta ad custodiendum os stomachi. A lateribus autem in costis mendosis sunt cartilagines ut mollis cum duro vel a duro non laedatur. Verum est quod omnia ista melius apparebunt si incidatur pectus ubi sunt teneritates costarum, a latere dextro et sinistro, et tunc apparebunt tibi omnia quae sunt interius. Membra autem contenta in pectore sunt panniculi, cor et pulmo, et orta ab hiis. Panniculi autem sunt tres, id est mediastinus, qui dividit concavitatem pectoris per medium ab anteriori ad posterius, et propterea dividit pulmonem per medium. Et iste panniculus non est nervosus neque continuus et naturae unius ut alii, et iste est factus propter iuvamentum commune, id est ut, si nocita fuerit pars dextra vel sinistra pulmonis, non communicet nocumentum alteri parti. Factus est etiam ut suspendat pulmonem ad pectus. Item est factus ut, si propter causam aliquam fiat empima, hoc est quod aggregetur sanies in pectore, illa sanies non regurgitet ad aliam partem. Postea est pleura. Pleura autem panniculus est substantia durus et nervosus, in quantitate magnus, cooperiens omne eius costas interius, et ideo colligantiam habet cum omnibus membris contentis in concavitate pectoris. Iuvamenta sunt cooperire membra praedicta, et ut ab ipso panniculi praedictorum membrorum oriantur, ut ponit

Page 63: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

Avicenna fen prima primi canonis, capitulo de membris. Aegritudines omnium modorum et generum potest pati, maxime tamen patitur apostema quod vocatur pleuresis. Verum est quod pleuresis duplex est, id est vera et non vera. Non vera est illa quae fit in musculis qui sunt inter costas, cuius acumen est versus cutim extrinsecam, vera [24_verso] fit in hoc panniculo. Ex substantia eius potes videre quod istud apostema ut plurimum est cholericum, propter quod ipsum consequitur febris acuta. Febris vero consequitur ratione loci, quia propinquius et vicinius cordi fit febris ista acuta, ratione humoris calidi. Vide etiam quod ad tale apostema, propter sensibilitatem panniculi, consequitur dolor pungitivus et lateralis, quia huic panniculo attribuuntur magis latera quam pars anterior. Sed pars anterior magis appropriatur panniculo mediastino, et propterea dolor consequens peripleumoniam est anterior, iste est lateralis. Fit etiam quia comprimit pulmonem et impedit dilatationem eius malitia anhelitus, et tussis sequitur tunc, quia eminentia apostematis stimulat et aliqua virulentia et aerugo quae emanat ab hoc apostemate per porositates panniculi. Et haec est causa quare in pleuresi fit screatus in principio rubeus, postea albus et saniosus secundum quod materia maturatur, et apparens in principio subrubeus inchoatione abbreviat, ut ponit Hippocrates in illo aphorismo, paroxismos et consistentias, et causa est quia tunc significatur quod materia est subtilis panniculus, est

Page 64: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

rarus, et quod virtus est fortis. Quomodo autem ista materia virulenta et saniosa per pulmonem expellatur et screatur, declarabitur in anothomia pulmonis. Tertius panniculus est diaphragma, qui potest etiam dici musculus, cuius situs est in fine pectoris et costarum, altius existens in parte anteriori quam posteriori. Nam, quantum ad partem eius carnosam, est continuatum cum cartilaginibus costarum mendosarum, et in parte posteriori cum spondili duodecima ex spondilibus renis. Et utilitas eius fuit ex situ eius, primo ut divideret spiritualia a naturalibus, ne a cibo hora digestionis et a fece vapores elevati pervenirent ad membra spiritualia, quia impedirent mentem et rationem, quod satis apparet quia quando diaphragma ipsum patitur apostema vel aliud laeditur mens, et ideo alio nomine nominatur frenum, quia frenum est mentis, sicut vocatum est diazona ab Aristotile, quia zona cingens per medium, non quod directe latitudinaliter cingat, sed oblique, ut dictum est. Et causa sive utilitas huius obliquitatis fuit quod dictum est in capitulo de anothomia mirach, [25_recto] quia ex hoc cum mirach comprimuntur hora expulsionis superfluitates in intestinis, ac si essent intus assides torcularis cuiusdam. Quantum vero ad partem mediam eius, quae est nervosa et pelliculosa, colligatum est cum pulmone, ut ipsum moveat motu anhelitus mediantibus nervis qui ad ipsum veniunt a cerebro et nucha, et ex hoc apparet quare diversificatum est diaphragma ab aliis musculis, quia alii musculi in loco ubi ossibus applicantur sunt

Page 65: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

chordosi, in aliis carnosi. Diaphragma vero est e contrario. Causa est quia diaphragma principaliter habet movere pulmonem et non costas. Nunc autem omnis musculus, quantum ad chordam eius, debet esse continuatus cum membro quod debet movere, et cum alio, quantum ad eius partem carnosam. Et ex hiis apparet quae sit figura eius, quia rotunda et oblonga, apparet etiam quae sit substantia eius, quia musculosa et chordosa, apparet quantitas eius. Iuvamenta sunt tria, quae declarata patent ex dictis. Primum est ut sit principium motus anhelitus, secundum est ut dividat inter membra spiritualia et naturalia, tertium est ut iuvet intestina et mirach ad expellendum quae in intestinis sunt contenta. Et ex secundo iuvamento apparet quia ad apostema eius sequitur alienatio mentis, sicut ad frenesim. Figuram distinctivam perquire a Galieno, quinto de interioribus, capitulo de passionibus diaphragmatis. Elevatis panniculis tibi apparebit pulmo, in cuius medio existit cor velatum pennulis pulmonis ut ab ipso aere attracto refrigeretur et calor et spiritus qui in eo generatur contemperetur. Cuius cordis apparet situs et locus, quia est in medio anterioris et posterioris, dextri et sinistri, quantum ad cuspidem eius declinans versus sinistrum, quantum ad radicem vero eius versus dextrum, ut possit insufflare calorem et spiritum versus dextram partem, quae calidior debet esse sinistra. Est etiam in medio superioris et inferioris, amotis extremis, et sic fuit locatum [25_verso]

Page 66: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quia [est] sicut [princeps et] prima radix omnium membrorum. Quae sit colligantia eius consequenter apparebit, sicut apparebit quantitas eius, quia non nimis magnum neque parvum, maius tamen est in homine qiam [in alio] aliquo animali eiusdem quantitatis, quia plus habet de calore in quanto, sicut figura tibi apparebit, quia est figurae pinealis vel pyramidalis, quia huiusmodi figurae debet esse omne quod est excedentis caliditatis, quia prima figura primi calidi est figura pyramidalis. Est alia tunc distinctio ventriculorum eius et ortorum ab ipso. Quarto debes videre numerum partium eius, et ex hoc tibi apparebit quae sit substantia eius et complexio et iuvamentum. Numerus autem partium eius est quia partium eius quaedam sunt extra substantiam eius, quaedam vero sunt ex substantia eius. Extra substantiam eius sunt capsula cordis et orta ab ea, quae postea apparebunt. Capsula eius nervea sive pellicularis est dilatata multum, facta ad tuendum cor a nocivis et ne contangatur ab aliis membris in hora suae expanditionis sive dilatationis, et etiam non fuit continuata cum corde ne cor in sui motu impediretur propter aggravationem. Fuit etiam alia causa, ut retineret quandam aquositatem qua humectaretur cor et roraretur, ne per superfluum et continuum eius motum exiccaretur, et ideo semper in hac capsula reperitur aquositas, et ideo si exiccatur haec capsula vel privatur tali aquositate ad marasmum deveniet animal, sicut si sit superflua in tremorem et cardiacam passionem cadet cor, ut ponit Galienus quinto de interioribus, capitulo secundo. Partes autem

Page 67: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

essentiales cordis quaedam sunt extrinsecae, quaedam intrinsecae. Extrinsecae sunt pinguedo, additamenta cordis sive auriculae cordis, et orta ab eo. Pinguedo statim apparet in superficie exteriori cordis, propter finem potius quam existat ex parte agentis, quia pinguedo generatur a frigido, cor autem calidissimum. Sed genita est propter finem ut cor propter vehementem et continuum motum non exiccetur. Additamenta cordis sunt quaedam partes panniculares [aptae] ad dilatandum et constrin [26_recto] gendum, genitae ad hoc, ut quando in corpore nostro generatur multum de sanguine vel de spiritu in ventriculo sinistro dilatentur ut contineant sanguinem multum vel spiritum multum, qui interdum generatur. Sed obicias sicut obicit Galienus loco praeallegato, quare natura non fecit cor ita magnum quod posset continere omnem multitudinem sanguinis et spiritus, sed fecit illa additamenta. Dico quod causa fuit quia, si cor fuisset valde magnum, esset causa debilitatis virtutis propter dispersionem spiritus, et propterea animalia quae habent corda magna sunt timida, ut lepus et cervus. Secunda causa fuit quia, cum non semper generetur in nobis multa quantitas sanguinis et spiritus, ut plurimum concavitas cordis extitisset vacua, sed quia istae auriculae possunt faciliter contrahi quando non sunt repletae, ibi non erit vacuitas. Item evitatur ponderositas. Quae autem sint orta a corde, subsequenter apparebit. Partes autem intrinsecae cordis sunt ventriculi cordis dexter et sinister et medius. Scinde ergo cor primo in parte

Page 68: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

dextra et incipe a cuspide sic quod alium parietem non tangas, sed a latere ventriculi medii dividas, et tunc occurret tibi statim ventriculus dexter, et videbis in eo duo orificia, quorum unum est versus epar, et est orificium per quod vel a quo [aliquid] ingreditur vena chilis, et est orificium maximum, quia per hoc orificium cor attrahit sanguinem ab epate et ipsum expellit ad omnia alia membra, et quia per istud orificium habet plus attrahere quam expellere, ordinavit natura ut clauderetur hora constrictionis, quando debet expellere, et aperiretur quando cor dilatatur et attrahit. [Et ideo habet] tria ostiola quae aperiuntur ab extra ad intus, et quia per idem orificium fit etiam expulsio sanguinis perfecte decocti, et licet non totus expellatur, quia aliqua portio eius expellitur ad pulmonem, alia pars eius transit in spiritum, ordinavit natura ne illa ostiola essent multum depressa, etsi perfecta clausione non claudantur. Nota tamen hic duo. Primum est quod sensus tibi declarat, [26_verso] quod vena chilis habet originem suam a corde, quia cum substantia cordis est continuata et ipsum non pertransit, et est maxima iuxta cor, sicut stipes arboris. Et secundo adverte quod ab ista vena, antequan concavitatem cordis ingrediatur, oritur vena quae circumcirca radicem cordis circulatur, et ab ea rami oriuntur dispersi per substantiam cordis, et ex hac vena nutritur cor, id est ex sanguine huius venae. Postea secundo versus pulmonem est aliud orificium venae arterialis quae portat sanguinem ad pulmonem

Page 69: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

a corde, quia cum pulmo deserviat cordi secundum modum dictum ut ei recumpenset, cor enim transmittit sanguinem per hanc venam quae vocatur vena arterialis, quia portat sanguinem arterialem, quare habet duas tunicas, et habuit duas tunicas primo quia vadit ad membrum quod existit in continuo motu, et secundo quia portat sanguinem valde subtilem vel cholericum. Ut igitur non evaporetur et ut non scindatur haec vena, ipsa habet duas tunicas, quare dicta est vena arterialis. Et in orificio isto vel istius venae sunt tria ostiola quae aperiuntur ab intus ad extra et clauduntur ab extra ad intus perfecta clausione, quia per hoc orificium tantum cor debet expellere a se hora constrictionis, et non debet retrahere aliquid hora dilatationis. Hoc viso scinde ventriculum sinistrum ita quod in medio remaneat paries in quo est ventriculus medius, et tunc statim tibi apparet concavitas ventriculi sinistri, cuius paries est depressior et spissior pariete ventriculi dextri, et hoc fecit natura propter tria: primo quia hic ventriculus debet continere spiritum, dexter vero sanguinem. Sanguis autem gravior est spiritu, propter quod ratione contentorum plus aggravaret pars dextra quam sinistra, et ideo cor non fuisset aequalis staturae. Ut igitur esset aequalis ponderis fecit parietem sinistrum grossiorem, ut recompensaret sua gravitate gravitati sanguinis. Alia causa est quia debet continere spiritum qui facile est resolubilis, ut igitur non resolvatur paries fuit spissus. Tertia causa est quia hic panniculus debet generare spiritum ex

Page 70: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

sanguine; spiritus autem generatur ex sanguine a forti caliditate sub [27_recto] tiliante et evaporante. Fortior autem est caliditas quando est in materia et substantia densiori, quare paries huius ventriculi fuit spissus et densus. In concavitate autem huius circa radicem sunt orificia duo. Unum est orificium arteriae adorti, quae dicitur adorti quia immediate a corde orta, vel quia est principium originis omnium arteriarum quae sunt in corpore, et per istam transmittit cor spiritum in ipso generatum ad omnia membra quando constringitur, et propterea natura ordinavit in principio ipsius orificii tria ostiola densa valde, quae perfecta clausione clauduntur ab extra ad intus et aperiuntur ab intus ad extra, et hoc orificium est valde profundum. Aliud est orificium arteriae venalis, quae dicitur arteria quia vaporem portat, dicitur venalis quia tantum habet unam tunicam, quia natura non [fuit] multum sollicita de custodia eius, quod per ipsam transit quod est vapor capinosus vel aer quem attrahit cor a pulmone, et quia per istam venam cor attrahit et expellit, natura in orificio hoc posuit tantum duo ostiola quae perfecta clausione non clauduntur, et sunt ostiola ista multum elevata ut appodientur parieti cordis quando expellit et transmittit spiritum, ne per ipsum spiritus expellatur. Et ista sunt mirabilia opera naturae, sicut mirabile est opus ventriculi medii, nam iste ventriculus non est una concavitas, sed sunt plures concavitates parvae, latae magis in parte dextra quam in sinistra, ad hoc ut sanguis qui vadit ad ventriculum sinistrum a dextro,

Page 71: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

cum debeat fieri spiritus, continuo subtilietur, quia subtiliatio eius est praeparatio ad generationem spiritus, et natura transmittendo aliquid per membra vel viam aliquam, numquam transmittit illud otiose, sed praeparando ipsum ad formam quam debet suscipere, ut frequenter ponit Galienus in libro de iuvamentis et in quinto de venis meseraicis. Et hoc de partibus substantialibus cordis. Aliae sunt partes quae sunt ortae, et ista sunt quattuor, id est vena chilis, vena arterialis, arteria adorti et arteria venalis, et duo vadunt ad pulmonem, cuius anothomiam statim videas. [27_verso] Ex dictis aliqualiter apparere potest substantia pulmonis et numerus partium eius, nam ipse compositus est ex triplici vase, ex carne molli et panniculis. Ex vase triplici, id est ex vena arteriali quae oritur ex dextro ventriculo cordis, quae portat sanguinem nutriturum pulmonem. Secundo ex arteria venali quae oritur ex sinistro ventriculo cordis portans vapores capinosos ad pulmonem et portans aerem ad cor a pulmone. Et tertio est trachea arteria quae ad pulmonem portat aerem et ab ipso ad extra retroducit. Et haec vasa conveniunt omnia in hoc, quod primo quando ad pulmonem veniunt in duos ramos dividuntur: unus vadit ad partem dextram eius, alter ad sinistram, et quilibet eorum dividitur in duos ramos magnos, quorum unus vadit ad partem superiorem pulmonis, alter ad partem inferiorem. Postea vadunt omnes se dividendo usque ad ramos capillares et in minimos et ad invicem continuantur et intexuntur sicut

Page 72: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

rete, et componunt substantiam pulmonis sicut rete, sicut venae epatis substantiam. Et scias quod rami tracheae arteriae sunt iuxta ramos venae arterialis ut cibentur ab ea, et iuxta ramos arteriae venalis ut aerem transmittant ad arteriam venalem, ut eum portet ad cor, et a corde ducant ad tracheam arteriam. Istae tamen viae vel rami qui sunt intus has sunt ita stricti ut sint invii sanguini et pervii aeri intranti et exeunti, et ideo si dilatantur superflue potest fieri exitus sanguinis sine ruptura a pulmone. [ad] Concavitatem et vacuitates huius retis replet caro mollis ipsius pulmonis, et hoc est pars secunda eius. Tertia vero pars eius est panniculus eius rarus, ad quem terminantur orificia horum vasorum. Verum est quod orificia vasorum tracheae arteriae sunt maiora orificiis illorum vasorum et apertiora, primo quia orta sunt ex stipite maiori et latiori, secundo quia sunt cartilaginosa et non pelliculosa, et ideo cum sint duriora magis possunt stare aperta. Et ex hiis ulterius nota viam per quam a pectore ad pulmonem et tracheam arteriam expellitur screatus vel sanies sive sanguis [28_recto] emanans a pectore, ut in pleuresi, vel [a] concavitate eius, ut in haemoptoica passione et empimate. Quando materia in hiis locis est congregata, ipsa dividitur ad minima et fortitudine pectoris impellitur ad pulmonem, et quando plus dilatantur orificia tracheae arteriae magis aperiuntur, et per illa exucat materiam praedictam, et non per alia orificia aliorum vasorum, quia non sic sunt lata. Neque

Page 73: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

dilatatur hora anhelitus, et tunc ex vasis illis ille humor vel liquor expellitur ad vias latiores, et ex illis ad maiores, donec ad originem perveniat cannae pulmonis, et tunc cum tussi extra expellitur, et tussis etiam adiuvat ad penetrandum hunc catarrum in canales iam dictos. Ex hiis apparet quod expurgatur haec materia, et dato quod non perveniat ad cor, sed si expurgaretur [per] alia duo vasa, bene de necessitate perveniret ad cor. Haec omnia habentur a Galieno quinto de interioribus, capitulo 3°. Sic ergo patet numerus partium integrantium pulmonem. Partes eius quantitativae sunt quinque, id est duae in parte sinistra, tres in parte dextra, quarum tertia dicitur pomum granatum sive culcitra, quia supra ipsum sedet vena chilis et arteria in directo cordis in loco ubi vena ascendit ad cor. Et ex hoc potes videre quantitatem pulmonis, quia si sit parvus non inflatus, si tamen sufflando ipsum inflaveris, videbis ipsum magnificari. Maior tamen est quantitas eius in dextra quam in sinistra, quia in sinistra est cor locatum ibi occupans locum. Figura eius patet, quia ad figuram clibani figuratur, in parte posteriori longiorem habens magnitudinem quam anteriori. Eius colligantia patet ex dictis, et iuvamentum, et aegritudines eius satis notae sunt. Ibi debes excorticare ramos tracheae arteriae et videre anulos quos expuit peripleumonicus vel ptisicus, quia illi sunt rotundi. Sed habens ulcus in canna pulmonis, de cuius anothomia statim prosequendum est, non expuit anulos sed cortices, et si anulos expueret, non tamen rotundos, cuius causam dicemus.

