6

Click here to load reader

Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Praeteriti documento tantum versio latina

Citation preview

Page 1: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

Ex Antonii D’Elia S.I. Latinarum litterarum historia vita et opera M. Tulli Ciceronis

Romanae eloquentiae lumen et totius Latinitatis parens, M. Tullius Cicero apud

Arpinum natus est ante diem III nonas Ianuarias anni centesimi sexti a. C.n. Admodum

puer una cum Quintio fratre Romam profectus, celeberrimos illius aetatis magistros

audivit: Archiam poetam, Mucium Scaevolam iuris peritum, Molonem Rhodium

rhetorem, philosophos Phaedrum Epicureum, Philonem principem Academiae et

Diodotum Stoicum; praeterea Licinum Crassum ac Marcum Antonium perorantes in

foro maxima delectatione frequenter auscultabat. His egregiis magistris ad eloquentiam

institutus, anno LXXXI in foro coepit versari1 et in defendendis Quintio et Sestio

Roscio Amerino, illud eloquentiae specimen dedit ut nulla causa esse quae non digna

eius patrocinio videretur. Mox in Asiam contendit, et ut infirmae valetudini consuleret

et ut Molonem quem Romae magistrum habuit, iterum audiret qui, ut ipse testatur,

«dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantes nos et superfluentes

iuvenili quadam impunitate et licentia reprimeret, et quasi extra ripas diffluentes

coërceret2».

Romam regressus, cursum honorum iniit, quem usque ad consulatum est prosecutus, in

quo, coniuratione Catilinae detecta, cum maximas laudes, tum maximam invidiam et

animi aegritudines in se convertit.3 Cum enim ipse, indicta causa, coniuratos capite

damnasset, P. Clodius, tribunus plebis, qui ei maximopere adversabatur, legem tulit ut

aqua et igne illi interdiceretur qui, iudicio ad normam iuris neglecto, civem Romanum

occidisset. Quapropter Cicero, contra quem lex lata erat, sponte Roma relicta, primum

Thessalonicam, deinde Dyrrhachium petiit, sed anno post, ab exsilio revocatus et inter

magnas populi exultationes Romam receptus omnia bona quae amiserat recuperavit.

Anno LI proconsul electus provinciam Ciliciam obtinuit ac devictis feliciter hostibus

imperatoris nomen promeruit. In Italiam revectus, eam civilibus discordiis exagitatam

et direptam invenit et, cum diu incertus aestuasset, tandem pro Pompeio stetit4. Post

devictum Pompeium, venia a Caesare impetrate, eique Urbem redeundi facultate facta,

inter umbratiles vitae parietes delituit ac philosophiae studio totum se tradidit. Post

Caesaris mortem, Romae redditus, cum in Antonium, qui rerum potiri studeret,

violentissimis orationibus que Philipphicae sunt appellatae, invectus esset, in eius

odium et invidiam incidit. In proscriptorum numerum relatus, Roma aufugit sed a

triumviri sicariis interceptus, illis ea animi fortitudine se interficiendum dedit, quam

toto suae vitae curriculo numquam ostenderat.

Cicero celeritate ingenii, elegantia sermonis, vi dicendi ac scribendi omnium

Romanorum praestantissimus, quae a natura acceperat, quae industria didicerat, quae

in re publica egerat, non facile occultabat. Fuit aliquando pusilli animi et instabilis, sed

difficillimis et corruptissimis rei publicae temporibus animi bonitate, singulari vitae

honestate ac sincero patriae amore enituit.

Cum sibi persuasisset poësim non parum eloquentiae conferre etiam carmina

temptavit. Adulescens multa excerpta ex Homero, Sophocle et Euripide, et Arati

Phaenomena et Prognostica in Latinum sermonem convertit; poëmatia Leimo vel

Melon, ad Caesarem, Marius, De suo consulatu et De temporibus suis inscripta, et alia

non pauca evulgavit, quae iniura temporis perierunt, non magna quidem litterarum

iactura, si Martiali credendum est qui Ciceronem carmina exarasse affirmat: «Musis et

Apolline nullo».

