111
1 PROVERBIA LATINA IVXTA PROFESSORIS MEISSNER PHRASEOLOGIAM COLLECTA NVNC LATINE, OPE LEXICI FORCELLINIANI, EXPLICATA. José Antonio Rojas Carrera

Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Proverbia Latina, quae juxta Gallicam editionem Phraseologiae Meissnerianae apparent, per ipsam linguam Latinam, ope lexici Forcelliniani, exponere atque explanare pro viribus contendi. Spes mihi est fore ut tibi, cui Latinitas cordi sit, magno sit usui atque oblectamento!

Citation preview

Page 1: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

1

PROVERBIA LATINA

IVXTA PROFESSORIS

MEISSNER

PHRASEOLOGIAM

COLLECTA

NVNC LATINE,

OPE LEXICI FORCELLINIANI,

EXPLICATA.

José Antonio Rojas Carrera [email protected]

Page 2: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

2

PRAEFATIO ad lectorem

AVD QVIDEM MINIMI ESSE MOMENTI LINGVAE LATINAE CVLTORI, LECTOR BENEVOLE, PROVERBIIS PROPRIISQVE INGENVI AC MERACI SERMONIS ROMANI LOCVTIONIBVS OPERAM DARE, QVO

MELIVS ILLVM PVRIOREM SERMONEM CALLERE POSSIT, MIHI OMNINO PERSVASVM EST. NEQVE DESPICIENDAM ESSE VETERVM AVCTORVM ATQVE LEXICI FORCELLINIANI ALIVSVE LEXICI, IMPRIMIS LATINE EXPLANATI, ASSIDVAM SEDVLAMQVE LECTIONEM. QVAE QVIDEM OMNIA QVO MVLTO MELIVS LECTORIS ANIMO INFIGANTVR, OPPORTVNVM DVCO NON MEIS, SED DE LINGVA LITTERISQVE LATINIS OPTIME MERITI VIRI, NOMINE ANTONII BACCI, SAPIENTIORIBVS VERBIS PROFERRE, QVI QVIDEM HAEC, IN EPISTVLA ANNO MCMXLIII AD ALVMNVM DATA, LECTV DIGNISSIMA SCRIPSERAT:

H

"PROCVL DVBIO OPORTET AVREVM LATII SERMONEM CALLERE; QVOD NEMO PROFECTO POTEST, NISI SVMMOS LATINITATIS AVCTORES ITA SEDVLO DILIGENTERQVE PERLEGERIT, VT IISDEM PLANE FVERIT FAMILIARIS FACTVS. ID SI FECERIS, NON DIFFICILIS, NON IN ANGVSTIIS HAESITANS, NON INSITICIIS INFECTA VOCIBVS, SED GERMANA, SED TERES, SED TORNATA, EX MENTE, EX ORE, EX CALAMO TIBI FLVET ORATIO. AC NON MEDIOCRI ETIAM AVXILIO FORE EXPERIERIS OPTIMVM LEXICON, FORCELLINIANVM PRAESERTIM, NOCTVRNA VERSARE MANV, VERSARE DIVRNA”.

QVIBVS QVIDEM ANTONII BACCI VERBIS MONITVS, ATQVE OPTIMI PROFESSORIS ØRBERGII RATIONE LATINE DOCENDI FRETVS, PROVERBIA LATINA A CAROLO PASCAL COLLECTA, QVI ILLIVS MEISSNERI, EGREGII LATINITATIS CVLTORIS, PHRASEOLOGICVM AVXIT OPVS, LATINE TANTVM, LEXICI FORCELLINIANI OPE, EXPONERE ATQVE EXPLANARE CONSTITVI.

QVOD AD OPVSCVLVM CONCINNANDVM VSVS SVM HISCE EDITIONIBVS:

- Phraséologie Latine par C. Meissner, traduite de l’Allemand et augmentée de l’indication de la source des passages cités et d’une liste de proverbes latins, par Charles Pascal, ancien élève de l’Université de Paris, professeur agrégé de Grammaire au Lycée Janson de Sailly. Cinquième édition. Paris. Librairie C. Klincksieck. 1942

- Lexicon totius Latinitatis, ab Aegidio Forcellini, Seminarii Patavini alumno, lucubratum; deinde a Josepho Furlanetto, ejusdem seminarii alumno, emendatum et auctum; nunc vero curantibus Francisco Corradini et Josepho Perin, Seminarii Patavini item alumnis, emendatius et auctius melioremque in formam redactum, secunda impressio anastatice confecta quartae editionis aa. 1864-