Page 74: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[28_verso] Expedita anothomia pulmonis oportet videre anothomiam tracheae arteriae, quae est via ad pulmonem. Sed ut eius anothomiam videas perfecte, oportet praemittere anothomiam quorundam quae cum ea habent colligantiam. Oportet ergo ut excarnes collum sive gulam, et videbis musculos longitudinales supra quos notabis venas guidez, ex utroque latere unam; quod sit iuvamentum horum, dixi iam in anothomia pectoris. Illis elevatis invenies duas amigdalas, ab utroque latere unam, quae sunt carnes glandosae factae ad formam et figuram duarum amigdalarum, quarum iuvamentum fuit ut humiditate quam generant et congregant humectent tracheam, ne exiccetur propter motum. Secundum iuvamentum fuit ut replerent et adaequarent loca gulae, quia gula propter epiglotum in parte superiori est valde tumida, et in parte inferiori, propter stricturam tracheae, est valde gracilis. Amigdalae ergo istae positae infra epiglotum adaequant. Tertium iuvamentum est ut sit scutum venarum et arteriarum apopleticarum quae portant sanguinem ad caput, et arteriae portant spiritum, qui postea in rete quod contexunt conflato sub cerebro fit animalis. Et istae venae vocantur apopleticae quia ex plenitudine earum frequenter fit apoplexia. Vocantur etiam venae somni quia ex naturali oppilatione facta in rete iam dicto causatur somnus. Vocantur et profundae, quia sunt locatae in profundo, iuxta sive supra musculos spondilium colli, et eius originem videas. Scindas furculam et accipe truncum arteriae adorti ascendentem et venae

Page 75: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ascendentis, et videbis quod antequam egrediatur furculam ramificatur primo in duos ramos, quorum unus vadit ad partem dextram, alter ad sinistram, et antequam ad subassella deveniat, alter istorum ab alterutra descendit vena per spondiles dorsi ad nutriendum octo costas et partes superiores pectoris, postea penetrat per assellam quilibet praedictorum [29_recto] et vadit per domesticum brachii et in cubito apparet, id est [in] curvatura cubiti, et dicitur basilica et est inferior. Et ex hiis potes videre quomodo basilica habet continuitatem cum vena quae nutrit partes pectoris superiores. Et sic apparet quae est causa quare in pleuresi in qua dolor ascendit superius usque ad furculam competit flobotomia basilicae, ut ponit Hippocrates secundo regiminis acutorum et Galienus ibidem. Postea vero egreditur furculam et ramificatur in ramos quorum duo obliquantur, et unus eorum vadit ad brachium dextrum et alter ad sinistrum, et vadit per silvestrem partem brachii et apparet in curvatura brachii et dicitur cephalica et habet evacuare a capite, quia continuata est cum venis duabus directe procedentibus [directe] a capite superius, et istae dicuntur venae praedictae apopleticae. Et sicut dixi de venis, ita et eodem modo procedunt arteriae. Postea iuxta istas arterias et venas apopleticas invenies nervos duos magnos descendentes a cerebro a sexto pari nervorum, unus a latere sinistro et alter a dextro. Et ex utroque formantur et ramificantur nervi reversivi, qui sunt nervi vocis, quos videbis suo loco. Residuum autem dextri cum isophago pro maiori parte

Page 76: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

coniungitur et in os stomachi ramificatur et tendit usque ad fundum, licet aliqua pars eius infra furculam cum venis et arteriis et capsula cordis coniungatur. Sed sinister pro maiori parte cum membris spiritualibus complicatur, et quantum ad aliquid eius cum naturalibus coniungitur. Hiis membris excarnatis eleva simul tracheam arteriam et isophagum, sed hoc non poteris nisi alia membra, id est oris, eleves. Incide ergo et eleva mandibulas inferiores a superioribus. [29_verso] Et hoc faciendo notes anothomiam oris. Nam ipsius oris primo occurrunt tibi labia inferius et superius, et haec labia sunt composita ex nervis, carne et cute mira commixtione, ita quod cutis a carne neque caro a nervis potest separari, neque panniculus ab eisdem. Et hoc fuit quia illa labia debebant moveri versus omnem differentiam positionis, sicut sursum et deorsum, ante et retro, dextris et sinistris, vel ergo oportuit quod habeant diversos et plures musculos, quod est impossibile propter gravedinem, vel oportuit quod carnem et nervos secundum omnem dimensionem haberent permixtos. Cooperiuntur etiam labia panniculo qui oritur a tunica intrinseca meri continuata cum tunica intrinseca stomachi, sicut et omnia membra oris, ut sint sensus eius, cuius est stomachus, et propter hoc contingit quod in vomitu futuro tremit labium inferius. Post labia sunt dentes, numero XXXII, id est duo duales inferiores, duo incisivi, duo canini, quattuor maxillares et sex molares, et totidem superiores. Et dentes principaliter sunt facti propter contritionem et divisionem cibi,

Page 77: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[secundario propter vocem et distinctionem loquelae, sicut et labia,] et ideo carentes dentibus vel labiis non bene loquuntur. Post dentes est lingua, cuius anothomiam reserva. Postea vide palatum habens concavitatem in cacumine superiori ut fiat intonatio vocis et revolutio agilis ipsius cibi quando dentibus conteritur. In fine palati videbis uveam pendentem ad modum grani uvae, et ideo vocata est uvea, in substantia existens rara, spongiosa, quia principaliter est facta ut superfluitatem descendentem a capite hora rheumatismi recipiat, ne ad membra inferiora descendat, et propterea frequenter apostematur. Est etiam formata ut vocem modulet refrangendo aerem, qui est materia vocis, sed iuvamentum eius est ut ipsum aerem qui ad pulmonem vadit et attrahitur per nares et os repercutiendo aliquamdiu in ore retineat, ne frigidus sed alteratus perveniat ad pulmonem, et propterea contingit quod habentes abscissam [30_recto] uvulam multum sunt catarosi, et ideo prohibetur ab auctoribus ne incidatur, sed si sit putrida aut apostemata debet aduri. Est etiam alia causa, quia propter situm et substantiam eius quando inciditur raro consolidatur, sed sanies ibi congregatur putrida et semper sentitur foetor oris, et ideo melius est un cauterizetur ferro ignito. Modus autem est ut habeatur cannula ferrea vel lignea linita luto sapientiae sive creta, ut ponit Avicenna quarta fen primi canonis, capitulo de curatione per cauterium, et aperto ore et interposito inter maxillas ligno rotundo, in una extremitate cannulae imponatur uvula. Postea ferrum

Page 78: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

ignitum per concavitatem cannulae intromittatur et attingatur uvula et cauterizetur. Post uvulam vero sunt fauces, et sunt loca ampla glandosa apta suscipere superfluitates, et ideo frequenter apostemantur, et apostema earum, licet extra non emineat, [eminet tamen] intra. Et ideo si os aperiatur et in fundo aspiciatur apparet tumor, et ideo ibi fit squinantia in secunda specie, et vocant vulgares gotum, et in fine sive termino harum existit principium cannae et meri, et ibi videbis membrum unum cartilaginosum cum magna sapientia a natura fabricatum, quod vocatur coopertorium, quia hora transglutionis cibi claudit foramen epiglotis ad hoc, ut aliquid cibi vel potus non descendat ad pulmonem, qui posset esse causa suffocationis, et ideo contingit quod, si aliquis ridendo transglutiat, quod tunc vadit aliquid ad pulmonem, quia hora risus stat epiglotis aperta, et tunc videtur suffocari. Hiis expeditis eleva, ut agilius et levius videas anothomiam residuorum meri cum trachea, et hiis elevatis nota primo substantiam eorum. Nam substantia meri est pellicularis et mollis, substantia tracheae est pellicularis et cartilaginosa, et causa fuit quia meri est via cibi qui interdum deglutitur in magna quantitate, propter quod oportet viam eius interdum dilatari. Sed trachea est via aeris penetrantis ad pulmonem, qui cum levis sit et non solidus, per viam penetrat [30_verso]

Page 79: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quae stat aperta. Via autem pellicularis propter mollitiem non stat aperta, sed paries unus cadit supra alterum. Non fuit canna haec ossuosa, quia debet esse flexibilis propter formationem vocis, item impediret transitum cibi multi et solidi per meri, et ob hanc causam non fuit tota cartilago una, sed fuerunt plures continuatae per pelliculas simul, et istae sunt sicut circuli quidam, non tamen completi, sed in figura C. Residuum autem cartilaginis continuat substantia pellicularis in directo meri, et hoc ne substantia dura cartilaginosa comprimat meri et impediat transitum cibi. Et ideo scire debes quod a parte anteriori canna est cartilaginosa, quia versus partem illam non contangit meri. Item tuetur tunc magis a nocitivis, sed versus partem posteriorem est pellicularis, et hoc usque ad epiglotum, quae tota est cartilaginosa propter causam quae dicetur. Et sic [apparet] substantia cannae. Sed substantia meri est composita ex duplici panniculo, sive tunica intrinseca quae villos longitudinales ad attrahendum habet, et extrinseca quae villos habet latitudinales aptos ad expellendum illud quod attrahitur ab intrinseca. Verum est quod prima principalior est secunda. Et ex hiis patet iuvamentum horum et numerus partium praeter partes tracheae quae partem quandam principalem habet quae dicitur epiglotum, cuius anothomiam postea ponam. Tertio videas differentiam ex parte quantitatis, nam meri est longius et maius canna, quia tendit usque ad diaphragma et infra ipsum continuatur cum ore stomachi. Sed canna pulmonis non descendit nisi usque ad furculam, et causa patet, quia pulmo statim