Maximo vero divinae Providentiae beneficio factum est ut huius praeclarissimi

scriptoris fere omnia opera soluta oratione exarata tempus servaverit, quae in

Ciceronis vita

Celeberrimos

magistros audivit

Primum specimen

suae eloquentiae

anno 81 pro Roscio

Reversus est in

Graeciam

Reversus patefecit

Catilinae

coniurationem

Exilium et reditus

Proconsul Ciliciae

Pompeianus

Philosophiae

studium

Philiphicae et mors

Ciceronis animus

Opera

Carmina

Opera ex Graeco

in Latinum

1 Versari in foro=causas dicere=munus iuris consulti fungi

2 Brut. XXIII

3 Primum enim Ciceronem laudibus extollerunt omnes ob tantum factum deinde multi, maxime Catilinae asseclarum, envidia

arserunt. 4 =Pompeio favit

Page 2: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

Orationes, in Opera philosophica, in Opera rhetorica et in Epistolas dividitur.

1) Orationes quas vel ad populum vel in senatum habuit, praeter viginti fragmenta, LVII

et integrae vel fere integrae adhuc exstant et in quinque temporum spatia distribuuntur:

Ad primum spectant orationes quas habuit priusquam in Graeciam profectus est,

quarum duae tantum, quas supra memoravimus, ad nos pervenerunt: pro Quinctio, in

causa herciscundae familiae, contra Hortensium, qui tunc temporis primum locum in

foro tenebat,5 et in causa capitali pro Sexto Roscio Amerino, qui falsa insimulatione

parricidio fuit accusatus.

2) Ad secundum, quod fuit ab anno LXXVI ad annum LXV, pertinent quattuor orationes

minores et septem orationes contra Verrem, quae paulo diffusius sunt dilucidandae.

Cum C. Verres, praetor in Sicilia, multa publica bona sibi arrogasset et multa delicta

perpetrasset, Siculi eum de repetundis accusarunt, suamque causam Ciceroni

defendendam commiserunt qui, quaestor ad Lilybaeum, probitate ac lenitate animi

eorum benevolentiam sibi conciliaverat. Hoc honorifico munere, libenti animo

suscepto, maxima alacritate Cicero perfunctus est. Divinatione in Caecilium ante

iudicium habita, qua ius litis instituendae, a Caecilio impugnatum, sibi vindicavit ut ad

testimonia sibi viam aperiret, omnia sua argumenta in prima actione eo animo exposuit

ut deinde de singulis actionibus singillatim ageret, in qua ea animi concitatione in

Verrem invexit eoque acumine eius crimina detegit ut Verres, ne audita quidem

sententia, in voluntarium exilium contenderit. Cicero vero, qui maxima industria et

diligentia immensam accusationum congeriem in illum collegerat, actionem secundam,

quae quinque orationibus constabat, scripsit sed non recitavit, in qua quidquid

molestiarum et improbitatum Verres in Siculos patraverat vividis coloribus depingit.

Ex his valde probatur oratio De signis, ex qua antiqua opera, politissima arte exstructa

quae in Sicilia erant, dignoscimus quaeque a Verre direpta fuerunt.

3) Ad tertium, quo curriculum civilis eloquentiae inivit, pertinent XLV orationes quas ab

anno LVI ad annum LIX ad populum vel in senatu habuit. Inter ipsas eminent

praesertim: De imperio Pompeii sive pro lege Manilia, qua magna contentione animi et

multis argumentis, imperium belli contra regem Mithriadem Pompeio tradendum esse

contendit; quattuor Catilinariae, quae non solum eius summam eloquentiae vim et

admirabilem disserendi artem sed et studium rei publicae et in patriam amorem

dilucide ostendunt; pro Archia poëta, qua suum antiquum magistrum ab iis defendit

qui eum civem Romanum esse negabant, maximisque laudibus exornat.

4) Ad quartum, quod extenditur ab anno LVII ad annum LI, orationes spectant quas

Romae habuit a reditu ab exsilio usque ad proconsulatum in Cilicia, quarum tantum

XIII ad nos pervenerunt. Ex his illae praecipuae sunt, qua pro re familiari recuperanda

pronuntiavit: Post reditum in Senatu, Post reditum ad Quirites, De domo sua, De

haruspicum responso. Prima e secunda gratias senatui et populo egit et quae in re

publica administranda egerat ab inimicorum accusatione defendit, tertia dirutam sibi

domum denuo aedificandam magna contentione affirmat, quarta vero hauruspicum

responsa in Clodium retorquet. Pro Caelio, qua, cum Clodiae tribuni sororis, vitam

vehementer insectetur, quantum ab antiqua dignitate et ab integerrimis partum moribus

Romanos discessisse ostendit. In idem tempus incidit oratio pro Milone quae,

communi omnium sententia, praeclarissima inter praeclaras Ciceronis habetur, sed

longe differt ab ea qua eum in foro defendit.

5) Ad quintum orationes pertinent quas recitavit ab anno XLVI ad annum XLIII. Post

victoriam a Caesare in Pompeium partam, Cicero in perpetuum silere statuerat, sed

Orationes in

quinque spatia

distribuuntur

Orationes in

Verrem

Pro lege Manilia

Catilinariae

Pro Archia

Orationes post

reditum

Pro Caelio

Pro Milone

5 Scilicet praeclarissimus erat omnium iuris consultuum

Page 3: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

victores clementia, antiqua consuetudine et rei publicae amor, post quinque annos, a

domestia pace et otio ad fori contentiones eum revocarunt. Cum enim in M. Claudium

Marcellum, qui in civili bello partes Pompeii secutus erat, eandem clementiam, quam

ipse expertus erat, vidisset, tanta admiratione percussus est ut, ad antiquam palaestram

revectus, illam pro Marcello orationem dixerit, qua et amici et sui ipsius nomine, pro

acceptis beneficiis multas gratias dictatori egerit. Qua oratione, antiguo animo recepto,

etiam pro Ligario et pro rege Deiotaro, qui eodem crimine tenebantur, eadem ratione

peroravit. At, Caesare interempto, cum Antonius populi libertatem opprimeret et rei

publicae ruinam moliretur, illas quattuordecim orationes habuit, quae Philippicae sunt

appellatae.

In omnibus eius orationibus omnia, quae in optimo oratore desiderare possumus, facile

deprehendimus. Praeditus hilari et nobili ore, potenti voce, omnium oculos et animos

etiam initio dicendi in se convertebat; tanta vero in eo erat dexteritas minima quaeque

extollendi, ut a gravibus rebus ad iocos et sales, ad argutias et ludibria, facile

digrederetur. Bona igitur, quae plurima et eximia a natura acceperat, eo rhetoricae et

philosophiae studio ac longo scribendi et dicendi exercitio enutrivit et auxit ut non

solum praestantissimus omnium Romanorum orator sed lumen eloquentiae, communi

omnium sententia habeatur.

Quamquam Cicero in causis defendendis et in publicis officiis perfungendis fere totam

vitam suam absumsit, quantum otii temporum iniquitas ei tribuit ad recolendas et

explanandas illas disciplinas, quas puer didicerat et fori usus auxerat, impendit. Multa

igitur opera evulgavit, quorum quaedam praecepta de arte dicendi tradunt, quaedam

Graecorum philosophorum disciplinas illustrant.

Opera rhetorica septem scripsit in quibus omnia quae vero oratori necessaria sunt

ostendit.

1) De oratore libri III, in hoc genere praestantissimum et concinnitate sermonis

maximum Ciceronis opus. In primo officia oratoris et quae necessaria sint ad verum

oratorem instituendum exponit; in secundo quae ab oratore excogitanda et quo ordine

digerenda sint; in tertio quae elocutio sint necessaria et quibus lenociniis exornanda sit.

Inter alios claros oratores M. Antonium el Licinium Crassum disputantes inducit: M.

Antonius contendit tantum naturae dona et exercitium, Crassus contra, in cuius

sententiam Cicero discedere videtur, etiam studia philosophiae, historiae et rhetoricae

oratori necessaria esse affirmat.

2) Orator ad M. Brutum. Ut quae in superiore opera docuerat fusius explanaret, hoc aliud

opus evulgavit. In illo enim praecepta verae eloquentiae et rationes quibus eam

cosequimur tradit; in hoc vero imaginem perfecti oratoris exhibet ut ipse verbis

significat: «Nulla praecepta ponimus neque enim id suscepimus sed excellentis

eloquentiae speciem et formam adumbravimus; nec quibus rebus ea paretur

exponemus sed qualis nobis esse videatur6». Praeterea de variis eloquentiae scholis

disserit et dum Rhodianam, quam ipse sequitur, dilaudat illos severe improbat qui

Atticam Rhodianae anteponebant.

3) Brutus vel de claris oratoribus. Praeceptis traditis et perfecti oratoris imagine

constituta, illud praeclarissimum opus adiunxit ex quo solum Romanos oratores qui

ante Ciceronem fuerunt dignoscimus. Notitias plerumque ab antiquis annalium

scriptores sumit, ita tamen ut optimus investigator et acutus criticus appareat; nec

tantum notitias exquirit sed quid in unoquoque probandum, quid improbandum sit

diiudicat. M. Brutus et Atticus loquentes inducuntur ea quidem mente ut etiam

improbentur qui scholae Atticae adhaererent.

4) His accedunt quattuor alia opera rhetorica quae, cum sermonis elegantia et disserendi

rationes a prioribus differant, minora dicta sunt: De optimo genere oratorum, brevis

Pro Marcello

Pro Ligario, Pro

rege Deiotaro

Philippicae

De suae

eloquentiae

Opera rhetorica

De oratore

Orator ad Brutum

Brutus

De optimo genere

6 Orat. XLIII

Page 4: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

disputatio, quam Cicero orationibus Demosthenis et Aeschinis pro corona, in Latinum

sermonem ab ipso translatis, praemiserat ut scholae Atticae sectatoribus ostenderet

etiam inter Atticos oratores esse, qui Rhodianae eloquentiae accederent. De inventione

rhetorica, breve opus in duos libros distributum quod, iuvenilibus annis ex scholae

commentariolis compositum, postea repudiavit. De partitione oratoria: ipse Cicero

cum filio disserens inducitur, cui ipsum interroganti omnia praecepta de arte dicendi

breviter et summatim explanat. Topica doctrinam Aristotelis de locis, unde argumenta

oratori sunt eruenda, complectuntur.

Romani utpote qui ingenio et instituto ad rerum usum procliviorem essent, per longum

spatium diuturna observatione magis quam studio litterarum sapientiam prosecuti sunt.

Tantum hac aetate philosophia exculta est praesertim Ciceronis opera qui, adhibitis

oratoriis luminibus, non solum fere omnem Graecorum sapientiam explanavit set etiam

eius elegantiam et copiam luculentissime expressit. Sed in hac re illud praecipue est

admiratione dignum quod philosophico sermone litteras Latinas ditavit, eaque peritia et

arte, ut nihil perfectius desiderari possit.

Platonem imitatus, omnia sua opera philosophica in disputatione et dialogo conscripsit

et dividuntur in maiora et minora. Maiorum operum quaedam de re publica

administranda agunt, quaedam de moribus, quaedam denique praecepta tradunt. Inter

prima recensensentur:

