Upload
others
View
3
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
1
2
Les 4 Caesar over vreemde volkeren
1 De Britten
Ex his omnibus longe sunt humanissimi, qui Cantium incolunt, quae regio
est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque
sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit
5 colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; capilloque sunt
promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.
Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum
fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur
liberi, quo primum virgo quaeque deducta est. 5.14
2 De Galliërs
Twee klassen bewoners
In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore,
genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil
audet per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut
magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in
5 servitutem dicant; nobilibus in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in
servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.
3
De Druïden
Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones
interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa
concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus
10 controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum
facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem
decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus
eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est
gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum
15 habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex
contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque
honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus, qui
summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut, si qui ex reliquis
excellit dignitate, succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum
20 adlegitur. Nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo
anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur,
considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent,
conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent.
4
Leer en positie van de Druïden
Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse
25 existimatur, et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque
illo discendi causa proficiscuntur.
Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt;
militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem.
Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et
30 a parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum
ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent.
Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus,
publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de
causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint
35 neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere
plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac
memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas,
sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem
excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque
40 eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de
deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
5
Ridders
Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit
(quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi
iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur, atque
45 eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se
ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
Mensenoffers
Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam
causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque
versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent
50 administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis
nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari
arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia.
Alii immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus
membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma
55 exanimantur homines. Supplicia eorum, qui in furto aut in latrocinio aut
aliqua noxia sint comprehensi, gratiora dis immortalibus esse arbitrantur;
sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia
descendunt.
6
Verering van de goden
Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc
60 omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem,
hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur.
Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere,
quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere,
Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium
65 caelestium tenere, Martem bella regere.
Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea, quae bello ceperint, plerumque
devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in
unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos
tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut neglecta
70 quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet,
gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus
proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum
sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant
75 ut noctem dies subsequatur.
7
Ouders en kinderen, man en vrouw
In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos,
nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire
non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris
adsistere turpe ducunt.
80 Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis
bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae
coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad
eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in
uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum pater
85 familiae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et,
de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum
quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis
excruciatas interficiunt.
Begrafenisrituelen
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque, quae
90 vivis cordi fuisse arbitrantur, in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo
supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat,
iustis funeribus confectis una cremabantur. 6.13-19
8
3 De Germanen
Godsdienst en dagelijks leven
Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent,
qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum numero eos
solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et
Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt.
5 Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvis5
labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt,
maximam inter suos ferunt laudem: hoc alii staturam, alii vires nervosque
confirmari putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse
in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue
10 in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur
magna corporis parte nuda. (...)
9
Germanen tegenover Galliërs
Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella
inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum
colonias mitterent. Itaque ea, quae fertilissima Germaniae sunt, loca circum
15 Hercyniam silvam – quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam
esse video, quam illi Orcyniam appellant – Volcae Tectosages occupaverunt
atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet
summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quod in
eadem inopia, egestate, patientia, qua Germani permanent, eodem victu
20 et cultu corporis utuntur; Gallis autem provinciarum propinquitas et
transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur,
paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis, ne se quidem ipsi
cum illis virtute comparant. 6.21;24
10
Les 7 Ik Caesar
1 Caesar besluit naar Brittannië over te steken
Exigua parte aestatis reliqua
Caesar,
etsi in his locis,
quod omnis Gallia ad septentriones vergit,
5 maturae sunt hiemes,
tamen in Britanniam proficisci contendit,
quod omnibus fere bellis Gallicis hostibus nostris inde subministrata
auxilia intellegebat
et,
10 si tempus anni ad bellum gerendum deficeret,
tamen magno sibi usui fore arbitrabatur,
si modo insulam adisset,
genus hominum perspexisset,
loca, portus, aditus cognovisset.
15 Quae omnia fere Gallis erant incognita.
Neque enim temere praeter mercatores illo adiit quisquam,
neque iis ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones,
quae sunt contra Gallias,
notum est.