Page 80: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

est sub furcula, sed os stomachi est immediate sub diaphragmate. Differunt quarto in situ sive loco, nam meri est positum magis in profundo versus spondiles colli et dorsi, sed trachea arteria magis est posita anterius, et causa fuit triplex. Una fuit quia, cum trachea sit magis dura cartilaginosa [31_recto] et meri pelliculosum, potest magis tueri canna ab extrinsecis alterantibus quam meri, quare magis fuit posita exterius. Secunda causa fuit quia per tracheam attrahitur aer, cuius continuus debet esse ingressus, et ideo ipse debet habere situm directum ad os, et sic habet, quia posita est anterius sicut os. Tertia causa fuit quia, si meri fuisset positum anterius versus gulam, vel oportuisset quod post finem tracheae meri obliquasset versus dorsum, vel quod ad finem cannae usque ad principium oris stomachi fuisset vacuitas, sed utrumque est inconveniens, nam secundum est impossibile, primum autem pararet nocumentum et impedimentum in actu transglutiendi. Hiis visis eleva meri incipiendo a parte inferiori cum sollecitudine, ne tangas aliquem nervum reversivum. Verum est quod agiliter separatur a trachea usque ad epiglotum, ibi vero difficulter, propterea quod tunica meri dispersa est in epigloto, et ideo ab eo non faciliter separatur, et hoc fecit natura sagaciter ad hoc, ut in hora transglutionis, cum meri elevatur ad os ad attrahendum cibum, epiglotis et elevetur, ne sui duritie et soliditate impediat transitum cibi, et ista continuatio non fuit necessaria in tota trachea, quia ipsa secundum totum praeter epiglotum non est

Page 81: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

cartilaginosa. Et ex hac anothomia manifestatur sententia Galieni in libro de motibus liquidis, quod epiglotis hora transglutionis non movetur sursum, quia aliquo modo moveatur ex se, sed quia trahitur ab isophago propter continuationem dictam. Et hoc sufficiat de anothomia isophagi sive meri et cannae pulmonis. Elevato meri videbis extremitatem pulmonis grossam et solidam quae vocatur epiglotis. Et hic epiglotis est compositus ex quadruplici substantia, id est pelliculari qua velatur propter causam dictam, et ex musculis et nervis et cartilaginibus. Musculi, ut dicit Galienus octavo de iuvamentis [31_verso] membrorum, sunt 20: 12 inter cartilagines eius et VIII inter epiglotum et membra circumiacentia, non tamen perfecte omnes possunt discerni. Nervos autem invenies ascendentes ab unoquoque latere tracheae arteriae unum, et isti sunt rami orti a nervis suprapositis descendentibus supradictis, et oriuntur ab eis iuxta cor et superius revertuntur, et ideo isti vocati sunt nervi reversivi sive nervi vocis, quia proprie sunt principium motus vocis. Et causa quare hii nervi reversivi fuerunt, et non directe ad epiglotum venerunt a cerebro, est duplex, ut ibidem ponitur a Galieno in libro de motibus liquidis. Una causa est quia isti nervi sunt principium magni motus et fortis et spissi, propter quod debuerunt esse fortes quia sicci, quia nervi motivi quanto sicciores tanto fortiores. Nunc autem fiunt sicciores quanto magis a cerebro sunt remotiores, quia iuxta cerebrum et originem eorum

Page 82: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

nervi sunt valde molles, propter quod ut essent remoti a cerebro natura transmittit usque ad cor, postea reflexit superius et reflexit iuxta loca calida, ut cor et arteriam adorti, ut fierent sicciores. Secunda causa fuit quia, cum vox sit quidam voluntarius motus vel facta a motu voluntario, eius principium debet esse cerebrum, et quia cerebrum non potest multum moveri, taliter ordinavit natura istos nervos, ut cerebro modico motu moveretur epiglotis secundum impetum voluntatis ipsius; modo hoc fit propter hoc, quod nervi illi sunt situati ad modum freni et habenarum, et ideo ibi dicit Galienus quod cerebrum utitur hiis nervis ad movendum epiglotum, sicut miles utitur freno et habenis. Tertia causa est illa: vox, licet dependeat a cerebro tamquam a principio voluntarii motus, dependet et a corde tamquam ab eo in quo formantur conceptus, et ideo cum sit operatio communis cerebri et cordis, nervi qui sunt instrumenta vocis debent communicare cordi et cerebro, et ideo, cum ortum habeant a cerebro, transitum debuerunt habere [32_recto] iuxta cor. Quarta causa est quia nervi ad musculos debent pervenire iuxta principium eorum et non finem. Principium autem musculorum epiglotis est versus partem inferiorem, quare nervi ad eos venientes ab inferiori parte ad eos debent pervenire, quare reversivi fuerunt, et isti nervi, et licet manifeste appareant tantum duo, tamen multiplicantur postea secundum multiplicationem musculorum. Et ex hiis potes videre quomodo ex incisione nervorum potest accidere laesio et amissio vocis. Item quod quando

Page 83: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

inciduntur nervi ascendentes simul amittitur vox et motus cum ictu, et quando inciduntur soli reversivi amittitur tantum vox, et non aliae operationes impediuntur. Post nervorum anothomiam eleva nervos et musculos et conspice tres cartilagines. Prima anterior maior est omnibus, clipealis vel scutealis appellata ad similitudinem scuti sive clipei, item quia posita est exterius ad defendendum ut clipeus. Secunda vero est ad complendum totum quod deficit ex prima, et hoc vocatur nomen non habens. Et causa quare fuit facta epiglotis complete cartilaginosa est ut sit magis sonora, ut ad ipsam fiat melior refractio et non impediat cum hoc transglutionem, quia elevatur hora transglutiendi ad superiora cum meri, propter causam praedictam. Tertia est quae existit in medio et vocatur cimbalaris. In medio autem eius est lingua fistulae, dicta fistula ad similitudinem fistulae [artificialis, vel sic nominata est ad similitudinem fistulae] naturalis, ut convenientius est dictum. Expeditis hiis quae circa pulmonem et cannam eius et epiglotum, tunc remanet lingua, quae fabricata est in osse facto ad figuram litterae laudae. Habuit enim in sui fundamento os ut ab eo substentetur, et quia etiam diversis [32_verso] et variis motibus debet moveri ut enim imitetur et eidem affigatur, quia omnis motus localis debet esse ad aliquid affixus. Et hoc est causa quia os istud fuit figurae laudae, quia si fuisset tantum unum oblongum aut processisset directe deorsum et tunc penetrasset epiglotum vel meri vel stetisset a latere uno, et tunc

Page 84: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

lingua non existeret directa, sed ad idem latus plicata. Postea scinde linguam per medium et videbis magnas et plures arterias ad eam venientes ut faciliter moveatur et magnificetur. Videbis etiam duo paria nervorum, id est motivorum, qui magis profundantur in profundo et radice linguae, et sensitivorum, qui in superficie et panniculo eius expanduntur ad dandum sensum gustus et tactus. Et iam pervenisti ad anothomiam unius orti a cerebro et unius sensitivi. Hiis expeditis assume caput quod est venter extremus continens membra animata et specialiter cerebrum, quod est immobile et ideo caruit musculis. Situs eius est pars superior corporis, causa autem situs eius est supradicta, et ex hiis apparet primum ipsius, id est substantia eius, quia de se ossuosum est potius quam musculosum. Apparet secundo situs et locus eius et ex superioribus et sequentibus apparebit colligantia eius. Apparet tertio quantitas eius, quia hic venter in homine est magnae quantitatis respectu aliorum, maioris quam in aliquo [animali] eiusdem quantitatis cum homine, et hoc quia habet continere cerebrum quod maius est in homine quam in aliquo animali eiusdem quantitatis, et debet habere ventriculos maiores et magis distinctos. Figura autem capitis et forma apparet, quia est figurae sphaericae et leviter pressae ex utraque parte, ita quod secundum anteriora et posteriora habeat tuberositates quasdam, secundum vero dextrum [33_recto] et sinistrum habeat planitiem. Causa quare fuit figurae rotundae est quia est omnium aliorum

Page 85: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

capacissima et quia talis figura sphaerica non potest tangi nisi in puncto, et per consequens a rebus exterioribus tuta. Hiis autem duobus indiguit caput, quia debet esse capacissimum propter cerebrum et quia valde dispositum extrinsecus alterantibus debet esse tutum ab eis, quare figurae fuit sphaericae, non tamen fuit perfectae figurae rotundae, sed leviter pressae ex utraque parte propter ventriculorum cerebri distinctiones et propter ortum sensuum particularium a parte anteriori, quare fuit figurae praedictae. Et ex hiis apparet quintum quod consuevit inquiri in anothomia uniuscuiusque membri, id est iuvamentum eius, quod est commune et generale, quod est continere membra animata et specialiter cerebrum et orta ab eo. Sequitur sexto et ultimo videre numerum partium eius. Partes autem capitis, secundum Avicennam in 3° canonis, fen 3^, capitulo primo, sunt X, id est capilli, cutis, caro, panniculus exterior, craneum, panniculi intrinseci duo, cerebrum, duo panniculi inferiores, rete mirabile, os passilare, et adde undecimum ut orta. Capilli in capite fuerunt generati ex necessitate materiae et finis. Ex necessitate materiae, quia, cum caput sit caminum totius corporis, recipit fumosas superfluitates a toto corpore quae sunt materiae pillorum, et ideo per cutim eius egrediuntur et formantur pilli magni qui dicuntur capilli. Necessitas finis fuit quia, cum caput sit expositum rebus exterioribus alterantibus, habuit capillos ut per eos tueretur a nocivis extrinsecis alterantibus. Cutis capitis grossa est, quia capilli debent esse formati et infixi in ea, qui debent habere