Page 3: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

3

1926 Patavii typis mandatae cum appendicibus quibus aucta est prima anastatica impressio a. 1940 edita.

CETERVM, SCIAS OPORTET, SPECTATE LECTOR, HOC IN OPVSCVLO NON OMNIA INESSE PROVERBIA, QVAE QVIDEM APVD FORCELLINIVM LEGERE POTVERIS, SED EA IMPRIMIS QVAE IN APPENDICE OPERIS MEISSNERIANI A CAROLO ILLO PASCAL LVCVBRATO LECTORI PRAEBENTVR. ATTAMEN, QVIBVSDAM SVB PROVERBIIS A CAROLO PASCAL COLLECTIS, QVAE APVD FORCELLINIVM REPERIEBAM, NONNVLLA QVAEDAM AB IPSO FORCELLINIO IN LEXICO SVO PROPOSITA, QVAE QVIDEM MIHI ILLA INQVIRENTI OCCVRRERENT, HVIC OPVSCVLO SPONTE MEA ADDERE STATVI. QVAEDAM TAMEN PROVERBIA, QVAE IN OPERE MEISSNERIANO LEGVNTUR, APVD FORCELLINIVM A ME NON SVNT REPERTA. QVAM QVIDEM LACVNAM EXPLERE CONTENDI MEIS IPSE VERBIS PROVERBIVM LATINE, PRO MODVLO MEO, EXPLANANDO. SIQVA VERO A TEMETIPSO, LECTOR SPECTABILIS, APVD FORCELLINIVM REPPERERIS, QVAE MIHI EXCIDERINT, EA OMNIA ADDERE LICET HVIC OPVSCVLO. ERRORIBVS DENIQVE MEIS, QVALESCVMQVE SVNT, ALBVM CALCVLVM ADIECERIS OBSECRO, MIHIQVE SEMPER, QVIPPE QVI HVMANVS SIM, ERRANTI, QVA ES HVMANITATE, IGNOSCAS ATQVE OPITVLERIS PRECOR QVAESOQVE. VALE.

Page 4: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

4

JOSEPHVS ANTONIVS ROJAS CARRERA

1. Acta agimus, quod vetāmur vetere proverbiō:

2. Ab aciā et acū mihi omnia exposuit:

Page 5: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

5

3. Per aequa, per inīqua:

Quibuscumque modis. Quōvis pacto. Quālibet ratiōne.

4. Ille in aere meō est:

5. Age, si quid agis:

6. Lupo agnum eripere postulant:

7. Albis dentibus deridere aliquem:

Page 6: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

6

8. Albus an ater sit ignoras:

9. Alba avis:

10. Gallinae filius albae:

11. Si modo tu errōri nostrō album calculum adieceris:

Page 7: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

7

12. Alea iacta est:

13. Fertilior seges est aliēnīs semper in agrīs:

14. Aliēna vitia in oculis habēmus, ā tergō nostra sunt:

Page 8: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

8

15. Verum illud verbum est: omnes sibi malle melius esse quam alteri:Verum est omnem hominem potius suo commodo quam alterius prospicere…

16. Si vis amāri, ama:

Ne ab alio petas quod ei non praestiteris…

17. Verae amicitiae sempiternae sunt:

Verus amicus semper et quibuscumque temporibus amicus erit.

18. Verum est verbum quod memorātur: ubi amīcī esse ibīdem opes:

Qui sōlus sine amicīs necessariīsve est, is certe opibus et auxiliīs caret

19. Certe, hercle, veterrumus homini optumus est amicus:

Cum enim tempore verae amicitiae probentur et periclitentur, qui temporis decursu amicus esse pergit verus amicus idemque optimus est…

20. Anguilla est, elabitur:

21. Cane peius et angue vitabit:

Page 9: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

9

22. Superstitiones anīles:

23. Uno in saltū aprōs capiam duōs:

24. Fundamenta tamquam in aquā pōnere:

Page 10: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

10

25. Evax, aspersisti aquam!:

26. Neque aqua aquae usquam similius est!:

27. In hac causā mihi aqua haeret:

28. Tui Catulli plenus sacculus est araneārum:

29. Arāre litus:

Page 11: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

11

30. Aliēnum fundum arāre, incultum familiārem deserere:

Omnem curam diligentiamque in aliōrum negotiis ponere, neglectis vero propriis

31. Anus ad armillum redit:

32. Cito rumpes arcum, semper si tensum habueris:

33. Quam quisque norit artem, in hac se exerceat:

Page 12: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

12

hoc proverbium cum alio fortasse conferri potest quod est “ne sutor supra crepidam”…

34. Arcem facere ex cloaca:Hoc est, modum excedere; rem quampiam verbīs nimium extollere

35. Quod non opus est, asse carum est:

36. Ipse mihi asciam in crus impēgi:

Page 13: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

13

37. Scio me asinum germānum fuisse:

38. Qui asinum non potest, stratum caedit:

39. Montes auri pollicēri:

Page 14: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

14

40. Sic itur ad astra:

41. Vellunt tibi barbam lascīvī puerī:

42. Cum basī illum suā metīris:

43. Si pace frui volumus, bellum gerendum est:

Si vis pacem, para bellum.

44. Clitellae bovi sunt impositae; planē non est nostrum onus:

Page 15: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

15

45. Quod in buccam venerit, scribito:

46. Homo bulla est:

47. Optat ephippia bos, piger optat arāre caballus:

48. Apparet id quidem etiam caeco. / Caecīs hoc, ut aiunt, satis clārum est:

Page 16: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

16

49. Ut si caecus iter monstrāre velit:

vid. supra

50. Aliquid emere caecā diē. [contrarium: oculatā diē vendere]:

51. In caelō sum:

laetissimus ac felicissimus sum

52. Quid si nunc caelum ruat?:

Page 17: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

17

53. Toto, ut aiunt, caelō errāre:

54. Narrātis quod nec ad caelum nec ad terram pertinet:

Prorsus de alia re agitis, quae non pertinet ad haec de quibus agendum est.

55. Calcitrāre contra acumina:

Page 18: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

18

56. Ad calendas Graecas solvere:

57. Caligāre in sole:

Page 19: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

19

58. Calcem impingere alicui rei:

59. Extra calcem, quod dicitur, decurrere:

60. Oleum addere camīnō:

61. Candida de nigrīs et de candentibus atra facere; nigrum in candida vertere:

Page 20: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

20

62. Venātum ducere invītas canes:

63. Canis canīnam non ēst:

Ii qui idem munus profitentur sese invicem protegunt.

64. A cane non magnō saepe tenētur aper:

65. Canis timidus vehementius latrat quam mordet:

66. Minime, sis, inquit, cantherium in fossam (s.e. demiseris), quae vox in rusticum inde proverbium tradita est:

Page 21: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

21

67. Cantilēnam eandem canis:

68. Fronte capillātā, post est occasio calva:

Quod nunc agere potes, noli in aliud tempus differre.

69. De lanā caprīnā rixāri:

Page 22: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

22

70. Prius iungentur caprae lupīs quam… nihil ad hoc proverbium explanandum iuxta Forcellinium inveni, sed manifestum est tale proverbium de re impossibili agere.

71. Nec caput, nec pedes habēre:

Ceterum, nisi animus me fallit, juxta ipsum Meissnerum, id proverbium significat rem valde confusam.

72. Apertō capite īre: hoc est, nihil occultāre:

73. Carbōnem, ut aiunt, pro thesaurō invenimus:

Page 23: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

23

74. Caudam trahere:

75. Cenā comessā venīre:

76. Quin tu alium quaeras cui centōnes sarcias?

77. Certa amittimus, dum incerta petimus.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen per se facile intellegi potest.

78. Cineri nunc medicīna datur:

Page 24: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

24

79. Non omnes, qui habent citharam, sunt citharoedī:

80. Claudus, quemadmodum aiunt, pilam:

81. Clavō clavum eicere:

Page 25: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

25

82.Trabali clavo, quemadmodum dicitur, figere beneficium: vid. supra, alteram lemmatis partem.

83. Clipeum post vulnera sumere:

84. Clivo sudāmus in imō.

Page 26: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

26

85.Vicistis cochleam tarditudine: tardiores cochleā estis!

86. Conscientia mille testes:

87. Consuetudine quasi alteram natūram effici:

88. Non cuivis homini contigit adire Corinthum:

Paucissimi tantum felicissimi vel fortunatissimi sunt…

Page 27: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

27

89. Cornīcum oculos configere / hic, hercule, cornīci oculum, ut dicitur:

90. Re vera ludis de aliēno corio [contr. “de corio suo ludere”]:

Page 28: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

28

91. Nābis sine cortice:

92. Levior cortice:

93. Dat veniam corvis, vexat censūra columbas:

94. Libenter homines quod volunt, credunt:

Page 29: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

29

95. Ne sutor supra crepidam:

96. Non pluris refert, quasi imbrem in cribrum ingeras:

97. Et tamen illi surgēbant cristae:

Page 30: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

30

98. Nos cucurbitae caput non habēmus, ut pro te moriāmur:

99. Cubitum nullum procedere:

Alium proverbium de cubito, apud Forcellinium:

100. Fugit improbus ac me sub cultrō linquit.

Page 31: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

31

101. Currentem hortari, adhortari, incitāre, instigāre:

102. Ego te intus et in cute novi:

103. Cutem curāre:

Page 32: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

32

104. Illa tanquam cycnēa fuit divīni hominis vox.

105. Duo parietes de eādem fideliā dealbāre:

Page 33: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

33

106. Animam debēre:

107. Quod dedit, recēpit.

De eo dicitur qui id habet quod merētur.

108. Delingere salem apud aliquem:

Page 34: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

34

109. De caelō demitti, delabi:

110. Nescit quot digitōs habeat in manū:

De eo dicitur qui nihil prorsus sciat.

111. Ne digitum quidem, alicuius rei causā, porrigere:

112. Nullum est iam dictum, quod non sit dictum prius.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen satis dilucide per se intellegitur.

113. Dictum, factum:

Page 35: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

35

114. Dimidium facti, qui coepit, habet:

Incipere enim dimidium est. Cum saepius mororiores simus ad aliquid auspicandum, sufficit tamen rem audacter aggredi ut securi atque cursim progrediamur.

115. Tamdiu discendum est, si proverbio credimus, quamdiu vivis:

Semper aliquid novi discendum est, usque ad finem vitae.

116. In pertūsum ingerimus dicta dolium:

Page 36: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

36

117. Non omnibus dormiō:

118. Dormīre in utramvis aurem / dormīre in aurem dextram:

Page 37: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

37

119. Verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse ut amicitiae munus explētum sit:

Multa quidem temporis decursu unā experīri necesse esse ad amicitiam confirmandam corroborandamque.

120. Verba facit emortuo:

Oleum operamque perdit

121. Virīs equīsque, ut dicitur, decertandum est:

Page 38: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

38

122. In mediā luce errāre:

Hoc est tanquam caligāre in sōle.

Errāre,

Page 39: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

39

123. Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum:

124. Suae quisque fortūnae faber:

Aliud proverbium quod fortasse propius huic accedit est ut sementem feceris, ita metes

125. Perfricāre faciem:

Page 40: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

40

126. Trium nummōrum causā sub falas subīre: De iis dicitur qui gravissima subeunt pericula pro minima mercēde.

Page 41: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

41

127. Fallacia alia aliam trudit:

Terentius Afer usus est hac locutione:

128. Cum fueris nostrae farīnae:

129. Ducunt volentem fata, nolentem trahunt:

130. Crescere tanquam favum:

131. Quem cum Catulus nuper audisset, fenum alios aiebat esse oportere:

Page 42: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

42

132. Fenum habet in cornu, longe fuge:

133. Sine ullīs, ut dicitur, feriīs:

134. Prius undīs flamma, ut ait poeta nescioquis:

Page 43: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

43

135. Unda dabit flammās, et dabit ignis aquās:

Vid. supra

136. Simul flāre sorbēreque haud factū facile est:

137. Excitāre fluctūs in simpulō:

Page 44: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

44

138. fortes fortūna adiuvat / fortēs fortūna:

139. Sed, ut mones, frēnum momordi:

obdurāre, perferre, atque resistere significat (apud Meissnerum legitur)

140. frons occipitiō prior:

Page 45: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

45

141. Semper flamma fumo proxima est.

142. vendere fumum / fumōs.

Page 46: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

46

143. Duci de fumo, ut ajunt, in flammam:

144. Vertere omne in fumum et cinerem:

145. Funem ducere (contr. ‘funem sequi’):

Page 47: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

47

146. Ex harenā funem facere:

147. Natūram expellas furcā, tamen usque recurret:

148. Necesse habent cum insanientibus furere: (Petr, Satyr. 3)

149. Hās (litterās) quidem gallīna scripsit.

Page 48: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

48

150. Gallus in suō sterquiliniō plurimum potest.

151. Sub gallī cantum: prīmō mane

152. Genuinum in aliquō frangere.

153. Gloria vitūtem tanquam umbra sequitur (Cic. Tusc. 1, 45, 109) Gloria umbra virtūtis est, etiam invītam comitabitur (Sen. Ep., 79, 13)

154. Tranquillō, ut aiunt, quilibet gubernātor est.

155. Gubernāre ex terrā:

Page 49: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

49

156. Gutta cavat lapidem, consumitur ānulus usū:

157. Miserum istud verbum: “habuisse et nihil habēre”:

Nil, fateor, de hoc proverbio apud Forcellinium repperi. Quod tamen proverbium per se sat perspicue explanatur, quod praeterea redolet mihi sermonem qui seritur inter collocutores qui, in primo Ciceronis Tusculanarum Disputationum libro de morte, an malum sit, disputant.

158. Aureō hamō piscāri:

159. Harēnae mandāre semina:

160. Hastās abjicere:

Page 50: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

50

161. Sed nimium properas et adhuc tua messis in herbā est:

162. Cuiusvis hominis est errāre: errāre humānum est.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, cum fere in ore omnium diu versatum sit atque vulgatissimum, per se sat perspicue intellegi potest.

163. Quot homines, tot sententiae:

Page 51: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

51

164. Ut homines sunt, ita mōrem geras:

165. Ignis aurum probat, miseria fortes viros:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, ut mea fert opinio, per se sat perspicue intellegi potest.

166. Illōtīs manibus / illōtīs pedibus:

Page 52: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

52

167. Eandem incūdem diem noctemque tundere:

168. Est hoc commūne vitium magnis liberisque civitatibus ut invidia gloriae comes sit.

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, meā quidem sententiā, per se sat perspicue intellegi potest.

169. Ira furor brevis est:

Page 53: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

53

170. Ex quo illud: summum ius, summa iniuria factum est iam tritum sermōne proverbium.

171. Labor omnia vicit improbus: (Verg. Georg. 1, 145)

Si enim virīs equīsque, hoc est, omnibus viribus enīsi erimus ut ad certum finem perveniāmus, omnia a nobis obstacula paulātim superabuntur.

172. Iucundī actī labōres:

Profectō iucundum est a laboribus iam actis liberāri et quieti se dare.

173. Hinc illae lacrimae / inde irae et lacrimae:

Page 54: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

54

174. Prīmīs, ut dicitur, labrīs gustāre aliquid / prīmīs, ut dicitur, labrīs attingere aliquid:

175. Lac gallinaceum:

176. Lacūnar spectāre:

Page 55: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

55

177. Lepide meō me ludō lamberas:

178. Nunc cursū lampada tibi trado:

Page 56: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

56

179. Dii lanātōs pedes habent / dii laneōs pedes habent:

Page 57: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

57

180. Laterem lavāre:

181. Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit:

182. Latīne loqui:

Page 58: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

58

183. Latere tecto abscedere:

Quibus ex verbis colligi potest, una cum Meissnero, “latere tecto abscedere” sibi velle tutum discedere, hoc est, sine periculo.

184. Laureolam in mustaceo quaerere:

Page 59: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

59

Carōlus verō Pascal auctor est id proverbium significare gloriam nullis expensis frustra petere.

185. Ligna ferre in silvam:

186. Prospicere tantum et a limine salutāre:

187. Linquere promissa procellae:

Hoc est, polliceri sine fide, vana promissa facere.

188. Litigāre cum ventīs:

Page 60: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

60

189. Harēnas in litus fundere:

190. De Varrōne loquebāmur: lupus in fabulā; venit enim ad me:

191. Lupum auribus tenēre:

Page 61: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

61

192. Ovem lupo committere:

Quod etiam dicitur “lupos apud ovēs linquere custōdes” vel “cedere ovīle lupō”.

193. Cautus enim metuit foveam lupus:

194. In luto haerēre, esse, haesitāre, iacēre:

Page 62: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

62

195. Minima de malis (eligenda):

196. Male parta male dilabuntur:

197. Ab ōvō usque ad māla:

Page 63: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

63

198. Sed heus, tu, manum de tabulā (sc. tolle):

199. An nescis longās regibus esse manūs?

200. Fateor; manūs vobis do:

Page 64: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

64

201. Cur compressīs, quod aiunt, manibus sedeas?

202. In flammam, flammās, in mare fundis aquās:

Page 65: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

65

203. Maria montesque pollicēri:

204. Nullīs adminiculīs, sed, ut dicitur, Marte nostrō:

205. Sat agis tanquam mus in matellā:

Page 66: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

66

206. Cum capiti medēri debeam, reduviam curo:

207. Sermo melle dulcior:

208. Mihi mel videor lingere:

209. Mendācem memorem esse oportet:

Page 67: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

67

210. Unā mercēde duās rēs assequi:

211. Messēs suās urere:

Quod est sibi ipsi nocēre

212. Ut sementem feceris, ita et metes:

213. Sibi quisque ruri metit:

Unusquisque enim ad suum ipse commodum prospicit

214. Mihi istic nec seritur nec metitur:

Page 68: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

68

215. Cum fidem alicuius laudant, dignum esse dicunt, quīcum in tenebrīs mices:

216. Sus Minervam docet:

217. Rusticus sapiens crassaque Minerva:

Page 69: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

69

218. Agamus igitur, pingui, ut aiunt, Minerva:

vid. supra

219. Invītā Minervā, ut aiunt, id est, adversante et repugnante natūrā:

220. Quid tandem est, cur caelum ac terras misceant:

Page 70: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

70

221. Quis caelum terrīs non misceat et mare caelō:

Vid. suprā

222. Modiō nummōs metīri:

223. Metīri se quemque suō modulō ac pede verum est:

Page 71: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

71

224. Parturiunt montes, nascētur ridiculus mus:

225. Verba fiunt mortuō:

226. Cum mula peperit:

227. Mulgēre hircōs:

Page 72: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

72

228. Naufragium in portū facere:

Est tamquam in imō clivō sudāre.

229. Ego in portū navigo:

230. Navibus et quadrigis petimus bene vivere:

231. Navem mortuō applicāre:

232. Ubicumque es, in eādem navī es:

Page 73: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

73

233. Id fuit nenia ludo:

234. Vivat vel Nestora totum: (i.e. totam Nestoris aetatem vivere toto pectore optare)

Proverbialis locutio qua longum, immo longissimum aevum, audienti nos amice exoptamus.

235. Sic vos non vobis nidificātis, aves:

dici enim videtur de iis qui non sibi sed aliorum emolumento laborant atque operantur.

236. In scirpō nodum quaeris:

237. Apud novercam queri:

Page 74: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

74

238. Nuces relinquere:

239. E nuce nucleum qui ēsse vult, frangit nucem:

240. Nux cassa:

241. In occipitiō quoque habet oculōs, pessima:

242. Et operam et oleum perdere:

Page 75: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

75

243. Sic (Socrates) disserēbat, qualis homo ipse esset, talem esse eius orationem:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen per se explicatur.

244. Saepe audīvi inter ōs et offam multa intervenīre posse:

Quod quidem proverbium aliter dici potest: inter calicem et ōs multa cadunt

245. Ossa ac pellis tōtus est:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen per se explicatur.

246. Iam placidum quasi ovem reddo:

Page 76: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

76

247. Non ovum tam simile ovo:

248. Tibique Pactolus fluat:

Horatius proverbialiter in Epod. Od. 15. v. 19. ut significāret hoc: “utinam divitiīs abundes!”

249. Paenulam alicui scindere:

250. Tunica propior palliō est:

Page 77: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

77

251. Papulās observātis aliēnās obsitī plurimīs ulceribus:

252. Pares vetere proverbiō cum paribus facillime congregantur:

253. Utrōsque parietes linere:

Page 78: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

78

254. Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet:

Etenim, periculum instat imminetque nobis, cum res adversae eum afficiunt quocum aliquo modo conjuncti sumus.

Quod quidem proverbium fortasse aliquo pacto conferri potest cum illo: “flamma fumo proxima est”.

255. Non sum dignus prae te ut figam palum in parietem:

256. Sera parsimonia in fundō est:

257. Et, quod aiunt, pedibus in sententiam vado:

Page 79: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

79

258. In pelle propria esse / in pelliculā se tenēre suā:

259. Piscāri in aere:

260. Tibi mecum in eodem est pistrino vivendum:

Page 80: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

80

Hoc est, tibi mecum enixe laborandum est.

261. Perii, plaustrum perculi:

262. Eōdem poculō bibere:

263. Inter caesa et porrecta, ut aiunt:

Page 81: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

81

264. Dignus es porcōs pascere:

De iis dicitur qui adeo minima sollertia sint ut nullum officium diligenter servare nullumve munus praebere queant.

265. Porta itineri longissima:

266. His tempestatibus es prope sōlus in portū:

Hisce temporibus solus es qui nullum periculum subire debeas.

Page 82: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

82

267. Praeterita mutāre non possumus:

Non enim possumus mutare ea quae ante nos fuerunt atque iam acta sunt.

268. Prora et puppis mihi, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi:

269. Ego apros occīdo, sed alter utitur pulpamento:

270. Sulcōs in pulvere ducere:

271. Tu aquam a pumice postulas:

Page 83: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

83

272. Pumiceōs oculōs habeō:

273. Nulli, nisi ex alterius iniuriā, quaestus est:

Nemo enim lucrum facere potest, nisi alterius detrimento vel damno.

274. Huius sermo haud cinerem quaeritat:

275. Ut quimus, aiunt, quando ut volumus non licet:

Page 84: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

84

276. Inflat sē tanquam rāna:

277. Qui fuit rana, nunc est rex:

278. Mihi res ad rastros redit:

279. Et quidem omnia praeclara rara:

Rarus enim,

unde illud

280. Non contīs et remulcō, sed velificatione plenā:

Page 85: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

85

281. remīs velīsque / ventīs remīs / velis remisque / remigiō velōque festināre et fugere:

Manibus pedibusque, omni nisu atque contentione...

282. Suus rex regīnae placet:

Unumquemque studium suum tenet

283. Quicquid delīrant reges plectuntur Achīvī:

284. Ē rivō flumina magna facere:

285. Inter vepres rōsae nascuntur:

Page 86: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

86

286. Diruit, aedificat, mūtat quadrāta rotundīs:

287. Inter sacrum saxumque stāre:

288. Non semper Saturnalia erunt:

289. Satis diu hoc iam saxum vorso:

Page 87: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

87

290. Mutuum scabere:

En aliud proverbium quod apud Forcellinium neque apud Meissnerum reperitur sub voce quae est “mulus”:

291. Scopas dissolvere:

Page 88: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

88

292. Ille homo habet equum Seianum:

Gellius - Noctes Atticae

Liber III

IX – De equo Seiano:

... proverbium de hominibus calamitosis ortum est: "Ille homo habet equum Seianum".

293. Duābus sellīs sedēre:

Page 89: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

89

294. Qui sibi semitam non sapiunt, alteri monstrant viam:

Quod quidem proverbium de iīs dicitur qui stultē aliōs docēre contendant, cum tamen ipsī rei prorsus ignārī sint, vel etiam magis ignorantes, quam quos docēre videantur.

295. Serō sapiunt (sc. Troiani):

296. Quī solem, ut aiunt, nec occidentem umquam vidērunt, nec orientem:

De iīs dictum proverbium qui praeposterē agant et omnia confundant.

297. Nondum omnium diērum sol occidit:

Page 90: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

90

298. In sole lucernam adhibēre:

299. Sol omnibus lucet: (Petronius, 100)

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen per se explicatur.

300. Quodcumque in solum venit / loquor, quod in solum, ut dicitur:

Page 91: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

91

301. Tamquam truncus atque stipes:

302. Surdō narrāre fabulam / praecepta vana surdis auribus canere / narrāre asellō fabellam surdō:

Page 92: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

92

303. Quod sursum est, deorsum faciunt:

304. Posse taurum tollere, qui vitulum sustulerit:

305. Rem tetigisti acū:

306. Tempori serviendum est:

Page 93: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

93

307. Non iam teruncii faciunt:

308. Quo semel est imbūta recens, servabit odōrem testa diu:

Amphora enim diu servābit odōrem, quo semel imbūta fuerit.

Hoc enim proverbio significatur, ut mea fert opinio, rerum vestigia diu perdurare dummodo aptus sit locus ubi vestigia facta sint.