20 Itaque evocatis ad se undique mercatoribus,
11
neque quanta esset insulae magnitudo
neque quae aut quantae nationes incolerent
neque quem usum belli haberent
aut quibus institutis uterentur
25 neque qui essent ad maiorum navium multitudinem idonei portus,
reperire poterat.
Voorbereidingen
Ad haec cognoscenda, priusquam periculum faceret, idoneum esse arbitratus
Gaium Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat, ut exploratis
omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus copiis in
30 Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus.
Huc naves undique ex finitimis regionibus et, quam superiore aestate ad
Veneticum bellum effecerat, classem iubet convenire.
De Britten zenden gezanten
Interim consilio eius cognito
et per mercatores perlato ad Britannos
35 a compluribus eius insulae civitatibus ad eum legati veniunt,
qui polliceantur obsides dare
atque imperio populi Romani obtemperare.
Quibus auditis
liberaliter pollicitus hortatusque,
12
40 ut in ea sententia permanerent,
eos domum remittit
et cum iis una Commium,
quem ipse
Atrebatibus superatis
45 regem ibi constituerat,
cuius ét virtutem ét consilium probabat,
et quem sibi fidelem esse arbitrabatur,
cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur,
mittit.
50 Huic imperat, quas possit, adeat civitates horteturque ut populi Romani
fidem sequantur, seque celeriter eo venturum nuntiet.
Volusenus perspectis regionibus omnibus, quantum ei facultatis dari
potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, quinto die
ad Caesarem revertitur, quaeque ibi perspexisset, renuntiat. (...)
13
De Britten wachten Caesar op
55 His constitutis rebus nactus idoneam ad navigandum tempestatem tertia
fere vigilia naves solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et
naves conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset
administratum, ipse hora diei circiter quarta cum primis navibus Britanniam
attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas
60 conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montium angustiis mare
continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc ad
egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves
eo convenirent, ad horam nonam in ancoris exspectavit.
Interim legatis tribunisque militum convocatis, et quae ex Voluseno
65 cognovisset et quae fieri vellet, ostendit monuitque, ut rei militaris ratio
maximeque ut maritimae res postularent, ut quae celerem atque instabilem
motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur.
His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo
et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus,
70 aperto ac plano litore naves constituit.
14
Problemen voor de Romeinen
At barbari consilio Romanorum cognito, praemisso equitatu et essedariis,
quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti
nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas summa difficultas,
quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant,
75 militibus autem ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere
armorum pressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus
consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido aut
paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis notissimis locis
audacter tela conicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus nostri
80 perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti non eadem alacritate
ac studio, quo in pedestribus uti proeliis consuerant, utebantur.
Caesar neemt maatregelen
Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris
inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis
navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde
85 fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac summoveri iussit. Quae res
magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato
genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem
rettulerunt.
15
Moedig optreden van een adelaardrager
At nostris militibus cunctantibus maxime propter altitudinem maris, qui
90 decimae legionis aquilam ferebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter
eveniret, ‘Desilite’ inquit ‘commilitones, nisi vultis aquilam hostibus
prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.’
Hoc cum magna voce dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam
ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur,
95 universi ex navi desiluerunt. Hos item ex proximis navibus cum
conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.
De Britten geven zich over
Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines
servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius
alia ex navi, quibuscumque signis occurrerat, se adgregabat, magnopere
100 perturbabantur. Hostes vero notis omnibus vadis, ubi ex litore aliquos
singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos
adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in
universos tela coniciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas
longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et
105 quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in arido
constiterunt, suis omnibus consecutis in hostes impetum fecerunt atque eos
in fugam dederunt, neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum
tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam
16
fortunam Caesari defuit. De bello Gallico 4.20-26
2 Vluchten of blijven?
Cicero Attico sal.
Subito consilium cepi, ut, ante quam luceret, exirem, ne qui conspectus fieret
aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. De reliquo neque hercule, quid
agam, nec, quid acturus sim, scio: ita sum perturbatus temeritate nostri
5 amentissimi consilii. Tibi vero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto?