Page 86: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

radices magnas et grossas, et ideo cutis grossa fuit, et etiam quia est velamen et scutum ossis et cerebri, cum supra craneum non sint musculi. Caro apparet in fronte et temporibus et circa mandibulas. Elevata cuti cranei apparebit tibi panniculus exterior factus propter tria iuvamenta: unum ut craneum [33_verso] a cute et cutis a craneo sine medio non tangatur; secundum ut craneum per hunc panniculum sentiat; tertium ut per hunc panniculum dura mater suspendatur craneo, quia hic panniculus generatur ex nervulis et ligamentis ortis a dura matre, penetrantibus per commissuras et poros cerebri extra craneum, ex quibus contexitur panniculus hic exterior. Craneum est os magnum circumdans cerebrum exterius, in cuius concavitate existit cerebrum locatum, et ideo magnum est hoc os in homine sicut et cerebrum. Situs est quia velatum est partibus praedictis propter necessitatem dictam et velat cerebrum propter dictam etiam necessitatem. Istud craneum non fuit unum continuum, sed partes habuit, et hoc propter multa: primo ut, si fieret nocumentum in una parte, alteri non communicaret vel toti; secundo ut fumositates possent per iuncturas extra craneum expelli; tertio ut virtus medicaminum tempore necessitatis possit ad substantiam cerebri penetrare. Istae partes continuatae sunt iuncturis quae vocantur adoreae, id est serratiles; non enim fuerunt nodatiles, quia non debent moveri ista ossa, sed fuerunt serratiles ut firmiorem facerent colligantiam, et ideo dentales sunt et fuerunt duplices, id est verae et

Page 87: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

mendosae. Mendosae sunt duae, id est in utroque tempore una, et dicuntur mendosae quia non penetrant interius, sed tantum apparent exterius. Verae vero sunt tres sicut sunt tres ventriculi, id est coronalis facta ad modum coronae, sagittalis prorumpens secundum longitudinem ad modum sagittae vel lineae, tertia adoreae lauda quae continuat craneum posterius, quod est figurae laudae, et fuit figurae istius os posterius, quia cerebrum posterius est figurae pyramidalis. Quae sit causa istius apparebit in anothomia substantiae cerebri posterioris, et ex hiis patet quod in genere quinque sunt [34_recto] ossa capitis, id est os frontis, duo parietes cranei, os lauda et passilare, quod statim videbis, et ex hiis patet quod sit iuvamentum cranei et partium eius. Et aegritudines eius sunt omnium generum; potest enim pati malam complexionem, apostema et solutionem continuitatis, in qua nota quod ipsa periculosa est valde, quia discoopertum est aeri et appropinquat extrinsecis alterantibus, et maxime si fiat in loco iuncturarum, et specialiter in loco qui dicitur bregma et est pars mollior et gracilior quae sit in craneo, et tardius induratur in pueris, et hoc quia fit coniunctio sive unio duarum iuncturarum. Expedito craneo videbis duos panniculos sub eo, id est duram matrem et piam matrem, factos ut velent cerebrum ut cerebrum non contangatur a craneo, quod est valde durum, et ideo iuxta craneum immediate existit dura mater, quae solida et dura est,

Page 88: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[et iuxta craneum immediate existit dura mater quae solida est et dura] et iuxta cerebrum pia mater quae mollis et humida est ut non laedat cerebrum, et etiam quia in ipsa continentur et contextae sunt venae quibus mediantibus nutritur cerebrum. Et ex hoc apparet quare duo fuerunt panniculi, quia hoc fuit ut durus non contangeret cerebrum et ut mollis non contangeret craneum. Est etiam alia causa, id est ut si nocumentum contingeret uni adhuc non communicaret cerebrum. Et dura mater magis est alligata craneo ut suspendatur ei, et ideo per ipsum sive suas porositates transmittit nervulos et ligamenta. Habet etiam dura mater continuitatem cum cerebro, unde penetrat per ipsum dividens ipsum per medium in dextrum et sinistrum usque ad ventriculum anteriorem, et dividit etiam ipsum in anterius et posterius, et ideo dividit anterius cerebrum a posteriori, et fuit hoc necessarium quia unum est diversae complexionis ab alio, et [34_verso] sicut dividit dura mater, ita etiam et pia mater, immo magis, quia, cum pia mater sit substentaculum venarum nutrientium cerebrum, divisa est per cavernositates cerebri ut nutrimentum tribuat cerebro, sicut penetravit usque ad ventriculos cerebri, et circumcirca velata sunt ut panniculo subtilissimo usque ad finem medii, nam ventriculus posterior panniculo non indiguit propter siccitatem eius respectu anterioris. Panniculis elevatis apparebit cerebrum, in homine maius in quantitate quam in aliquo alio animali

Page 89: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

eiusdem quantitatis, quia cor habet calidius aliis et ideo indiget propter operationem intellectus pluribus spiritibus animalibus, et hoc cerebrum partes duas habet, anteriorem et posteriorem. Pars posterior divisa est secundum dextrum et sinistrum, et haec divisio est apparens maxime in substantia cerebri, et ex consequenti in ventriculis eius. Substantia eius est substantia medullaris frigida et humida, divisa ab aliis medullis quia non est contenta ut craneum nutriat, sed potius craneum nutritur ut contineat cerebrum. Et eius iuvamentum est ut spiritum vitalem sui complexione contemperet ut fiat animalis. Postea vade scindendo leviter per medium donec pervenias ad ventriculum anteriorem magnum, et antequam profundes usque ad lacunam nota ventriculum esse divisum ut dixi in dextrum et sinistrum, et parietes hinc inde sunt descendentes usque ad basim et dividentes dextrum a sinistro, et tunc statim videbis amplitudinem uniuscuiusque ventriculorum; in anteriori parte eius, id est [in] angulo anteriori, locata est phantasia, quae retentiva est specierum sensibus particularibus receptarum. In angulo posteriori est imaginativa, quae apprehensiva est harum specierum in phantasia retentarum, et eas comprehendit componendo et dividendo, non asserendo hoc esse hoc. In medio vero huius est sensus communis, qui est apprehendens species delatas a sensibus particularibus, et ideo sensitiva haec terminantur ad illum locum ut rivi ad fontem, ut videbis. Et haec [35_recto]

Page 90: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

omnia dicta sunt secundum sententiam Avicennae, de virtutibus animalibus, et licet secundum sententiam Aristotilis et Galieni ibi tantum sit sensus communis qui diversimode potest dici et phantasia et imaginatio, ut alias declaravi. Et ex hiis possunt patere iuvamenta huius ventriculi, quia iuvamenta sunt ut phantasiae et imaginationi deserviat et sensui communi, et ut omnibus sensitivis sive organis sensuum spiritum tribuat animalem ut sentiant. Et ex hiis apparent nocumenta quae in hoc ventriculo et cerebro anteriori contingunt, quia in eo possunt omnes aegritudines fieri, solutio continuitatis, mala complexio, quae si sit in panniculo dolorem causat, et si totum circumdat panniculum vocatur ovum, si mediam partem emigranea. Potest etiam pati aegritudinem quae est apostema, et si sit in panniculis calidum vocatur sirsen, quod frequenter contigit, si sit frigidum vocatur litargia. Si vero sit in substantia cerebri pessimum est et mortiferum. Potest pati aegritudinem compositionalem vel complexionalem, ut melius dicam, quae si est oppilans non ex toto aut est substantia vaporosa et sic est vertigo et scotomia, aut humoralis et sic est stupor, paralisis et huiusmodi; si sit oppilans ex toto, aut oppilat ventriculos et substantiam simul aut ventriculos tantum. Si ventriculos et substantiam est apoplexia, si ventriculos tantum est epilepsia. Verum est quod haec oppilatio est occupans ventriculos alios, licet non tantum quantum anteriorem. Melancholia vero est de genere malae complexionis. Ante autem quam procedas ad medium ventriculum considera intermedia inter hunc

Page 91: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

et medium, et sunt tria: anchae quae sunt sicut basis huius anterioris ventriculi dextri et sinistri, et sunt de substantia cerebri ad formam et figuram ancharum. Et a latere uniuscuiusque intra ventriculos iam dictos est substantia una rubea sanguinea facta ad modum vermis oblongi sive subterranei, ligata ligamentis et venulis alterutrimque, quae ad sui elongationem constringit et claudit anchas et vias sive transitum ab anteriori ad medium et e contra, ut quando homo vult cessare a cogitatione et sui contractione elevat parietes et dilatat anchas ut possit spiritus transire ab uno ventriculo ad alios, et ideo vocatur vermis, quia assimilatur vermi subterra [35_verso] neo in substantia et figura et etiam in motu contractivo et extensivo. Post hoc descende inferius paulatinc, et primo occurret tibi lacuna quae est concavitas rotunda et oblonga in cuius medio est foramen tendens inferius ad palatum diagonaliter, et ei occurrit via directa quae a medio ventriculo descendit directe ad colatorium, et haec lacuna habet circumquaque eminentias rotundas magnas factas ad substentandum venas vel arterias ad descendendum a rete mirabili ad ventriculos dictos, et ideo in basi eius apparent glandulae quae sunt iuxta rete mirabile eminentes, et per istam lacunam ventriculi anteriores et cerebrum quantum ad medium eius expurgant suas superfluitates. Sed cerebrum quantum ad partes anteriores magis expurgat suas superfluitates per colatorium narium. Hiis expeditis statim tibi apparet ventriculus medius, qui est sicut quaedam via et

Page 92: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

transitus ab anteriori ad posteriorem, et in isto locata est virtus cogitativa, et merito, quia haec virtus operatur componendo phantasiam et memorata ut ex sensatis eliciat non sensata. Item quia ipsa est virtus regitiva totius [animalis]. Regimen autem totius animalis consistit in apprehensione praesentium, memoria praeteritorum et pronosticatione futurorum, et ideo debuit esse in medio harum virtutum apprehensivarum et rememorativarum. Fuit etiam in medio horum ventriculorum ut sit virtus eius in directo ad cor, eo quod virtus eius est immediate deserviens intellectui, quare debuit esse in medio ventriculorum. Post istum procedendo tibi apparebit ventriculus posterior, qui est in cerebro posteriori situatus et locatus, et hoc cerebrum est velatum et distinctum a primo duobus panniculis iam dictis, quia hoc est molle, id est anterius, et posterius durum. Istud cerebrum posterius est locatum quia est principium nuchae et quia est principium plurium [nervorum] motivorum. Motus autem fit per nervos motivos, qui quanto duriores tanto fortiores. Istud cerebrum est figurae pyramidalis, quia ventriculus locatus in eo est etiam figurae pyramidalis, et causa quare istius fi [36_recto] gurae est ventriculus posterior est quia [per] partem inferiorem eius, quae est eius basis, debet recipere, et ideo debet habere latitudinem, per partem superiorem debet continere, et ideo acumen et stricturam debet habere in cacumine, quia species melius conservantur in stricto loco quam in amplo, et ideo fuit talis figurae. Et ex hiis patet quae operatio

Page 93: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

sive iuvamentum sit istius cerebri posterioris, quia unum est, ut sit principium [nervorum] motivorum et nuchae. Aliud est ut sit instrumentum virtutis memorativae, et ex hoc patet quod passio propria huic est quando laesa est memoria, sicut quando laesa est cogitativa aegritudio est propria in ventriculo medio, et quando laesa est imaginativa passio est in ventriculo anteriori, sicut quando passio est communicans toti cerebro omnes virtutes laesae sunt et operationes harum virtutum omnium. Sed tu dices quae est causa quod ventriculus medius non habuit cerebrum medium distinctum, sicut alii ventriculi. Dicendum quod causa fuit quia iste ventriculus est sicut via et transitus istorum aliorum duorum, et ideo non debet esse distinctus ab eis secundum cerebrum, et hoc de anothomia cerebri. Hiis expeditis oportet elevare cerebrum leviter ita ut non rumpatur aliquis nervus, et incipe elevare a parte anteriori et tunc statim tibi apparebunt duae carunculae similes capitibus mamillarum, et in substantia apparent similes substantiae cerebri, et ideo a medullari substantia sunt ortae, velatae subtilissimo panniculo qui dicitur pia mater, et ideo fragiles sunt satis, quia non debebant in homine extra penetrare, et hoc quia cerebrum ex odoribus confortatur et fortificatur, quia cerebrum est complexionis frigidae et humidae excedenter, odor autem, cum sit fumalis evaporatio vel non sit sine fumali evaporatione, habet exiccare et calefacere, quare remittere habet lapsum cerebri, et ideo ipsum habet iuvare. Quare natura ordinavit ut non

Page 94: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

elongaretur a cerebro, sed intra craneum remaneret in concavitate emunctorii sive colatorii narium, et per porositates narium recipiunt vapores et odores repraesentant usque ad ventriculum anteriorem [36_verso] cerebri. Postea procede, et videbis nervos duos maiores qui sint in corpore nostro, vocatos opticos, quorum origo est a substantia cerebri, et si bene procedas videbis quod continuati sunt cerebri substantiae et ventriculis anterioribus et extra panniculum piam matrem cerebri antequam craneum egrediantur coniunguntur, quia ad invicem applicantur vel quia cruciantur existentes perforati in loco cruciationis et unionis ipsorum, ut eis fiat unus locus communis ut species unius rei recepta a duobus oculis et delata per duos nervos ad veritatem redeat, ut una res non videatur duplex, sed una sicut debet. Et post cruciationem eorum egrediuntur craneum et quilibet eorum ad proprium venit oculum, cuius anothomia postea declarabitur. Post istos eleva tantum cerebrum secundum medietatem eius et videbis secundum par nervorum subtilium et durorum qui vadunt ad oculos ad movendum ipsos motu voluntario; postea est tertium par, cuius una pars vadit ad membra faciei ad dandum sensum et motum voluntarium, et alia pars eius admiscetur quarto pari. Et istud quartum par, simul cum eo quod ei admiscetur ex tertio pari, descendit inferius ad loca diaphragmatis et dat sensum membris inferioribus et visceribus, et isti veniunt ad stomachum [et ex eis oriuntur] reversivi, quorum iuvamenta dicta sunt

Page 95: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

supra. Et isti primi sunt nervi vocis communes, sicut reversivi sunt nervi proprii vocis. Postea isti nervi sunt quinti paris, qui vadunt ad os petrosum quod est in radice auris et eius foramen est per panniculum contextum ex filis horum nervorum, et sic sunt instrumentum auditus. Postea sunt nervi sexti paris subtiles qui vadunt ad palatum ad dandum sensum palato. Ultimo est septimum par nervorum, qui vadunt ad linguam ad dandum sensum gustus et motum linguae. Et ex hiis procede et eleva totum cerebrum, et tunc tibi apparebunt duo panniculi inferiores existentes supra os passilare sive basilare, quod [est] basis et fundamentum cerebri et totius capitis, et tunc eleva panniculos hos duos ab osse et in medio passilaris in directo colatorii invenies rete mirabile contextum contextura fortissima et miraculose du [37_recto] plicata vel multiplicata ex arteriis subtilissimis ad invicem contextis, quae sunt rami arteriarum apopleticarum ascendentium, et in isto reti sive in venis istius retis continetur spiritus vitalis ascendens a corde ad cerebrum ad hoc ut fiat animalis. Et quia spiritus hic melius alteratur divisus ad minima, [et tunc maxime dividitur ad minima] quando est contentus in arteriis parvissimis et subtilissimis, ideo illud rete fuit contextum ex nervulis sive arteriis minimis et subtilissimis, ut spiritus in eis contentus a cerebro faciliter alteretur et contemperetur et ad formam animalis convertatur, et ut formam perfectiorem acquirat in ventriculis cerebri, sicut sanguis in ventriculis cordis. Et haec est una ex causis quia rete

Page 96: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

mirabile fuit [contextum vel] conflatum sub cerebro, ut ponit Galienus X° de iuvamentis et in libro de utilitate pulsus, sicut est et alia causa quare membrum hoc est dignum multa custodia, quare ipsum natura locavit in loco tutissimo. Et forte hoc etiam fecit natura ut ex vaporibus ciborum et potuum condensatis a complexione cerebri et cadentibus deorsum, ut aliqua oppilatio ad tempus fieret in hoc rete mirabili, ex qua oppilatione causatur somnus. Istud rete substentant duae carnes glandosae factae principaliter ad ipsum sustentandum et [ad] replendum vacuitatem et ad substentandum duas venas ascendentes ad cerebrum et duas arterias ascendentes ad ventriculos cerebri. Post haec omnia videbis os basilare, quod durius est ceteris quia debet esse basis et fundamentum et substentamentum omnium aliorum. Quod autem debet alia substentare debet esse durum. Durum fuit etiam ut a superfluitatibus quibus submittitur non putrefiat, sed putrefactioni resistat. Istud os divisum est in ossa petrosa narium et oculorum et ossa duo lateralia quae vocantur ossa paris, et sic sunt quinque, et hoc melius discernes si decoques, tantum tamen est quod ossa narium sunt multum cavernosa porosa ut superfluitates possint descendere et vapor subiectus odori ascendere ad cerebrum. [37_verso] Postea scinde alterutrimque ossa oculorum et videbis locum oculi et colligantiam eius cum nervo optico et colligantiam eius cum nervis motus oculi. Apparet etiam locus eius, quia non est positus multum

Page 97: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

in profundo quia debet recipere species in medio existentes. Non eminet multum extra in homine ne ab exterioribus laedatur, cum eos habeat valde molles et passibiles, et ideo ad eius sive eorum tutelam in homine natura ordinavit supercilia, ut a rebus descendentibus custodiantur, et palpebras, ut a rebus occurrentibus anterius custodiantur. Ordinavit et tuberositates maxillarum ut custodiantur a rebus inferioribus ascendentibus et a latere obviantibus, sicut ab alio latere obviant nares. In oculo autem sunt VII tunicae et tres humores. Tunicas habebis dividendo oculum in duas partes plane et leviter, scilicet in anteriorem et posteriorem, et in anteriori sunt quattuor tunicae, quarum tribus continuantur et respondent tres interius, quia uni illarum, id est corneae, non continuatur aliqua in profundo sive interius. Sic ergo prima est cornea, quae dicitur cornea quia assimilatur cornui in substantia et colore quia transparens est, et fuit transparens quantum ad colorem ut nullius esset coloris, ne impediret receptionem omnis coloris. Fuit etiam substantiae solidae quia rebus exterioribus est propinquissima. Secunda est coniunctiva, quia praeter corneam exterius est coniungens et velans et cooperiens totum [oculum]. Et huic in parte posteriori sive interiori est [tertia tunica dicta] sclirotica, continuata cum ea et interius circumdans totum oculum. Postea sub coniunctiva in parte anteriori est uvea, dicta sic quia assimilatur medio folliculo grani uvae nigrae, in cuius medio versus corneam est foramen quod dicitur pupilla, facta ut species visibilis possit pervenire

Page 98: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

usque ad crystallinam et non impediatur propter obscuritatem uveae. Et causa quare non fuit totus discoopertus hac tunica uvea est triplex. Una est quia ab ea suo colore viridi, puniceo sive azuro confortat spiritum visivum, cum sint medii [38_recto] inter extremos colores. Secunda causa est quia nimis, si ipsa non esset, spiritus visivus a lumine exteriori resolveretur et dissolveretur, et ideo ut staret unitus in uno loco in directo crystallinae fuit haec tunica habens unum foramen quod pupilla nominatur, et ideo contingit quod hoc foramen dilatatur a natura vel aliter quod impeditur visus, et magis impeditur quam si constringatur a natura. Tertia causa est quia omnis species rei quae videtur pervenit ad oculum in figura pyramidali cuius basis est res fixa vel visa, et eius conus est oculus sive eius angulus est in crystallina, quare oportet quod hoc foramen sit strictum. Dicitur etiam uvea haec tunica quia continet humorem uveum generatum ad humectandum oculum et ad hoc ut sit medium intrinsecum receptivum specierum, et quia tale medium non potest esse nisi aquae vel aeris a dominio, et aer non potest ibi conservari, ideo non fuit ibi aer [sed aqua]. Item quia illuc currit spiritus visibilis aeris a dominio, et hic humor continetur in uvea ut prohibeat crystallinam appropinquare aeri exteriori et ut corneam faciat distare a crystallina, et etiam ut foramen pupillae stet dilatatum, et propterea egreditur foramen uveae et intumescit corneam, et ideo contingit quod in appropinquantibus morti, cum exiccetur hic humor,

Page 99: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quod cornea cadit et applanatur, et tunc a vulgaribus dicitur quod tunc apparet ante oculos tela, et signum est infallibile mortis. Contingit etiam propter eius exiccationem constrictio pupillae, sicut propter eius multitudinem causatur dilatatio pupillae, et iam potuisti videre notitiam passionum quae occultae sunt, quae fiunt in oculo ratione huius uveae, nisi quod restat aliquid dicere de cataracta. Cataracta autem fit quando vapor generatur aut descendit a cerebro aut ascendit a stomacho et pervenit in directo pupillae ad humorem hunc, et existens inter crystallinam et pupillam impedit receptionem specierum, et [quia] hic vapor in principio est mobilis species repraesentat cum motu. Item cum de se sit coloratus movet crystallinam secundum suum colorem, et cum species consueverint esse rei extrinsecae quae movet [38_verso] visum, iudicat virtus visiva res extrinsecas esse motas, et ideo iudicat muscas volare aut cimices vel formicas supra parietem ambulare. Postea vero hic vapor in aquam convertitur, quae condensatur et in cataractam transit confirmatam, quae si totam pupillam cooperiat prohibet omnino visum. Si autem non oppilet ex toto aut existit a latere foraminis aut in medio, si a latere diminutam videt et iudicat esse rem, si vero in medio sit iudicat rem esse perforatam, quia partem quam videre non potest iudicat esse foramen. Et ex hiis nota modum curationis cataractae confirmatae, quae fit per manualem operationem, quia non fit quia ista cataracta penitus extra extrahitur, quia antequam possit extrahi egredietur totus humor

Page 100: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

albugineus, sed hoc fit quia acus imponitur perforando corneam [longe a pupilla, et profundant oblique corneam] donec sit in directo pupillae. Postea ducunt acum ad locum cataractae vel aquae condempsatae, et tunc acum ipsam impellunt infra ad locum infimum et tunc cum fasciatione et aliis rebus prohibent ipsam reascendere, et ideo talem acum non vocant cataractae curativum, sed vocant abattere id est deprimere cataractam. Et sic apparet tibi quarta tunica quae dicitur uvea, cum ista in parte posteriori seu interiori oculi est tunica quinta quae dicitur secundina, vel quia ipsa est secunda a sclirotica vel quia secundinae assimilata. Post istas est tunica aranea circumdans crystallinam versus partem anteriorem, cui in parte posteriori continuatur tunica retina, et in medio istarum continetur humor vitreus, et in medio eius est humor crystallinus rotundus sive figurae sphaericae cum quadam planitie in parte anteriori, et hic humor est magis versus partem anteriorem quam humor vitreus in quo locatur. Et ideo hic humor factus est ad crystallinam locandum et ad ipsam nutriendum. Et ex hiis completa est anothomia oculi. [39_recto] Hiis expeditis videbis aurem positam a latere capitis quia sonus participatur a dextris et a sinistris et ante et retro et sursum et deorsum, et ideo instrumentum eius potuit locari in dextra et sinistra, non autem in parte anteriori, quia ibi erant instrumenta aliorum sensuum. Auris autem fuit figurae rotundae in homine vel circularis ut esset plurium capacissima, et cartilaginosa fuit ut esset ab alterantibus extrinsecus

Page 101: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

tuta et ut esset sonora, cuius foramen est longum, terminatum ad os petrosum in cuius concavitatibus est spiritus complantatus qui est instrumentum auditus, et eius foramina vel cavernositates cooperit panniculus subtilis contextus ex villis nervorum auditus iam supradictorum. [Et hoc est] Ossa autem alia quae infra passilare [sunt] non bene ad sensum apparent nisi ossa illa dequoquantur, sed propter peccatum dimittere consuevit. Verum est quod de mandibularum ossibus potes videre principium et finem. Incipiunt enim in commissura sive adorea quae [est] inter craneum et basilare in loco qui est in fine supercilii et frontis, et procedit versus partem posteriorem iuxta os petrosum et auriculam, terminatur autem ad dentes, quorum anothomiam supra dixi. Capite expedito divide secundum longitudinem totum corpus in duas partes, incipiens a collo usque ad caudam, et tibi primo occurrit collum factum propter pulmonem et tracheam arteriam in animalibus respirantibus, in quo sunt VII spondiles, et spondiles hae sunt graciliores et subtiliores aliis quia ab aliis debent substentari et portari. Delatum autem debet esse levius deferente. Licet autem sint subtiliores aliis foramen habent maius, quia nucha est grossior in collo quam in aliqua parte spondilium, quia ibi est principium eius, et quia sunt graciles hae spondiles fuerunt durae et firmiter continuatae ut non accidat dislogatio et laesio [39_verso] ab obviantibus extrinsecus. Post istas sunt spondiles costarum, quae sunt XII sicut sunt costae

Page 102: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

XII, VII verae et V mendosae. Postea sunt [VII] spondiles renum quae sunt quinque et sunt valde grossae et magnae, cum sint sicut fondamentum et substentamentum omnium aliarum et basis. Postea sunt spondiles alavis quae sunt in plicatura quae est a dorso usque ad caudam, et sunt tres minores praedictis quia debent continuari cum ossibus sive spondilibus caudae, quae sunt parvae. Ultimo sunt spondiles caudae. Verum est quod hic debes notare differentiam harum spondilium, quae est in foraminibus earum [per] quae transeunt paria nervorum, et diversitates etiam earum in alis sive additamentis earum sive simoniis ut nominat Avicenna. Sed hae diversitates magis sunt notae in corpore decocto vel perfecte exiccato, et ideo non cures. Sed forte alias faciam anothomiam in tali et scribam quae ad sensum videbo ut proposui a principio. In qualibet tamen spondili est nucha, quae medulla est similis substantiae cerebri, nisi quia viscosior est et solidior, facta ut ab ipsa tribuatur sensus et motus toti corpori a capite inferius, et quia orta est a cerebro diviso secundum dextrum et sinistrum, hinc est quod in superficie eius apparet filum [dividens] eam per medium secundum dextrum et sinistrum, tamen non penetrat haec divisio vel separatio secundum profundum, quia nucha est orta a parte posteriori cerebri quae non est divisa secundum profundum. Et ex hac divisione sive separatione nuchae tibi potest apparere causa quare oppilatio potest contingere in media parte nuchae, et non erit in alia parte, et ideo paralipsis potest in una parte ut in