Opera maiora

1) De re publica administranda

De re publica. Sex libris constabat: in primo tria genera civitatis distinguebantur, prout

summa rerum erat apud regem vel apud optimates vel apud populum, quibus quartum

accedebat, quod conflatum ex tribus primis, omnium prestantisimum est; in secundo

affirmabatur Romanam rem publicam, quae omnibus illis bonis, quae in aliis

deprehendantur, gauderet, non ab uno unaque aetate constitutam esse sed a a multis

multosque per annos suam vitam et formam repetere; in tertio de iustitia disceptabatur

sine qua nulla civitas neque regi neque intacta permanere potest; in quarto et quinto ut

ex fragmentis colligi potest, agebatur de moralibus et civilibus institutionibus quae in

Romana re publica vigebant ac de virtutibus quibus ornandi sunt qui rem publicam

moderantur; tandem in sexto de causis quibus res publicae evertantur ac de rebus ad

religionem spectantibus ut postremos tamquam mirificum exordium, Scipionis somnum

narrat, in quo doctrina de animi immortalitate exponitur et ostenditur quanta

beatitudine in caelo fruituri sint, qui optime de patria meriti sint.

Exstant duo primi libri anno MDCCCXXII ab Angelo Mai, Pontificis Romani insigni

purpurato, reperti et alia fragmenta quorum praecipuum est somnium Scipionis a

Macrobio nobis servatum ut, quae antiqui de mortuis sentirent optime cum Christianis

doctrinis congruere ostenderet.

De legibus libri sex, quorum ad nos tantum primi tres pervenerunt. In his leges

recensentur, quae ad rem publicam regendam necessariae sunt, in quibus legibus

condendis tria elementa requiruntur: philosophicum, civile et iudiciale. In primo libro

elato stilo ostendit esse legem universam, supremam, immutabilem, a qua naturae ius

emanat; in aliis de aliis legibus religiosis et civilibus ac de magistratuum officiis agit.

Inter opera quae praecepta tradunt:

2) Opera quae praecepta tradunt

Academica priora in duos libros et Academica posteriora in quattuor libros distributa.

In istis Tullius retractat et corrigit quod pertractaverat in illis. Cum tantum fragmenta

ad nos pervenerint utraque aliquo modo inter se illustrantur et integrantur. In his

Academiae scholae, quam aliis anteponit, philosophos recenset ac doctrinam de

cognitione explanat.

3) Opera de moribus

De finibus bonorum et malorum, libri quinque, in quibus maximo acumine disserit

quid de summo bono et summo malo Epicurei, Stoici et Peripatetici senserint. In primo

oratorum

De inventione

De partitione

oratoria

Opera

philosophica

De re publica

Somnum

Scipionis

De legibus

Accademica

De finibus

Page 5: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

exponit et in secundo confutat doctrinam Epicuri, in tertio verisimiliorem probat

Stoicorum doctrinam, in quarto eam plene congruere cum Academicis, in quinto fusius

agit de Academicorum ac Peripateticorum doctrina.

Tusculanae disputationes, quas in Tusculano habitas simulat, quinque libris constat. In

primis quattuor Stoicorum placita de contemnenda morte, de tolerando dolore, de

aegritudine lenienda et de reliquis animi perturbationibus moderandis exponit; in libro

quinto tantum virtutem hominem beatum efficere posse docet. Maxima delectatione

hoc opere Cicero lectorem afficit cum de re pergratissima atque nitidissimo stilo et

pereleganti sermone disputet.

Cato maior de senectute, opus a Platone et a Xenophonte maxima ex parte derivatum

non magis elegantia sermonis quam nitore disputationis elucet. In ipso Cato senex,

Laelius et Scipio Africanus de senectute disputantes inducuntur qui eam et ab

accusationibus quae contra ipsam moveri solent defendunt et non modo omnium

aetatum eam auctoritate et dignitate honoratissimam esse et haberi sed ipsa

adulescentia animosiorem et fortiorem esse contendunt, dummodo bonis adulescentiae

fundamentis sit instituta.

Laelius de amicitia magnam affinitatem cum opere De senectute habet cum Cicero

materiam, a Theophrasto deductam, eadem perspicuitate et elegantia illustret. In eo

Laelium eiusque generos disputantes inducit, qui originem et naturam amicitiae

exponunt et media quibus sustentetur et officia quae eam comitentur exquirunt.