Gnaeus noster quid consilii ceperit capiatve, nescio adhuc, in oppidis
coartatus et stupens. Omnes, si in Italia consistat, erimus una; sin cedet,
consilii res est. Adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute.
Tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit. ad Att. 7.10
17
3 Wat is Pompeius van plan?
Cicero Attico sal.
Quaeso, quid est hoc? Aut quid agitur? Mihi enim tenebrae sunt. ‘Cingulum’
inquis ‘nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.’
Utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? O hominem
5 amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam tou kalou viderit!
Atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. Ubi est autem dignitas, nisi
ubi honestas? Honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio,
occupare urbes civium, quo facilior sit aditus ad patriam, chreoon apokopas,
phugadoon kathodous, sescenta alia scelera moliri, ten theoon megisten hooste echein
10 tyrannida? (...)
Redeamus ad nostrum. Per fortunas, quale tibi consilium Pompeii videtur?
Hoc quaero, quod urbem reliquerit: ego enim aporoo. Tum nihil absurdius.
Urbem tu relinquas? Ergo idem, si Galli venirent? ‘Non est’ inquit ‘in
parietibus res publica.’ At in aris et focis. (...)
15 Fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. Quid quaeris? Alia
causa facta est. Nihil iam concedendum putant Caesari. (...) ad Att. 7.11.1-4
18
4 Komt Pompeius Corfinium te hulp?
Cicero Attico sal.
Unum restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subveniat.
‘At nemo dubitat, quin subsidio venturus sit.’ Ego non puto. ‘Deseret
igitur talem civem et eos, quos una scis esse, cum habeat praesertim xx
5 ipse cohortes, xxx Domitius?’ Nisi omnia me fallunt, deseret. Incredibiliter
pertimuit. Nihil spectat, nisi fugam, cui tu – video enim, quid sentias – me
comitem putas debere esse. Ego vero quem fugiam, habeo, quem sequar, non
habeo. (...) ad Att. 8.7.1
5 Wat een schande!
Cicero Attico sal.
O rem turpem et ea re miseram! Sic enim sentio id demum – aut potius id
solum – esse miserum, quod turpe sit. Aluerat Caesarem, eundem repente
timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat,
5 urbem reliquerat, Picenum amiserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in
Graeciam, omnes nos aprosphonetous expertes sui tanti tam inusitati consilii
relinquebat. (...) ad Att. 8.8.1
19
Verdieping 4 – Sallustius schrijft een open brief aan Caesar
Quodsi tecum patria atque parentes possent loqui, scilicet haec tibi dicerent:
‘O Caesar, nos te genuimus fortissimi viri, in optima urbe, decus
praesidiumque nobis, hostibus terrorem. Quae multis laboribus et periculis
ceperamus, ea tibi nascenti cum anima simul tradidimus, patriam maximam
5 in terris, domum familiamque in patria clarissimam; praeterea bonas artes,
honestas divitias, postremo omnia honestamenta pacis et praemia belli. Pro
iis amplissimis beneficiis non flagitium a te neque malum facinus petimus,
sed uti libertatem eversam restituas. Qua re patrata profecto per gentes omnes
fama virtutis tuae volitabit.’ (...)
Sallustius, Epistula ad Caesarem de re publica 2.13.1-4
20
6 Suetonius: De moord op Caesar
Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius,
qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit
renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam
adprehendit; deinde clamantem: ‘ista quidem vis est!’ alter e Cascis aversum
5 vulnerat paulum infra iugulum. Caesar Cascae brachium arreptum graphio5
traiecit conatusque prosilire alio vulnere tardatus est; utque animadvertit
undique se strictis pugionibus peti, toga caput obvolvit, simul sinistra manu
sinum ad ima crura deduxit, quo honestius caderet etiam inferiore corporis
parte velata. Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad
10 primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto
irruenti dixisse: ‘kai su teknon’.
Exanimis diffugientibus cunctis aliquamdiu iacuit, donec lecticae
impositum, dependente brachio, tres servoli domum rettulerunt. Nec in tot
vulneribus, ut Antistius medicus existimabat, letale ullum repertum est, nisi
15 quod secundo loco in pectore acceperat.
Suetonius, Vitae Caesarum 1.82