3
DE CONTEMPTIONE MILITIAE ET AESTIMATIONE MILITIAE AMORIS APUD ELEGIACOS Tib. I 1, 73-78 nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes non pudet et rixas inseruisse iuuat. hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque, ite procul, cupidis uulnera ferte uiris, ferte et opes: ego composito securus aceruo dites despiciam despiciamque famem. Tib. I 10, 1-14 Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses? quam ferus et uere ferreus ille fuit! tum caedes hominum generi, tum proelia nata, tum breuior dirae mortis aperta uia est. an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra uertimus, in saeuas quod dedit ille feras? diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt, faginus astabat cum scyphus ante dapes. non arces, non uallus erat, somnumque petebat securus uarias dux gregis inter oues. tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem arma nec audissem corde micante tubam. nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis haesura in nostro tela gerit latere. Tib. I 10, 45-50 interea pax arua colat. pax candida primum duxit araturos sub iuga curua boues: pax aluit uites et sucos condidit uuae, funderet ut nato testa paterna merum: pace bidens uomerque nitent, at tristia duri militis in tenebris occupat arma situs. Tib. I 10, 53-68 sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos femina, perfractas conqueriturque fores; flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse flet sibi dementes tam ualuisse manus. at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat, inter et iratum lentus utrumque sedet. a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam uerberat: e caelo deripit ille deos. sit satis e membris tenuem rescindere uestem, sit satis ornatus dissoluisse comae, sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus, quo tenera irato flere puella potest. sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque is gerat et miti sit procul a Venere.

De contemptione militiae

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Quemadmodum milites in bello proeliisque, etiam amantes aliis armis aliis insidiis hostes debellare conantur quod non sine angoribus sollicitudinibus aerumnis multis saepe impetrant.

Citation preview

Page 1: De contemptione militiae

DE CONTEMPTIONE MILITIAE ET AESTIMATIONE MILITIAE AMORIS

APUD ELEGIACOS

Tib. I 1, 73-78 nunc leuis est tractanda uenus, dum frangere postes

non pudet et rixas inseruisse iuuat.

hic ego dux milesque bonus: uos, signa tubaeque,

ite procul, cupidis uulnera ferte uiris,

ferte et opes: ego composito securus aceruo

dites despiciam despiciamque famem.

Tib. I 10, 1-14

Quis fuit, horrendos primus qui protulit enses?

quam ferus et uere ferreus ille fuit!

tum caedes hominum generi, tum proelia nata,

tum breuior dirae mortis aperta uia est.

an nihil ille miser meruit, nos ad mala nostra

uertimus, in saeuas quod dedit ille feras?

diuitis hoc uitium est auri, nec bella fuerunt,

faginus astabat cum scyphus ante dapes.

non arces, non uallus erat, somnumque petebat

securus uarias dux gregis inter oues.

tunc mihi uita foret uulgi nec tristia nossem

arma nec audissem corde micante tubam.

nunc ad bella trahor, et iam quis forsitan hostis

haesura in nostro tela gerit latere.

Tib. I 10, 45-50 interea pax arua colat. pax candida primum

duxit araturos sub iuga curua boues:

pax aluit uites et sucos condidit uuae,

funderet ut nato testa paterna merum:

pace bidens uomerque nitent, at tristia duri

militis in tenebris occupat arma situs.

Tib. I 10, 53-68 sed ueneris tunc bella calent, scissosque capillos

femina, perfractas conqueriturque fores;

flet teneras subtusa genas: sed uictor et ipse

flet sibi dementes tam ualuisse manus.

at lasciuus Amor rixae mala uerba ministrat,

inter et iratum lentus utrumque sedet.

a lapis est ferrumque, suam quicumque puellam

uerberat: e caelo deripit ille deos.

sit satis e membris tenuem rescindere uestem,

sit satis ornatus dissoluisse comae,

sit lacrimas mouisse satis: quater ille beatus,

quo tenera irato flere puella potest.

sed manibus qui saeuus erit, scutumque sudemque

is gerat et miti sit procul a Venere.

Page 2: De contemptione militiae

at nobis, Pax alma, ueni spicamque teneto,

profluat et pomis candidus ante sinus.

Prop. I 22, 3-10 si Perusina tibi patriae sunt nota sepulcra,

Italiae duris funera temporibus,

cum Romana suos egit discordia ciuis

(sic mihi praecipue, puluis Etrusca, dolor,

tu proiecta mei perpessa es membra propinqui,

tu nullo miseri contegis ossa solo)

proxima supposito contingens Vmbria campo

me genuit terris fertilis uberibus.

Prop. III 5, 1-2

Pacis Amor deus est, pacem ueneramur amantes:

stant mihi cum domina proelia dura mea.

Prop. IV 1, 137-141 militiam Veneris blandis patiere sub armis,

et Veneris pueris utilis hostis eris.

nam tibi uictrices quascumque labore parasti,

eludit palmas una puella tuas:

et bene cum fixum mento decusseris uncum,

nil erit hoc: rostro te premet ansa tuo.

Ov. am. I 9, 1-10 Militat omnis amans, et habet sua castra Cupido;

Attice, crede mihi, militat omnis amans.

quae bello est habilis, Veneri quoque conuenit aetas:

turpe senex miles, turpe senilis amor.

quos petiere duces animos in milite forti,

hos petit in socio bella puella uiro.

peruigilant ambo, terra requiescit uterque;

ille fores dominae seruat, at ille ducis.

militis officium longa est uia: mitte puellam,

strenuus exempto fine sequetur amans.

Ov. am. II 18, 11-12 uincor, et ingenium sumptis reuocatur ab armis,

resque domi gestas et mea bella cano.

Ov. am. III 2, 49-50

plaude tuo Marti, miles: nos odimus arma;

pax iuuat et media pace repertus amor.

Ov. am. III 15, 15-16 culte puer puerique parens Amathusia culti,

aurea de campo uellite signa meo

Page 3: De contemptione militiae

Ov. ars II, 233-236 militiae species amor est: discedite, segnes;

non sunt haec timidis signa tuenda uiris.

nox et hiems longaeque uiae saeuique dolores

mollibus his castris et labor omnis inest.