De officiis, philosophorum stoicorum, Panetii et Posidonii doctrinam secutus, filio

Marco, cui hoc opus mittit, tribus libris moralia praecepta tradit. In ipsis quae inter

honestum et utile intersint docet, neque usquam utile cum honesto pugnare posse

ostendit.

Opera minora

Operum minorum haec quattuor numerantur quorum tria priora de rebus divinis agunt:

De natura deorum libri tres, in quibus quid antiqui philosophi de divinitate senserint

disserit. Ceteris doctrinis anteponitur doctrina Academicorum utpote quae rationi

magis congrua sit.

De divinatione. Continet Stoicorum doctrinam de hac re quam Cicero irridet et

exprobat.

De fato, quo Stoicorum sententiam diluit qui fato omnia regi putant. Docet dein

potestatem inesse hominibus quidquid agere velint id libere ex voluntate posse, ad ea

quae nolint nullo modo intrinsece cogi.

Paradoxa continent sex Stoicorum sententias quae, licet sint verae, a communi tamen

opinione non probantur.

His accedebant etiam haec alia opera quae ad nos non pervenerunt: De gloria, quod

ipse Cicero saepe memorat, De virtutibus, operi De officiis annexum, De Auguriis,

quod recensebatur inter opera quae ad divinitatem spectant, Hortensius, in laudem et

studium philosophiae exaratum, Consolatio, quo acerrimum dolorem quem in filiae

morte ceperat lenire conatur.

De laude quam, omnium sententia, maximam Cicero est consecutus in explananda et

evulganda Graecorum philosophica doctrina, parvam partem sibi adscribit; dicit enim;

«ἀπόγραφα sunt, minore labore fiunt, verba tantum affero, de quibus abundo7».

Attamen neque transcripta neque ab aliis hausta dicenda sunt ea in quibus tantam

partem sui ingenui impressit quaeque miro eloquio illustravit.

Quamplurimas epistulas non solum de rebus privatis sed etiam de rebus publicis

scripsit Cicero; multas vero tempus nobis abstulit. Exstant adhuc nongentae epistulae

quarum circa centum alii Ciceroni scripserunt, quae a Tirone liberto collectae, in

Tusculanae

disputationes

De senectute

De amicitia

De officiis

De natura deorum

De divinatione

De fato

Paradoxa

Epistulae

7 Epist. Ad Att. XII, 52

Page 6: Vita et opera M. Tulli Ciceronis latina tantum

quattuor partes sunt distinctae: Epistulae ad familiares, pro diversitate personarum ad

quas missae sunt vel a quibus sunt acceptae in XVI libros digestae. Epistularum ad T.

Pomponium Atticum libri XVI, quas Cicero scripsit ad amicum suum T. Pomponium

Atticum qui tunc temporis litteris et virtutibus maxime eminebat. Epistularum ad

Quintium fratrem libri III. Constat XXIX epistulis quarum praestantissima est prima,

qua fratri in Asia propraetori, iustitiam commendat. Epistularum ad Brutum (dubiae

fidei).

Quantae utilitati nobis sint hae epistulae deducere possumus ex Cornelio Nepote qui

haec scribit: «eas qui legat non multum desiderat historiam contextam eorum

temporum8». Multa profecto quae illis calamitosissimis temporibus in re publica

Romana acciderint, nos ab epistolis Ciceronis cognoscimus qui tantam partem in rebus

gerendis habuit; neque tempora tantum sed et bonum animum et vitia tanti viri

discimus ex ipsis. Magni momenti sunt etiam cum forma longe distent a ceteris

operibus Ciceronis. In his enim non docta eruditio, non forma elegans reperitur sed

simplicitas et natura, quae in sermone valent, forma varia e locuples, cum multa

Tullius a Graeco sermone mutuetur quae omnia venustatem Latini sermonis augent et

Ciceronis in dicendo virtutem eiusque versatile ingenium clarius ostendunt.

8 Vita Attici XVI