3
1 ORIGINES ELEGIAE ROMANAE 1) Quid scriptores Romani de elegia Romana dicunt? 2) Cur Quintilianus “elegia quoque Graecos prouocamus” dixit? 3) Cur Diomedes mentionem Ouidii non facit? 4) Quis fuit Cornelius Gallus? 5) Cum de ‘Caesare’ fit mentio, agiturne de Iulio Caesare an de Octavio? 6) Suntne in textu Galli fragmenta unius elegiae an quinque elegiarum? 7) Imitanturne scriptores Romani elegiarum poetas Graecos? 8) Quibus scribendi generibus est Elegia Romana adiuncta? I. QVINT. inst. X 1,93: Elegia quoque Graecos prouocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime uidetur auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. Ouidius utroque lasciuior, sicut durior Gallus. II. DIOM. GLK I 484: Elegia est carmen conpositum hexametro uersu pentametroque alternis in uicem positis, ut Diuitias alius fuluo sibi conserat auro et teneat culti iugera multa soli. Quod genus carminis praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus et Gallus imitati Graecos Callimachum et Euphoriona. Elegia autem dicta siue par¦ tÕ eâ lšgein toÝj teqneîtaj (fere enim defunctorum laudes hoc carmine conprehendebantur), siue ¢pÕ toà ™lšou, id est miseratione, quod qr»nouj Graeci uel ™lee‹a isto metro scriptitauerunt. Cui opinioni consentire uidetur Horatius, cum ad Albium Tibullum elegiarum actorem scribens ab ea quam diximus miseratione elegos miserabiles dicit hoc modo, neu miserabiles decantes elegos. Apud Romanos autem id carmen quod cum lamentatione extremum atque ultimum mortuo accinitur nenia dicitur par¦ tÕ ne…aton id est œscaton unde et in chordis extremus neruus appellatus est n»th. Nam et elegia extrema mortuo accinebatur sic uti nenia, ideoque ab eodem elegia uidetur tractum cognominari, quod mortuis uel morituris ascribitur nouissimum. III. HOR. ars 75-8: versibus inpariter iunctis querimonia primum, post etiam inclusa est voti sententia compos; quis tamen exiguos elegos emiserit auctor, grammatici certant et adhuc sub iudice lis est IV. OV. trist. IV 10,51-4: Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae. successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi; quartus ab his serie temporis ipse fui.

Origines elegiae romanae

Embed Size (px)

DESCRIPTION

De origine elegiae romanae grammaticis romanis auctoribus

Citation preview

1

ORIGINES ELEGIAE ROMANAE

1) Quid scriptores Romani de elegia Romana dicunt?

2) Cur Quintilianus “elegia quoque Graecos prouocamus” dixit?

3) Cur Diomedes mentionem Ouidii non facit?

4) Quis fuit Cornelius Gallus?

5) Cum de ‘Caesare’ fit mentio, agiturne de Iulio Caesare an de Octavio?

6) Suntne in textu Galli fragmenta unius elegiae an quinque elegiarum?

7) Imitanturne scriptores Romani elegiarum poetas Graecos?

8) Quibus scribendi generibus est Elegia Romana adiuncta?

I. QVINT. inst. X 1,93:

Elegia quoque Graecos prouocamus, cuius mihi tersus atque elegans maxime

uidetur auctor Tibullus. Sunt qui Propertium malint. Ouidius utroque lasciuior, sicut

durior Gallus.

II. DIOM. GLK I 484:

Elegia est carmen conpositum hexametro uersu pentametroque alternis in uicem

positis, ut

Diuitias alius fuluo sibi conserat auro

et teneat culti iugera multa soli.

Quod genus carminis praecipue scripserunt apud Romanos Propertius et Tibullus et

Gallus imitati Graecos Callimachum et Euphoriona. Elegia autem dicta siue par¦ tÕ eâ

lšgein toÝj teqneîtaj (fere enim defunctorum laudes hoc carmine

conprehendebantur), siue ¢pÕ toà ™lšou, id est miseratione, quod qr»noujGraeci uel

™lee‹a isto metro scriptitauerunt. Cui opinioni consentire uidetur Horatius, cum ad

Albium Tibullum elegiarum actorem scribens ab ea quam diximus miseratione elegos

miserabiles dicit hoc modo,

neu miserabiles

decantes elegos.

Apud Romanos autem id carmen quod cum lamentatione extremum atque ultimum

mortuo accinitur nenia dicitur par¦ tÕ ne…aton id est œscaton unde et in chordis

extremus neruus appellatus est n»th. Nam et elegia extrema mortuo accinebatur sic uti

nenia, ideoque ab eodem elegia uidetur tractum cognominari, quod mortuis uel

morituris ascribitur nouissimum.

III. HOR. ars 75-8:

versibus inpariter iunctis querimonia primum,

post etiam inclusa est voti sententia compos;

quis tamen exiguos elegos emiserit auctor,

grammatici certant et adhuc sub iudice lis est

IV. OV. trist. IV 10,51-4:

Vergilium vidi tantum, nec avara Tibullo

tempus amicitiae fata dedere meae.

successor fuit hic tibi, Galle, Propertius illi;

quartus ab his serie temporis ipse fui.

2

V. SERV. ecl. X 1:

Gallus, ante omnes primus Aegypti praefectus, fuit poeta eximius; nam et

Euphorionem, ut supra diximus, transtulit in Latinum sermonem, et amorum suorum de

Cytheride scripsit libros quattuor. Hic primo in amicitiis Augusti Caesaris fuit: postea

cum venisset in suspicionem, quod contra eum coniuraret, occisus est. Fuit autem

amicus Vergilii adeo, ut quartus Georgicorum a medio usque ad finem eius laudes

teneret: quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutavit. Hic autem Gallus

amavit Cytheridem meretricem, libertam Volumnii, quae, eo spreto, Antonium euntem

ad Gallias est secuta: propter quod dolorem Galli nunc videtur consolari Vergilius.

VI. GALL. frag. I:

uno tellus diuidit amne duas

VII. GALL. elegia in papyro QASR IBRIM reperta:

tristia equi ia cori tua.

Fata mihi, Caesar, tum erunt mea dulcia, quom tu

maxima omanae p ars eri<s> historiae

postque tuum reditum multorum templa deorum

fixa legam spolieis deivitiora tueis.

a dem fecerunt c [ar]mina Musae

q e p ssem domina deicere digna mea.

ur i m ti i, non ego, sce

ato, iudice te vereor.

ria

[

[

[

[

Qui [

[

VIII. VAL. AEDITUO, epigram. 1-4:

Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,

quid mi abs te quaeram, verba labris abeunt,

per pectus manat subito <subido> mihi sudor:

sic tacitus, subidus, dum pudeo, pereo.

3

ELEGIA (W. A. Bouguereau, 1899) TERPSICHORE