Page 103: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

dextra et sinistra contingere et non in alia. A nucha autem a qualibet spondili oritur unum par nervorum qui vadunt ad dandum sensum et motum membris determinatis. Quae autem sint membra ad quae perveniunt nervi illi non potest bene in tali anothomia videri, sed oporteret animal liquefieri in aqua fluviali, et hoc non spectat ad praesens. Et si vis haec membra cognoscere lege in prima fen primi canonis, [40_recto] summa secunda, capitulo de anothomia nervorum ortorum a nucha; et quia spondiles sunt triginta, paria nervorum sunt triginta, et [quia] a cauda oritur unum, erunt XXXI paria. Hiis expeditis excortica brachium et pedem et incipe a brachio et excortica leviter, ut videas venas supradictas quae veniunt ad curvaturam brachii, et tunc videbis venam supradictam quae penetrat per subascellam ad brechium et procedit per domesticam partem brachii et in parte inferiori cubiti apparet, et vocatur vena basilica. Et in superiori parte cubiti est cephalica quae evacuat a capite, quae ad brachium venit supra furculam, orta a vena ascendente ad caput, ut supra dixi, et in medio istarum est unus ramus continuatus in curvatura brachii cum ambabus, et haec vocatur media quia media est, vel alio nomine vocatur communis. Quaelibet tamen earum duarum procedit ulterius usque ad manum et in silvestri parte manus apparet, et illa [quae] est inter anularem et auricularem [dicitur] seilen et correspondet basilicae, quae vero est inter pollicem et indicem dicitur salvatella et flobotomatur loco cephalicae, quae vero

Page 104: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

[est] in medio [dicitur] funis [brachii] et retinet locum communis sive basilicae. Post venas musculos multos notabis et chordas multas et magnas et grossas, quarum anothomiam perfectam in tali corpore non labores invenire, sed in corpore exiccato ad solem per triennium alias monstravi, et numerum eorum perfecte declaravi, et anothomiam talium et talium musculorum brachii et manus scripsi in lectura quam feci super primo, secundo, tertio et quarto de iuvamentis. Eleva ergo carnositatem totam usque ad ossa, et primo invenies os quod vocatur adiutorium. Verum est quod supra dorsum id est pectus a latere posteriori est spatula habens figuram spatulae ligneae [similem], quod [os] latum est inferius ut pectus et costas non impediat, strictum ut adiutorio confirmetur est superius. Et ideo in eius extremo superiori habet aliquam concavitatem superficialem ad modum concavitatis rotulae [40_verso] in qua ut revolvatur adiutorium situata est extremitas rotunda adiutorii, cuius caput primum est rotundum, locatum in pisside ossis spatulae. Postea in medio obliquat versus domesticam partem ut plicatio et amplexatio rerum sit possibilior. Extremum aliud habet quasi duas eminentias, quia duobus focilibus debet coniungi, et in medio partium eminentium habet magis supra quandam concavitatem in quam ingreditur extremitas focilis inferioris, quae facta est ad modum instrumenti hauriendi aquam, ut firmior et maior fiat coniunctio et colligantia, et ideo dislocatio raro et difficulter fit in hac iunctura, et quando fit raro

Page 105: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

est quod bene possit restaurari. Et focile inferius est longius superiori, quia convenientius est quod illud quod substentat aliud sit longius et maius eo quod substentatur. Ambo tamen conveniunt quia sunt grossiora in extremis quam in medio, quia ab extremis debent oriri ligamenta et iuncturae, et in medio debent situari musculi, et facile superius non procedit directe sicut inferius, ut sit causa plicationis manus et brachii. Post ista duo focilia est rascepta, cuius ossa fuerunt plurificata ut possit manus bene in planta eius plicari et contrahi ad continendum res fluidas et currentes. Et fuerunt ossa eius octo in duabus aciebus, in qualibet acie quattuor. Postea sunt ossa pectinis, denominata sic a forma et figura pectinis, et sic sunt quattuor quae correspondent quattuor digitis, nam pollici non correspondet aliquod os pectinis, quia pollex non est in eadem acie cum aliis digitis. Postea sunt digiti quinque, in [quorum] quocumque videbis carnem in parte domestica, ut possint complicari ad capiendum, et ex duritie ossium eorum non laedantur propter fricationem. A lateribus etiam eorum est multa caro, ut inter ipsos complicatos non accidat vacuitas aliqua. Ex parte vero silvestri non [est] tanta multitudo carnis, quia digiti non coniunguntur versus partem silvestrem. Post carnem vero sunt chordae, quarum unaquaeque propria ad propriam venit [41_recto] iuncturam, et illa quae ad superiorem venit iuncturam ingreditur per medium inferioris chordae quia equitare eam non potest ut sit tuta a nocivis, et propter hoc superior magis est profundior inferiori,

Page 106: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

quia longius habet procedere. Item non equitat eam ne tumor et ineptitudo fiat in digitis, non autem procedit ab aliquo laterum quia ossa propria debent coniungi in medio directe et non a latere. Ultimo autem devenimus ad ossa quae sunt fundamenta totius et subportantia omnia, et sunt ossa inferiora. Ante tamen quam ad ossa pervenias, excoria cutim subtilissime, ut venas duas descendentes quae ramificatae sunt a trunco venae chilis descendentis, quae quando erat in fine spondilium renum ramificabatur in duos truncos, quorum unus transibat ad tibiam dextram et alter ad sinistram, quod potest videri ad sensum, et eo modo ramificatur arteria descendens. Postea quilibet illorum truncorum ramificatur in duos ramos magnos, quorum unus directe descendit per domesticam partem tibiae usque ad digitos pedis, et haec vocatur saphena, quae propter directionem suam flobotomata evacuat a membris naturalibus et genitalibus, et ideo a matrice, renibus et testiculis et huiusmodi, et apparet supra genu et infra, super caviculam, infra in calcaneo, apparet in pectine pedis. Alius ramus obliquatur et ingreditur iuxta iuncturam sciae, et ideo vocatur sciatica, et propter obliquationem quam habet circa iuncturas flobotomata magis evacuat in passionibus iuncturarum, et apparet in omnibus supradictis locis in parte tantum silvestri. Postea eleva musculos et chordas et vide ossa: primum est os femoris, super quod fabricatae sunt spondiles dorsi et per consequens totum corpus. In parte in [41_verso]

Page 107: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

feriori habet pissidem quandam in cuius concavitate ligata est extremitas rotunda cannae coxae quae vertebrum vocatur, et ideo amborum in parte interiori est quoddam ligamentum quod alio modo potest vocari vertebrum, et quando hic vel primum resilit foras tunc necessarie est hominem claudicare, quia crus elongatur et firmari non potest, nec totum potest supportari. Necesse etiam est ut crus tabescat, quia venae quae pertranseunt inferius per oppressionis obliquationem quandoque in eo oppilantur, et licet non perfecte, et iunctura haec istorum duorum ossium vocatur scia, unde dolor eius vocatus est sciaticus. Postea videbis os quod vocatur canna coxae, quod est maius omnibus ossibus quae sint in corpore, quia debet esse substentamentum totius corporis, quod concavitatem habuit magnam ut esset leve et ut multam medullam retineret, et melius substentare potest quando non stat perpendiculariter, sed quando secundum extrema plicatum est versus domesticum et in medio plicatum est et convexum; hinc est quod non fuit rectum omnino, sed plicatum secundum modum dictum. Post ipsum in iunctura genu sunt duo focilia tibiae, versus tamen partem anteriorem, et in iunctura illa est os quod vocatur patella factum ad modum patellae ut iunctura sit fortior, facta ex ligamentis ac si per nodum fuisset ligata. Et focile maius est in domestico et grossius, quia illud maius onus habet corporis subportare, minus autem et subtilius est in parte silvestri, non perveniens ad iuncturam quia factum est tantum ut sit appodiamentum maioris. Post ista duo focilia est os

Page 108: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

cui ista continuantur per iuncturam cayb sive caviculae, nominatae ab osse illo quod cayb nominatur. Postea est os inferius quod chaab nominatur, et est os calcanei [42_recto] [nominatum] fabricatum densum et grossum, quadrangulatum ut possit bene figi et figere totum, et propter fixionem bonam, ut quando figitur cutim ad terram non atterat, natura cutim grossam calosam multam sub ipso posuit. Postea est naviculare, quod est factum ad modum naviculae, quadrangulare oblongum. Postea est rasceta pedis, quod compositum [est] ex tribus ossibus et non ex octo sicut rasceta manus, quia pes non debet ita pluribus motibus moveri ad aliquid retinendum ut manus, sed propter fixionem habet tantum tria. Postea est pecten, quod compositum est ex V, quia pollex in eadem parte est positus cum aliis. Postea sunt ossa digitorum XIIII, quia quilibet quattuor digitorum habet tria ossa et pollex habet duo, et tunc erunt ossa pedis 29. Quot autem et qui sint musculi et chordae magis potest videri in homine exiccato quam in recenti suspenso, sicut alias declaravi ad sensum quando legi librum de iuvamentis membrorum. Tamen scias quod chordae extendentes digitos [pedis] oriuntur a musculis qui sunt in tibia in parte silvestri, sed contrahentes digitos oriuntur a musculis qui sunt in planta pedis. Nam pars inferior pedis fuit carnosa multum, propterea ut pes magis figeretur et cutis ab ossibus ad terram non attereretur, et ideo in planta pedis musculi contrahentes digitos fuerunt locati, sed extendentes

Page 109: ANOTHOMIA di Mondino de’ Liuzziilmedicodifamiglia.altervista.org/alterpages/files/...sunt duae, hypocondria et ilia, et est hypocondrium dextrum ubi locatum est epar, hypocondrium

digitos non potuerunt locari nisi in parte superiori, quia pars superior debet esse excarnata ne aggravet pedem. Et hoc est huius completivum doctrinae quae est de humani corporis anothomia a Magistro Mondino artis medicinae professore dignissimo ad voluntate studentium Bononiae compillata. Amen. Explicit Anothomia Magistri Mundini.