3
CUM AQUAE TERRAM TEXERUNTI. Quis decreuit diluuium apud Bibliam Ouidiumque? II. Quid decreuit diluuium? III. Quomodo factum est? IV. Quis et quomodo servantur de diluuio? V. Quo adueniunt ii, qui salvati sunt de clade? Quid accidit post diluuium? VI. Quae dicuntur ab aliis scriptoribus? VII. Quae dicuntur apud alios populos? Bibliae Vulgatae ab Hieronymo interpretatae Liber Geneseos [6] 5 videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6 paenituit eum quod hominem fecisset in terra. et tactus dolore cordis intrinsecus, 7 “delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: paenitet enim me fecisse eos.” [7] 10 cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11 anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt 12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. [8] 4 requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Ar- meniae. […] 20 aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21 odoratusque est Dominus odo- rem suavitatis, et ait: “ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci. 22 cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiemps nox et dies non requiescent.” [9] 12 dixitque Deus: “hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: 13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14 cumque ob- duxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus: 15 et recordabor foederis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem. P. Ouidi Nasonis Metamorphoseon Liber I Quae pater ut summa vidit Saturnius arce, ingemit et facto nondum vulgata recenti foeda Lycaoniae referens convivia mensae ingentes animo et dignas Iove concipit iras conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. 163-167 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem, perdendum est mortale genus: per flumina iuro infera sub terras Stygio labentia luco!

conventus mensis octobris

Embed Size (px)

DESCRIPTION

quae sodales Ludovico Folgado regente tractaverunt

Citation preview

CUM AQUAE TERRAM TEXERUNT…

I. Quis decreuit diluuium apud Bibliam Ouidiumque?

II. Quid decreuit diluuium?

III. Quomodo factum est?

IV. Quis et quomodo servantur de diluuio?

V. Quo adueniunt ii, qui salvati sunt de clade? Quid accidit post diluuium?

VI. Quae dicuntur ab aliis scriptoribus?

VII. Quae dicuntur apud alios populos?

Bibliae Vulgatae ab Hieronymo interpretatae Liber Geneseos

[6] 5videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio

cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6paenituit eum quod hominem fecisset

in terra. et tactus dolore cordis intrinsecus, 7“delebo, inquit, hominem, quem creavi, a

facie terrae, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres caeli: paenitet

enim me fecisse eos.”

[7] 10

cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. 11

anno

sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes

fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt 12

et facta est pluvia super terram

quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

[8] 4requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Ar-

meniae. […] 20

aedificavit autem Noe altare Domino: et tollens de cunctis pecoribus et

volucribus mundis, obtulit holocausta super altare. 21

odoratusque est Dominus odo-

rem suavitatis, et ait: “ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines:

sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua: non

igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci. 22

cunctis diebus terrae, sementis

et messis, frigus et aestus, aestas et hiemps nox et dies non requiescent.”

[9] 12

dixitque Deus: “hoc signum foederis quod do inter me et vos, et ad omnem

animam viventem, quae est vobiscum in generationes sempiternas: 13

arcum meum

ponam in nubibus, et erit signum foederis inter me et inter terram. 14

cumque ob-

duxero nubibus caelum, apparebit arcus meus in nubibus: 15

et recordabor foederis mei

vobiscum, et cum omni anima vivente quae carnem vegetat: et non erunt ultra aquae

diluvii ad delendam universam carnem.

P. Ouidi Nasonis Metamorphoseon Liber I

Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,

ingemit et facto nondum vulgata recenti

foeda Lycaoniae referens convivia mensae

ingentes animo et dignas Iove concipit iras

conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos. 163-167

“nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,

perdendum est mortale genus: per flumina iuro

infera sub terras Stygio labentia luco!

cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae

ense recidendum, ne pars sincera trahatur.” 187-191

Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;

sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether

conciperet flammas longusque ardesceret axis:

esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,

quo mare, quo tellus correptaque regia caeli

ardeat et mundi moles obsessa laboret.

tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;

poena placet diversa, genus mortale sub undis

perdere et ex omni nimbos demittere caelo. 253-261

utque manu lata pendentia nubila pressit,

fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;

nuntia Iunonis varios induta colores

concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.

sternuntur segetes et deplorata coloni

vota iacent, longique perit labor inritus anni.

Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum

caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis. 268-275

mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,

nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.

hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)

cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,

Corycidas nymphas et numina montis adorant

fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat. 316-321

Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:

“o soror, o coniunx, o femina sola superstes, […]

o utinam possim populos reparare paternis

artibus atque animas formatae infundere terrae!” 350s, 363s

atque ita “si precibus” dixerunt “numina iustis

victa remollescunt, si flectitur ira deorum,

dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri

arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!”

Mota dea est sortemque dedit: “discedite templo

et velate caput cinctasque resolvite vestes

ossaque post tergum magnae iactate parentis!” 371-383

descendunt: velantque caput tunicasque recingunt

et iussos lapides sua post vestigia mittunt. […]

inque brevi spatio superorum numine saxa

missa viri manibus faciem traxere virorum

et de femineo reparata est femina iactu.

inde genus durum sumus experiensque laborum

et documenta damus qua simus origine nati. 398s, 411-415