View
224
Download
2
Embed Size (px)
Citation preview
Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne?
Minime!, id non bene videtur…
Qua enim re?
Nescio. Iterum audire vellem…
Pars negotians primae partis putabitur pars
negotians primae partis…
Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians
primae partis…
Primam partem tantumNum de negotiante parte primae partis?
Ohe, nunciam melius audiri videtur…
Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam.
, Partem modo primae partis
negotiantem partem tractantem…
Optime! Nimis longus videtur!
Quid nunc restat?
Plus quam dimidium metrum adhuc!!
Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem
primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus
potius contractum!
Qua de re?Secundae enim partes nunquam prosperae
factae sunt!Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo
etiam, eius arbiter tunsus est!!
Plane enim hoc displicet!
Legitur nunc partem negotiantem secundae partis secundae partis negotiantem partem putatum iri…
Heus, audi! Quid impedit ne prima pars
secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat?
Satis verborum! Contractum iterum
scindamus, si audes!
Optime ita!
Aliter sentio: minime id placet!
Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne
deleamus!! Seca!!
Quodcumque sit id mihi displicet!!
Quid tibi displiceat?
Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum
redditura!!
Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest
Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne
meum tibi sufficit?Nequaquam, ut facile cogitari possit!!
Duas ergo alias clausulas adimamus!!
Nolo!!
Nonne vis?
Minime!!
Pars negotians nonae partis …
Non!! Etiam non!!
Audi, amice: qua re fit ut contractus meus
minor quam tuus sit?
Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis…
Pars negotians octavae partis …
Quoquo modo sit, una atque eadem sententia sumus,
nonne?Ita ergo!
Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis
fiat!
At scribere nescio: tibi dicam oblitus
sum…
Minime refert, nam stilographicus calamus
atramento caret…Sed contractus factus
est, nonne?
At nescio utrum…
Ecce flos! Pulchra lite
eum adeptus es, trunce!!
Festina lente: quid hac in linea
legi possit?
Hoc contractu, minimus qui sit,
cogimur, nonne?
Procul dubio!!
Res ita se habet: hic contractus, unius aut
ambarum negotiantium partium amentia plane
reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet.
Hahahahaha!! Tuane sententia
medicamenta sumenda nobis?
Minimi momenti res: de communi omnibus in contractibus clausula
agitur…
Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur…