Assimil - Il Latino Senza Sforzo (Libro-Solo Latino)

  • View
    1.397

  • Download
    48

Embed Size (px)

Text of Assimil - Il Latino Senza Sforzo (Libro-Solo Latino)

1 unus; f., una; n., unum

duo; f., duae; n., duo 2

Lectio prima (1)1 -- Latine loqueris? 2 -- Nondum latine loquor : haec mihi prima lectio est. 3 -- Cito latine loqueris. 4 -- Lingua latina difficilis est. 5 -- Minime! Lingua latina difficilis non est. 6 -- Recte dicis, sed Roma non uno die aedificata est. 7 Loquor, loqueris, loquitur, loqui. 8 Dicis, est, difficilis. 9 Latine, recte, lingua latina.LECTIO PRIMA (1)

3 tres; f., tres; n., tria

quattuor 4

Lectio secunda (2)1 -- Quis venit? 2 -- Ego venio : tabellarius sum! 3 -- Domum venis; epistulam mihi das. 4 -- Ita Domne, epistulam tibi do. EXERCITATIO 5 -- Da, quaeso, poculum parvum caffei! 6 -- Illi poculum magnum vini do. 7 -- Ille non multum caffei dat. 8 Venio, venis, venit, venire. 9 Do, das, dat, dare. 5 Latine non loqueris? 10 Ego, tu, ille. 11 Mihi, tibi, illi.LECTIO SECUNDA (2)(leclio allera)

1 Est mihi multum caffei. 2 Tabellarius domum venit. 3 Ego domum non venio. 4 Quis latine loquitur?

6 Tabellarius recte dicit.

5 quinque

sex 6

Lectio Tertia (3)1 Quid quaeris? 2 -- Hanc epistulam non intellego. 3 -- Tibi auxilio esse possum. 4 -- Potesne? Hoc mihi magno gaudio est. 5 -- Da illam!... lingua italica scripta est. 6 -- Amicus tuus Fabricius te Romam invitat. 7 Familiam quoque tuam accipere potest. 8 -- Amicus meus generosus est. 9 -- Tu quoque, homo bonus es. 10 Sum, es, est, esse. 11 Possum, potes, potest, posse. 12 Amicus meus, familiam tuam. 13 Magno gaudio, lingua italica. EXERCITATIO 1 -- Quid quaerit amicus tuus? 2 -- Amicus meus epistulam quaerit. 3 Tabellarius multum vini accipere potest. 4 Lingua italica difficilis non est. 5 Illi magno gaudio est latine loqui. 6 -- Potesne domum venire? 7 -- Ita, Domne, venire possum.LECTIO TERTIA (3)

7 septem

octo 8

Lectio quarta (4)Salve Felix! 1 -- Salve Felix! Ut vales? 2 -- Valeo! Quid vis? 3 -- Fratres tuos videre volo. 4 -- Nescio ubi sint. Soror autem domi adest. 5 6 7 8 9 10 Pater et mater quoque adsunt, sed fratres absunt. Mihi est soror una. Tibi sunt sorores tres et frater unus. Illi nullae sunt sorores. Fratres tres sumus. Sorores duae estis. Sum, es, est, sumus, estis, sunt, esse.

EXERCITATIO 1 Homines tres domi adsunt. 2 Homo unus domum venit. 3 Videsne fratres meos ? 4 Sorores tuae italice loqui possunt. 5 Quid dicas non intellego. 6 Potesne mihi auxilio esse? 7 Soror mea tibi nulli auxilio esse potest.

11 Absum, abes, abest, absumus, abestis, absunt, abesse. 12 Homo unus, mater una, poculum unum; homines duo, matres duae, pocula tria

LECTIO QUARTA (4)

9 novem

decem 10

Lectio quinta (5)Ad theatrum imus 1 Hodie ad theatrum imus. 2 Gregem optimum esse dicunt. 3 Theatrum quo itis Odeum vocatur. 4 Totam urbem transeunt sed theatrum non inveniunt. 5 -- Quo adis? -- Eo ad theatrum, sed id non invenio. 6 Si hanc viam sequeris, erras. 7 Si viam rectam sequor, non erro. 8 Si fratres suos sequitur, non errat. 9 Errare humanum est. 10 -- Homo felix! Romam venis et Capitolium videre potes. 11 -- Recte dicis, amice! Si quam urbem visito, ad cinematographium adire non omitto. 12 Invenio, invenis, invenit, inveniunt, invenire. 13 Sequor, sequeris, sequitur, sequuntur, sequi.LECTIO QUINTA (5)

EXERCITATIO. 1 Homo bonus viam rectam sequitur. 2 Quis est ille homo? 3 Ille homo Felix vocatur. 4 Ego vocor Julius. 5 Bonum est fratres et sorores videre. 6 Si me latine loqui vis, da mihi poculum vini. 7 Epistulam nullam invenio. 8 Potesne mihi esse auxilio?

11 undecim

duodecim 12

Lectlo Sexta (6)Victor tabulam multiplicatoriam novit 1 -- Victor! Nostine tabulam multiplicatoriam? 2 -- Ita, Magister, eam novi. 3 -- Ergo dic eam memoriter. 4 -- Ecce, Magister! Cantitans : Na nanana na nana; na nana na nanana... 5 Quid audio? Stupide puer! Non impune me irridebis. 6 -- Minime te irrideo, Magister... Tantum musicae memini; verborum autem oblitus sum ! 7 Novi, novisti, novit, nosse. 8 Dico, dicis, dicit, dicere.LECTIO SEXTA (6)

CANTILENA In nemore vicino Auditur cuculus, Nam e quercu buboni Respondet vocibus : Cucu, cuc, cucu, cucu, cucucucucucu! (bis)

13 tredecim

quattuordecim 14

Lectio Septima (7)Revisio et annotationes

LECTIO SEPTIMA (7)

15 quindecim

sedecim 16

Lectio octava (8)Romam imus 1 -- Ubi estis et quo itis? 2 -- In raeda sumus, Romam imus. 3 -- Rectane in Italiam itis? 4 -- Minime! Feriae sunt! Massiliae aliquot dies demorabimur 5 et totam hebdomadam Genuae. 6 Massiliae, in deversorio noctes agemus, 7 Genuae, avus nos domi accipiet. 8 Genua et Roma in Italia sunt. Avus meus Italus est. 9 Eo Romam, is Massiliam; it domum; in deversorium imus. 10 Sum Romae, es Massiliae, est domi; in deversorio sumus. 11 Avia it Lugdunum birota. Lugduni Rhodanum videt. 12 Eo, is, it, imus, itis, eunt, ire. 13 Ago, agis, agit, agimus, agitis, agunt, agere. EXERCITATIO. 1 Raeda ad theatrum eunt. 2 Sorores in theatro cum avia adsunt. 3 Genuae italice loquor. 4 Lugduni gallice loqueris. 5 Puer stupidus irridet avum qui Massiliam it birota. 6 Quid hodie agitis? Nihil agimus. 7 In cinematographio noctem agere volumus. 8 Homines graves non esfis.LECTIO OCTAVA (8)

17 septemdecim

duodeviginte 18

Lectio nona (9)Sarcinas collocamus 1 Hodie eximus peregrinatum. 2 Difficile est sarcinas in raeda collocare. 3 Uxor enim multas arcas vestibus suis implet. 4 Mihi tantum bulgam unam parvam relinquit. 5 Arcae magnae et bulga parva in raeda tandem collocatae sunt. 6 Abimus. Equi duo raedam velocem trahunt. 7 Inter raedas et currus, equos meos firma manu rego. 8 Equus parvus plaustrum magnum trahit, et tarde progreditur. 9 Equum plaustrumque facile antecedo. 10 Plaustrum magnum tarde trahitur et a me facile anteceditur. 11 Vehiculum velox vehicula tarda antecedit. 12 Aspicio arcam, equum, vehiculum. 13 Aspicitur arca, equus, vehiculum. 14 Aspicimus arcas, equos, vehicula. 15 Aspiciuntur arcae, equi, vehicula.LECTIO NONA (9)

EXERCITATIO 1 Ubi est equus? 2 In raeda est equus. 3 Quo eunt equi quattuor? 4 Ad theatrum eunt. 5 Currus velox raedam tardam antecedit. 6 Quid quaeris? Currum velocem quaero. 7 Lugdunum ire volo. 8 Uxor bulgas suas in raeda non collocat.

19 undeviginti

viginti 20

Lectio decima (10)In deversorio 1 -- Salve, Caupo! Potesne nos accipere ? 2 -- Salve, Domne! Vos omnes libenter accipiam. Locus non deest! 3 -- Opus est cubiculo cum lecto uno, et cubiculo altero cum lectis duobus. 4 -- Ecce! cubiculum decimum quartum in tabulato primo et cubiculum vicesimum sextum in.tabulato altero. 5 Josephe! Affer impedimenta et monstra cubicula ! 6 Ecce cubiculum! Per fenestram portum videre potes. 7 -- Quam caeruleum est mare ! Quot naves aspicio ! 8 Magna navis oneraria, quae cursum in altum dirigit, Graeciam petit. 9 Cubiculum mihi placet. Quanti constat? 10 --Hoc cubiculum octo francis constat; alterum duodecim. 11 Cubiculum, in cubiculo; cubicula, in cubiculls. 6 Quanti constat hoc cubiculum cum lectis ternis ? 7 Quindecim francis constat. 8 Hoc deversorium mihi placet.LECTIO DECIMA (10)

EXERCITATIO. I Volo cubiculum magnum cum lectis duobus. 2 Cubicu]a parva cum lectis singulis volunt. 3 In deversorio illo desunt cubicula cum lectis binis. 4 In cubiculo magno arcas collocat. 5 Vos omnes in cubiculo meo accipiam.

21 viginti unus (uma, unum)

viginti duo (duae, duo) 22

Lectio undecima (11)Quota hora est? 1 Quota hora est? 2 -- Dimidia hora est... 3 -- Non intellego! Cujus horae dimidia est ? 4 -- Nescio! Tantum scio dimidiam esse: acus minor horologio meo deest. 5 Quando Lutetiam reliquisti? 6 -- Heri sexta hora et dimidia Lutetiam reliqui. 7 Lugdunum hodie tertia hora postmeridiana relinquo. EXERCITATIO. 1 Navis oneraria sexta decima hora et quinquagesima minuta portum reliquit.

8 In hanc urbem adveni decima hora et quinta decima minuta, id est 2 Si esuris, popinam adire possumus. decima hora et quadrante. 3 Mihi est otium : Lutetiam videre volo. 9 Manes Lugduni quattuor horas et quadraginta quinque minutas. 10 Nobis est otium: visne mecum prandere ? Ecce popina ! 11 -- Optime! Valde esurio; popinam adeamus ! 12 Relinquo, relinquis, relinquit, relinquimus, relinquitis, relinquunt, relinquere. reliquisse.LECTIO UNDECIMA (11)

4 Quando popinam reliquisti? 5 Hora vicesima altera eam reliqui. 6 Multa vini pocula bibisti.

Reliqui, reliquisti, reliquit, reliquimus, reliquistis, reliquerunt, 7 Minime, caffeum tantum bibi.

23 viginti tres (tres, tria)

viginti quattuor 24

Lectio duodecima (12)Facilius in eo ponitur poculum 1 Musicus clarus,sed satis ad potionem pronus, a diurnario interrogatur. 2 -- Unde orta est, Magister, peritia tua? 3 -- Ab avo meo, sine ullo dubio, nam fidiculis peritissime canebat. 4 -- Tu vero, cur clavichordium potius elegisti? 5 -- Quia facilius in eo quam in fidiculis ponitur poculum !E Vita Latina (Septembri 1961, A. RODOT).

EXERCITATIO. 1 Musicus non esurit, sedl potionem bibere vult. 2 Diurnarius musicum bibulum interrogat.

6 Clavichordium est instrumentum musicum cujus chordae malleis 3 Musicus fidiculas in raeda ponit. percutiuntur. 7 Musicus bibulus facile poculum in clavichordio ponit. 8 Poculum a musico bibulo in fidiculis difficulter ponitur. 9 Sol in oriente oritur. Julius Caesar e gente nobili ortus est. 10 Eligo, eligis, eligere. -- Elegi, elegisti, elegit, elegerunt, elegisse. 11 Pono, ponis, ponere. -- Posui, posuisti, posuisse ; 12 Ponor, poneris, poni. -- Positus sum. 4 Fidiculae in raeda ponuntur. 5 Fidiculae in raeda positae sunt. 6 Bulga in raeda posita est. 7 Clavichordium in cubiculo parvo difficulter positum est. 8 Quanti constant fidiculae? Constant mille francis. 9 Cur cubiculum vicesimum tertium elegisti ? Quia de fenestra portum videre possum.LECTIO DUODECIMA (12)

25 viginti quinque