309. Hic apud nōs confregisti tesseram:

310. Apertīs, ut aiunt, tibiīs:

Page 94: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

94

311. Tragoediās agere in nugīs:

312. Ab hac (regulā) mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere / transversum unguem non oportet discedere:

313. Inde rem ad triariōs rediisse, cum laborētur, proverbiō increbuit:

Page 95: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

95

314. Non homo triobolī:

315. Intus, intus, inquam, est equus Troianus; a quō numquam me consule, dormientes opprimēmini:

316. Umbram suam metuit:

Page 96: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

96

317. Certum est mihi, quasi umbra, quoquo ibis tu, te persequi:

318. Usque ex unguiculīs:

319. Praesta te eum qui mihi a tenerīs unguiculīs es cognitus:

Page 97: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

97

320. Fonteius ad unguem factus homo:

321. Ab īmīs unguibus ad verticem summum:

322. Nec transversum unguem, quod aiunt, a stilō (sc. recēde). Is enim est dicendi opifex:

Page 98: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

98

323. Totō corpore atque omnibus ungulīs, ut dicitur:

324. Unum cum nōris, omnēs nōris: (Ter. Phormio, 265)

325. Qui non fuit ōrātor unus ex multīs:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperiQui fuit non mediocris orator, sed potius egregius

326. Edēbat tribus ursīs quod satis esset:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen, ni fallor, significat: Maximam nimiamque cibi copiam edere valēbat

327. Sincērum est, nisi vas, quodcumque infundis, acescit:

Page 99: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

99

hoc est: nisi vas purum fuerit, omne quod infuderis, acre fiet...Quo quidem proverbiō Horatius hoc significāre vidētur: quamquam vinum optimae notae est, in vase sordidō acescit.

328. Contraxi vela:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, nisi animus me fallit, hoc significat:Manus dō; hastās abieci...

329. Iubeas unā operā me piscāri in aere, venāri autem rete iaculo in mediō marī:

330. Verba in ventōs dare / ventīs loqui / profundere verba ventīs:

331. Ventīs tradere rem:

Page 100: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

100

332. Ventō vivere:

333. Cum ventō litigāre:

334. Venter praecepta non audit:

Hoc proverbium apud Forcellinium non repperi, quod tamen, nisi animus me fallit, significat hoc:

Praecepta tantummodo ad voluntatem rationalem spectant, neque ad animī motūs, neque ad corporis appetitūs.

335. Tria verba non potest iungere:

336. Vervēcum in patriā:

Page 101: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

101

337. Vere prius flores, aestū numerābis aristās:

338. Nescis quid vesper serus vehat / quid vesper ferat, incertum est:

339. De vesperi alicuius cenāre:

vid. infrā

340. De vesperi suō vivere:

Page 102: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

102

341. Totā erras viā:

342. Hic vigilans somniat:

343. Vigilans dormit:

vide suprā

344. An tu me in viōlā putābas aut in rosā dicere?:

Page 103: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

103

345. Tu viperam sub alā nutricas:

346. Inde illa maximi medicōrum exclamatio: vitam esse brevem, longam artem:

Hoc enim proverbiō quod apud Forcellinium non repperi, significatur vitae tempus esse breve, cum tamen diu perque amplissimum temporis spatium nobis incumbendum sit in multas disciplinas percallendas quō sollertius atque sapientius in vitā agāmus.

347. Vituperāre caelum:

348. Vitiīs nēmo sine nascitur:

Neque hoc proverbium apud Forcellinium repperi, quod tamen haec sibi velle mihi videtur: nemo enim perfectis absolutisque viribus integerrimisque corporis animique facultatibus natūrā praeditus est, neque ullum inveneris nullo morum vitio affectum.

349. Vivere militāre est:

Page 104: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

104

350. Profectō enim vita vigilia est:

vid. suprā

351. Secum esse, secumque, ut dicitur, vivere:

352. Neque id ad vivum resecō:

353. Meus est: hamum vorat:

Page 105: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

105

354. Astūtam vapidō servās in pectore vulpem:

355. Vulpēs iungere:

356. Vulpes pilum mutat, non mōres:

357. Tam facile vinces quam pirum comest vulpes:

358. Saepe condita lupōrum fīunt rapīnae vulpium:

N.B. Hoc proverbium non in Phraseologia Latina Meissneriana legitur, sed in lexico Forcelliniano, infra proverbium quod modo suprā descriptum est.

Page 106: Proverbia Latina per ipsam linguam Latinam explicata

106

359. Cuperem vultum vidērem tuum, cum haec leges: Cic. Att. 4, 17, 4

Apud Forcellinium sub voce q.e. vultus haec, inter alia, leguntur, quibus facilius illam Ciceronis sententiam intellegere poterimus: