4

Click here to load reader

Il sentimento di Virgilio

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Il sentimento del tempo nell'età di AugustoBrani di Virgilio, tratti dalle Georgiche e dall'Eneidescaricate e stampate entro il 26 gennaio 2011, oh alunni della IVCp

Citation preview

Page 1: Il sentimento di Virgilio

IL SENTIMENTO DEL TEMPO NELL’ETÀ DI AUGUSTO

ATTRAVERSO UNA SELEZIONE DI BRANI DEI MAGGIORI POETI DELL’ETÀ DI AUGUSTO CERCHEREMO DI RICOSTRUIRE IN CHE MODO VENIVA PERCEPITO O INTESO UN DEI MOTIVI CLASSICI DELLA POESIA: IL TEMPO. NEI MESI DI GENNANIO-APRILE VERRANNO ESAMINATI I SEGUENTI BRANI

VIRGILIOGeorgiconI, 205-225 Praeterea tam sunt Arcturi sidera nobis

Haedorumque dies servandi et lucidus Anguis,quam quibus in patriam ventosa per aequora vectispontus et ostriferi fauces temptantur Abydi.libra dies somnique pares ubi fecerit horas,et medium luci atque umbris iam dividit orbem,exercete, viri, tauros, serite hordea campisusque sub extremum brumae intractabilis imbrem;nec non et lini segetem et Cereale papavertempus humo tegere et iamdudum incumbere aratris,dum sicca tellure licet, dum nubila pendent.vere fabis satio; tum te quoque, medica, putresaccipiunt sulci et milio venit annua cura,candidus auratis aperit cum cornibus annumTaurus, et averso cedens Canis occidit astro.at si triticeam in messem robustaque farraexercebis humum solisque instabis aristis,ante tibi Eoae Atlantides abscondanturGnosiaque ardentis decedat stella Coronae,debita quam sulcis committas semina quamqueinvitae properes anni spem credere terrae.multi ante occasum Maiae coepere; sed illosexspectata seges vanis elusit avenis.

I, 489-498 Ergo inter sese paribus concurrere telisRomanas acies iterum videre Philippi;nec fuit indignum superis bis sanguine nostroEmathiam et latos Haemi pinguescere campos.scilicet et tempus veniet, cum finibus illisagricola incurvo terram molitus aratroexesa inveniet scabra robigine pila,aut gravibus rastris galeas pulsabit inanisgrandiaque effossis mirabitur ossa sepulcris.

II, 288-297 Forsitan et scrobibus quae sint fastigia quaeras.ausim vel tenui vitem committere sulco;altior ac penitus terrae defigitur arbos,aesculus in primis, quae quantum vertice ad aurasaetherias, tantum radice in Tartara tendit.ergo non hiemes illam, non flabra neque imbresconvellunt: immota manet multosque nepotes,multa virum volvens durando saecula vincit,tum fortis late ramos et bracchia tendenshuc illuc media ipsa ingentem sustinet umbram.

II, 355-345 non alios prima crescentis origine mundiinluxisse dies aliumve habuisse tenorem

Page 2: Il sentimento di Virgilio

crediderim: ver illud erat, ver magnus agebatorbis et hibernis parcebant flatibus Euri,cum primae lucem pecudes hausere, virumqueterrea progenies duris caput extulit arvis,immissaeque ferae silvis et sidera caelo.nec res hunc tenerae possent perferre laborem,si non tanta quies iret frigusque caloremqueinter, et exciperet caeli indulgentia terras.

III, 66-68 optima quaeque dies miseris mortalibus aeviprima fugit; subeunt morbi tristisque senectuset labor, et durae rapit inclementia mortis.

III, 284-288 e 339-348 Sed fugit interea, fugit inreparabile tempus,singula dum capti circumuectamur amore.hoc satis armentis: superat pars altera curae,lanigeros agitare greges hirtasque capellas;hic labor, hinc laudem fortes sperate coloni.

Quid tibi pastores Libyae, quid pascua uersuprosequar et raris habitata mapalia tectis?saepe diem noctemque et totum ex ordine mensempascitur itque pecus longa in deserta sine ullishospitiis: tantum campi iacet. omnia secumarmentarius Afer agit, tectumque laremquearmaque Amyclaeumque canem Cressamque pharetram;non secus ac patriis acer Romanus in armisiniusto sub fasce uiam cum carpit, et hostiante exspectatum positis stat in agmine castris.

IV, 206-209 ergo ipsas quamvis angusti terminus aeviexcipiat (neque enim plus septima ducitur aestas),at genus immortale manet, multosque per annosstat fortuna domus, et avi numerantur avorum.

Aeneidos II, 323-328 «quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?»

vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit:«venit summa dies et ineluctabile tempusDardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingensgloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argostranstulit; incensa Danai dominantur in urbe.

II, 363- urbs antiqua ruit multos dominata per annos;plurima perque vias sternuntur inertia passimcorpora perque domos et religiosa deorumlimina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;quondam etiam victis redit in praecordia virtusvictoresque cadunt Danai. crudelis ubiqueluctus, ubique pavor et plurima mortis imago.Primus se Danaum magna comitante catervaAndrogeos offert nobis, socia agmina credensinscius, atque ultro verbis compellat amicis:«festinate, viri! nam quae tam sera moratursegnities? alii rapiunt incensa feruntquePergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?»

Page 3: Il sentimento di Virgilio

VII, 411-412 […]Noto. locus Ardea quondamdictus avis, et nunc magnum manet Ardea nomen,

X 466-469 tum genitor natum dictis adfatur amicis:'stat sua cuique dies, breue et inreparabile tempusomnibus est uitae; sed famam extendere factis,hoc uirtutis opus.

XI, 446 - 447 nec Drances potius, siue est haec ira deorum,morte luat, siue est uirtus et gloria, tollat.

XII, 645 - 649 usque adeone mori miserum est? uos o mihi, Manes,este boni, quoniam superis auersa uoluntas.sancta ad uos anima atque istius inscia culpaedescendam magnorum haud umquam indignus auorum.'